Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/25

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
PRÆFATIO AD LECTOREM.

& necesse fuerit ex omnibus fere ecclesiarum, & monasteriorum tabulariis, archivis publicis ac privatis intra Gallias, manuscripta colligere, suis locis ea declarabimus. Universos denique historiæ ecclesiasticæ studiosos enixe hortamur, quandoquidem hoc opus spectat ad Religionis, totiusque Cleri commendationem, & nominis Francici gloriam, publico commodo & nobis conferant, si quæ arcana recondunt, benignius autem excusent, si quid humanitus est erratum.




ILLUSTRISSIMORUM AC REVERENDISSIMORUM EPISCOPORUM, & Abbatum aliquot in comitiis majoribus cleri Gallicani delegatorum, & aliorum doctorum virorum de Gallia Christiana testimonium.


L

Icet juxta veteres prima dos ecclesiæ sit cathedra una, super Petrum Domini voce fundata, illius tamen papa a singulis episcopis in solidum possidetur ; ita ut in eorum collegio per orbem diffuso, & per vices sibi succedentium episcoporum propagato, corpus ecclesiæ Catholicæ in perpetuum duraturæ, suo capiti connexum repræsenterur. Cùm autem ecclesia Gallicana ejus corporis sit pars nobilissima, multum intererat rei Christianæ, ut episcoporum origines & successiones in singulis Galliarum ecclesiis, ab ipsius fidei exordii, usque ad præsentem episcopatum, in publicum ederentur. Ex qua episcoporum serie, sanctitatis exempla, atque regiminis normam trahere posteri, ac præterea novatores agnoscere possent, nullam sibi cum antiquis ecclesiæ nostræ patribus intercedere fidei & doctrinæ consanguinitatem, qui ab unius cathedræ societate discesserunt. Opus quidem arduum erat post excidium veterum monumentorum, ex quibus rerum eruenda fides, tum origines istas (quæ a beato Luca in Galliam profecto initium habent, ut diserte docuit Epiphanius) tum successiones perscrutari, & in unum corpus compingere. Quare illorum diligentiæ negotium istud committendum fuit, qui libris editis fidem suam & eruditionem literatis viris jam antea probaverant. A clero itaque Gallicano superioribus annis congregato, Sammarthani illi hereditaria in litteris laude nomen insigne consecuti, præcipue delecti sunt, ut qui laboribus suis regum nostrorum stemmata & gesta pridem ornaverant, similem operam in episcorum Gallicanorum collectione navarent. Spem cleri implevit eventus, ut lectori plane constabit, qui quatuor ista Galliæ Christianæ volumina, æquo animo & studii sedulitate lustraverit. Ita censent inferius subscripti episcopi, qui singulari ex eorum lectione, animi voluptate percepta, quid aliis sperandum supersit, ex eadem lectione testantur. Datum Parisiis pendentibus comitiis generalibus cleri die xxxi. mensis Junii anni Domini mdclvi.

Petrus de Marca, archiepiscopus Tolosanus.

Petrus episcopus Montis-Albani.

Bernardus de Marmiesse episcopus Conseranensis nominatus, promotor etiam generalis.




C

Um nihil hominibus ecclesiasticis, ecclesiarum suarum historiæ scientia jucundius, & ad mores formandos utilius esse possit, multum sane debetur iis, quorum studio illa in ordinem redacta, velut e tumulo vivens florensque renascitur. Hanc difficilem operam Sammarthani fratres, viri quorum nomen musarum, scientiarumque ipsum nomen est, sedulo præstitere his in libris, quos cleri Gallicani jussu, de ecclesiæ Gallicanæ archiepiscopis, episcopis, & abbatibus nunc in lucem emittunt. Sane improbo labore in tot cartariis sepultis pulvere perscrutandis, acri judicio in originum difficultatibus extricandis, indefessa in tot voluminibus quæ legenda fuere evolvendis, diligentia opus fuit, ut tam operosum opus ad umbilicum perduceretur. Nemo vero scit quanti hæc constent, nisi qui eidem oneri humeros aliquando supposuerit. Nos igitur qui historiæ ecclesiasticæ stadium ingressi sumus, si quam his in rebus fidem meremur, lubenter testamur, utilissimos ecclesiæ Gallicanæ, imo & universæ hos libros fore, quippe quos ad ecclesiasticam prascriptionem adversus hæreticos probandam recte adducere possumus, nihil in illis quod sana doctrinæ repugnet, reperiri, imo multa nova, & scitu dignissima continere. Datum Lutetiæ Parisiorum Calend. Junii anni lncarn. mdclvi.

Antonius episcopus Venciensis.




S

I majorum longa stemmatum serie, & fumosis avorum imaginibus, nullum magis optabile spectaculum oculis posterorum osterri potest. Quanta dulcedine, hæc a fidei Christianæ in Gallia publicatæ primordiis, fratrum Sammarthanorum labore ad nostra usque tempora delineata episcoporum sucessio, fidelium animos implere debebit ? Conspectæ antenatorum effigies, eorum præclara facinora in nepotum mentes revocant : ipsique generosæ æmulationis studio ardua quæque aggrediuntur, ac se vicissim præbent succedentibus in exemplum. Ita virtus domestica per propagines crescit : ita nobilitatis antiquæ lumen, in claris familiis occidere nescit, sibique in posteris superstes redit, ac temporum tenebras, hominumque oblivionem æterno splendore superat. Verum hoc egregium, sacræ dignitatum ecclesiasticarum successioni accedit : quod non solum, ut in humanis comparatum est, virtutibus & exemplis hæreditas sit locupletior ; sed ipsa Religionis dogmata per manus succedentium decurrentia, ingenuo & incontaminato natalium fulgore ad seros pronepotes perveniunt. Etenim hæc sacra genealogia, illibatum divinæ fidei depositum, in ecclesia servat : hoc ab apostolis prælegatum sacræ traditionis pignus incolume, catholicam unitatem cum veritate compaginat : hæc indivulsa ecclesiæ patrum series, a Christo doctrinam in publicis thesauris reponens, eam ab omni hæreseon & schismatum latrocinio vindicat. Ergo, ecclesia Gallicana procedentibus in publicum majoribus assurgat : fratribus Sammarthanis, vultus eorum ac mores opere mirabili efformantibus, plaudat : ac mecum tantorum in artificum laudes, & gratias, symbolum suum conferat. Lutetiæ Parisiorum Calend. Julii anno mdclvi.

Franciscus Bosquet, episcopus Montispessulani.

Coeperant