Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/257

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


442 ECCLESIA FO Francisco II. episcopo lis a plurimis feculis mo— 1 ta inter episcopum & cives, qui propter absen- ’tiam præfuium, plerumque alienigenarum, multa tifurparant, a majori consilio finita est anno 1586. mense Martio ; & senatus-consulto episcopo omnimoda jurisdictio in cives, mulctan- di potestas, creandi magistratus, eisque decernendi stipendia, adjudicata est. Sed cum Lutetia victor episcopus rediret ad suam ecclesiam, Sistarici morbo correptus interiit, ubi sepultura donatur apud fratres Minores. Franciscus erat simul abbas sancti Honorati Lerinensis, & Boni-portus in Neustria. LXVI. GsRALDUS. Geraldus Bellengerius Forojuliensis exAquen- si canonico episcopus designatus, delectus est a Fœderatis * Provinciæ, ut ad comitia indicta Lutetiæ a duce Meduanio, anno 1593. pergeret, cum Eleazaro de Rastellis episcopo Regensi, quæ anno sequenti die 26. Januarii sunt inchoata. Plura de illo rescire non licuit. L XVII. Bartholomæus II. Bartholomæus Camelin ex honesta familia Forojulii natus, licet avum haberet alienigenam, adhuc adolescens canonicus hujus ecclesiæ evasit, postea archidiaconus & vicarius generalis sede vacante post Francisci de Bolleriis obitum, tandemquc patrocinio domini de Cril- lon ab Henrico IV. rege Christianisiimo anno 1594. designatur episcopus mense Aug. sed non nisi an. 1599. & post ingentes labores admistus estasummo pontifice in consistorio cal.Sept.ha~ bito. Anno sequenti sua in ecclesiaordinationem unctionemque sacerdotalem accepit a Guillelmo le Blanc episcopo Grassensi & Venciensi, aflisten- tibus demente Isnard Glandevensi, & Ægidio de Septris Tolonensi episcopis. Indutus virtute ex alto ecclesiam suam bellorum civilium tem— j pcstate bonis & juribus spoliatam, pristino splen- dori reddere aggressus est, potentiffimosque adversarios, plerosque e suis gentilibus, magni consilii regis judiciis & placitis ablata restituere coegit. Sollieitior autem fuit bonis lpirituali- busquam temporalibus ecclesiam augere. Quod ut facilius feiiciusque præstaret, multas reli- giosas familias, quæ luppetias ferrent accersi- vit ; fundavit enim Dominicanos in urbe, nec- non patres Sodetatis Jesu. Providit doti sex monialium ordinis sancti Benedicti, & ut eis ab urbe domus daretur, curavit. Cum palatium epi— scopale reparare coepisset, anno 1633*. die 12. ] Junii migravit e vita, annum agens circiter 75. relicto succesiore fratris filio, quem olim coacl- jutorem assumserat. Jacet in sacello quod in ecclesia majori condiderat, sub sepulcro marmoreo cum effigie. Huic episcopo debemus episco- porum Forojuliensium catalogum meliorem in ordinem digestum a Nicolao Anthelmi ejus- dem ecclesiæ canonico. LXVIII. P E T R U s IV. Petrus Camelin, ex archidiacono Foroju- liCnsi, patruo petente designatur coadjutor a rege, qui tum Caleti agebat 31. Decembris IOJULIENSIS. 443 anno 1620. a pontifice Gregorio XV. promotus sub titulo Philaldelphiæ episcopi 1621. quo anno Decembris 5. in cathedrali a patruo inunctus est, comitantibus Ludovico du Chaine Ar- golicensi præsule, coadjutore Senecensi, & Octavio Isnard Glandevensi j sub sinem mensis Junii 1637. sedis iniit possessionem exstincto Bar- tholomæo. Hic episcopus virginibus sancti Ber- nardi arctioris observantiæ habitationem in urbe concessit titulo fundatoris 1642. palatium^ 3ue suum absolvit & exornavit. At terrestrem omum corporis reliquit 75. annorum senex Fo. rojulii 1654. mense Februario *, & die 4. ejus- I dem mensis humatus juxta patruum resurrec- tionem exspectat. LXIX. JosEPHUs. Josephus Zongo Ondedei Italica familia Pi- saurenli natus, Ludovici & MariæJordanæ filius Bononiæ laurea doctoratus in jure civili ac canonico donatus, a GregorioX V. pontifice maximo in Lusitaniam auditor generalis apostolicæ legationis misiusjdeinde Avenionem ab Urbano VIII. Romæ collateralis Capitolii per decennium, civilem inter Romanos junsdictionem exercuit> quo tempore in Germaniam deputa-

! tus fuit apud cardinalem Ginettum de latere legatum ad tractandam inter reges pacem. Odoardo Parmensi duce ducatibus Castri & Roncilioni ab eodem Urbano spoliato, ditiones illas apostolicæ sedis nomine gubernavit. Tandem a Ludovico XIV. mense Octob.I654. episcopus Forojuliensis nominatus, ab Alexandro VII. creatus est. Regi sidem promisit & juravit Parisiis die 15. Octobris, & die 20. ejiis- dem mensis consecratur in basilica sancti Germani a Pratis ab episcopo Carnotensi, aflisten- tibus Pictavensi & San’Papulensu Moritur die 23. Julii 1674. relicto amphffimocensuecelesiis, religiosis familiis & xenodochiis. Ejus tempore seminarium clericorum instituitur, cujus præ- cipuus benefactor fuit Carolus Taxius canonicus. Post ejus mortem schedulam regiam pro sede vacante obtinenda Michael Poncet accepit, sed ante bullas datas designatus est Bitu- ricensis archiepiscopus. XX. ANTONIUS — BENEDICTUS. Antonius-Benedictus de Clermont-Tonnerre- Crusy, filius Rogerii marchionis de Crusy in comitatu Burgundiæ, ex Gabrielide * de Pernes, frater Henrici marchionis de Cruly & de Vau- villars, doctor theologus ex regia Navarra, nominatur a rege Chnstianiss. ad hanc ecclesiam die 22. Nov. anni 1674. Unctionem ordinationemque accepit Parisiis, in oratorio monialium Carmelitarum vici dicti du Bouloir.dic 26. Aprilis anni 1676. manibus Francisci Harlæi hujus urbis archiepiscopi, collaborantibus Ludovæo Armando de Simiane de Gordis Lingonum, & Johanne-Armando deRotondis de Biscaras Bi- terrensi, episcopis. Inchoatum seminarium absolvit, & omnemoptimi pastoris laudem brevi quo præfuit tempore consecutus est ; unde mor- tuus donatus est perhonorifico epitaphio a cano- » Al. Eliz.betha filia, Ludovici & Claudi* comitiflxd’£spia.c.