Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/268

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


46+ ECCLESIA V XXX. GUILLELMUS III. De eo pauca nobis innotuerunt, nimirum auod siederet anno 1205. & anno sequenti reis nominetur in donatione Aonis de Benevento facta de his quæ posiidebat in Vauz, Wil- lelmo priori Durbonis ; ex tab. Durbon. XXXI. GREgoRIUS II. Hic episcopus memoratur in registro perga- menorum archivi regii Aquensis, ad annum 1210. cum Guillelmo de Benevento Ebredunensi archiepiscopo, & Petro de Pancto Paulo ] Aptensi præsiile. XXXII. Hugo. Hujus episcopi meminerunt tabuiæ tum Va- pincensis ecclesiæ, tum Cartusiæ Durbonensis, ex quibus intelligitur illum præfuisse an. 1215. XXXIII. GUILLELMUS IV. Guillelmus de Sclaponoex abbate’Lirinensi, evehitur ad episcopalem sedem Vapincensem : vir, inquit Cnronicon Lerinense, doctus & pius. Huic Andreas delsinus comes Albonis & Vien- nensis recognovit ea quæ habebat in toto episcopatu Vapincensi, hominii titulo, charta da-1 ta 1222. xv. cal. Novemb. XXXIV. RoBERTUS. Robertus adfuit anno 1225. cumGuigo dak sinus Viennensu fidem juraret ut vanallus, Humberto archiepiscopo Ebredunensi. Memoratur in testamento Andreæ dalphini Vienn. condito an. 1236. iv. non. Martii, in quo hic princeps nostro antistiti commendat uxorem, filium, homines suos, & aliis tum archiepi- scopistum episcopis. Vide probat, pro historia Delphinatus nuper edita, p. 71. Obtinuit confirmationem privilegiorum ecclesiæ Vapincensis, videlicet de castris Bastidæ veteris & novæ, castrorum de Tornator, Montistenerii, Mon- taeriot, de Talardo veteri & aliis ; cujus exemplar in codice archivi regii Aquisextiensisrepe- ritur datum anno I23S. mense Aprili, coram Johanne Viennensi, Aymone* Ebredunensiar- chiepiscopis, Petro Gratianopolis pontifice, Bo- nifacioMontisferrati ; & Masredo marchione Salutiarum. Eodem anno subscribit privilegio, quo Fredericus imperator consirmat Aimaro Ebredunensi archiepiscopo privilegia ejus antecessori Guillelmo concefla annis 1147. & 1151. a Conrado imperatore. Eidem diplomati simul subscribunt Johannes Viennensu archiepisco- pus & Petrus episcopus Gratianopolitanus. R. an. 1242. nominatur cum AimaroEbred.Guil- lelmo Seneciensi antistite, &c. ubi per R. male quidam intelligendum putant Raimundum. XXXV. Otho vel O D o. Otho de Grassa avum habuit Raimundum de Grassa, patrem B. de Grassa, fratrem R.— de Grassa & sororem Beatricem. Nepotes autem m Id factum anno mi. legitur in chronologia Lirinenst, fcd mendoso » alioqum falfi argui deberem chartae omnes pro Hugo- nc & pro ipso Guillelmo laudacx. Tonws L L PIN C E N S I s. Hermelinam, Taburgiam, Guillelmum & Ber- trandum, ut intelleximus ex veteri instrumen* to, quod fervatur in archivis illustristimi epi— * scopiGrassensis.Hinc colliges Othonem ex illustri prosapia procreatum, Otho ex præposito Aquensi, eligitur episcopus anno 1251. cui hominium præstitit xm. cal. ( Julias Guido dalsinus, de iis quæ posiidebat in ; comitatu & civitate Vapincensi, ex archivis regiis Provinciæ, ubi etiam videre est notam hu- jusce hominii redactam a notario in publicam formam anno 1265. VI1. cal. Novemo. id annuente precibus Othonis Hugone de Masalgnia curiæ Vapincensis judice. Memoratur in tabulis ecclesiæ Regensis 1258. præsiens cuidam confirmationi nonnullarum possesiionum ; anno autem 1260. 2. cal. Aprilis Indaabbatista monasterii Pancti Petri de Subripis Vapincensis diœcesis, ecclesiam B. Mariæ de Saxobaudo Foro- juliensis diœcesis, quæ monasterio de SubripiS luberat, de consensii conventus ac sororum, necnon Othonis episcopi legat ordini Cartu- siensi, & fpeciatim domui de Bertaudo, rt- tento censu quinque solidorum, & quod domi- nabus de Subripis quandiu vixerint debeat monasterium de Saxooaudo necessaria providere, ut patet ex authentico.Contra hunc episcopum civesurbis Vapinci rebellarunt, feseque dederunt Beatrici Viennensi & Albonis comitisiæ ; unde coactus ad sencscallum regis in comitatibus Provinciæ & Forcalquerii confugere, qui auxilium pollicitus est, moto fidelitatem faceret de temporalibus, quæ ipse & ecclesia V apin- censis tenebant in civitate & episcopatu Vapincensi, uti tenebatur ratione comitatus Forcalquerii. Annuit episcopus, uti narratur in veteri instrumento, & recognovit si^ teneri ad faciendam fidelitatem-. id factum est anno 1271. Postea mediam partem jurisdictionisin civitate Vapincensi ceffit Carolo I. Siciliæ regi comiti Provinciæ fratri S. Ludovici, & Carolo principi Salernitano ejusdem Elio, charta facta mense Maio anni 1281. XXXVI. RAIMUNDUS II. Otho successorem habuit Raimundum de Medullione, anno circiter 1281. qui anno 1288. XVI1. cal. Decembris scripsit epistolam, in qua meminit bullæ Nicolai papæ IV. provinciali ordinis Fratrum Prædicatorum directæ, ubi mandatur, ne quis dicti ordinis religiosiis, qui tempore siii novitiatus vestem abjecerit, ad ullam promoveatur dignitatem, msi ex concesiione summi pontificis. Edidit statuta, quæ Gausre> dus ejus successor renovavit. De hoc præsule, qui Dominicani fuit ordinis alumnus & ornamentum, sic loquitur Leander lib. 3. de illustribus Dominicanis : Raimundus de Medullione, vir & nobilitate, & quadam animi lenitate confpicuus circa annum millefimum ducentefimum octogefimum primum ecclesiam Vapincensem jujsupontificis gubernandam suscepit. Deinde poji non multum temporis F.bredunensis civitatis archiepiscopali insula donatus est. His enim duabus ecclefiis, annis tre- decim omni cum laude prasuit. Verum paulo post Gg