Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/269

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

466 ECCLESIA’’ conventum generalem per patres nojlros apudMon— j . tem-Pessulanum, quemsua prasentia compofitione morum, ac virtutum elegantia ornaverat, diem suum devote obiit anno 1274. apud Buxum. Exinde vero ad coenobium nostrum Sistaricense transu latusefi. Plura de hoc præsule dicemus in Ebredunen- sibus archiepiscopis. XXXVII. GAUFREDUS. Gaufredus de Leon-cello, vel Lanuncello (Lincel) primum fuit Aptensis ecclesiæ præ- positus, ubi de ejus genere diximus. Tranflatoj autem Raimundo ad metropolim Ebredunen- sem anno 1289. creatus est episcopus Vapin- censis. Anno 1295. die 8. Martii jure quod sibi inecclesiam S. Mariæ sub Medullione sibi vin- dicarat, cesiit in gratiam Bertrandi Raimbaudi abbatis S. Andreæ Avenionensis, amoto ab illius cura quem ei praefecerat Guillelmo Petri de Bedoino clerico. Anno 1297. confirmavit conventiones factas cum senescallo Forcalquerii nomine regis. Anno 1300. indictione XI11. 5. mensis Septemb. hic episcopus & capitulum, civesque Vapincenses ex parte una, & Johannes comes V apincensis ex altera, pacta fecerunt ( stiper consolatu & jurisdictione civitatis, arbitris & compositoribus amicis Guillelmo Ebred. ar- chiepiscopo & Jacobo episcopo Forojuliensi. An. 1309. Roberto regi Siciliae comitique Provinciæ &Forcalquerii hominium exhibuit, cujqs chartam damus inter instrumenta, ubi notandum venit quod in ipsa charta quam integram, postquam edita est, recuperavimus, idem rex versu vice eidem episcopo prasenti, recipienti & stipulanti bona fide promijerit, ea qua in dictis conventionibus, permutatione & permutationibus continentur attendere, servare & complere & non contravenire : volens & pracipiens idem dominus £ rex quod heres & heredes ipfius domini regis &succedens & succedentes eidem in dicto comitatu Forcalquerii, vel alius vel alii inanimam ipfius heredis, vel ipsorum ab episcopo vel electo confirmato recognitionem de pradictis & fidelitatis recipiant juramentum ; & idem episcopus sibi ad invicem jurent & promittant, ac senescallus dictorum comitatuum, qui nunc efi & bajulus & judex Sifiaricensis, promittant & jurent dictas conventiones & permutationes servare. Varia excipit hominiaanno 1314. E vivis excesisse IV. idus Junii dicitur in Andreano prope A venionem ne- crologio. I XXXVII I. OLI VERIUS. Oliverius cognomento de Laya ex decano Vapincensi, ad episcopatumest assumtus mense Octobri anni 1315. quo edidit statuta. Eodem anno occurrit Aymarus de Laya episcopus Vapincensis, qui die ultima Februarii recepit hominium Petri Reinerii militis, domini in parte castri de Molanis, pro castro Montberio. An idem est ac Oliverius, qui duo habuerit nomina ; vel in scribendo amanuensis Aymarum posuit pro Oliverio ? Forte tam brevi tempore duo ex eadem familia, ad hanc sedem accessere. APINCENS1S. 467 XXXIX. GUILLELMUS. V. Guillelmus cui cognomen Gibellini, ex priore Cartusiæ Durbonis episcopus Vapinci reperitur anno 1317. ac anno 1318. in libro proviiionum Vaticani. Biennio post fundantur Dominicani apud Vapincum, quo tempore edidit statua quædam. Anno 1326. mense Junio comitatuS estJacobum Aquensem archiepiscopum suum metropolitanum pergentem ad lynodum trium provinciarum habitam apud S. Russum prope A venionem, de qua vide inGualberto Arela- tensi archiepiscopo. Attigit annum circiter 1328. quo Dragonetus ejus succcssor homagium præ- stitit Roberto regi ; & paulo post pro D.Drago- netoin ipfius locum suorogato & recens electo, vexillum regium erectum est in turri palatii, jussu Johannis de Aqua-Blanca militis, cujus exstant litteræ in instrumentis. XL Dragonetus. Paulo post electionem suam DragonetuS fidem obstrinxit & juravit Roberto Jerosolymo- rum & Siciliæ regi simulque comiti Provinciæ, &c. coram Johanne de Aqua-blanca milite se- nescallo unquam majori domino civitatiS Vapincensis, de Castro Lazaro & aliis, Sistarici in palatio episcopali die 24. Julii anno 1329. An. 1332. ipse & capitulum transegere cum Guido- neXIII. delpnino ; qua transactionepactisunt sese feudatarios illius fore, non modo de terra S.Laurentii ; verum etiam de omnibus quæ poffidebant in toto mandamento atque territorio de Roischard, ultra cisque Dravum fluvium (sic Draconem Ledrac vocabant). Adsy— 1 nodum Avenionensem an. 1337. misit procura— ■ torem fratrem Lantelmum d’Esparone priorem de Alanon. Anno 1339. cum capitulo decrevit officium B. Mariæ singulis diebus decantandum. Alia constituit annis 1341.42. 43. & 44. XLI. HbNRICUS, Henricus de Pictavia Aimari de Pictavia Valentinensis & Diensis comitis filius ex Sibylla de Baucio Francisci Andriæ ducis ac Mar- garitæTarentinæ nata, electus in episcopum Vapincensem anno 1349. 8. Julii dicitur. Ex hac ecclesia transfertur adTrecensem an. 1354.1 ubi obiit anno 1570. XLII. G I B E R TU S. Eodem anno 1354. quo Henricus migravit adTrecensem cathedram, Gibertus Vapincensem conscendit. Hoc quoque anno, cum Caro » lus IV. imperator in Italiam pergens, ut Mediolani coronam Ferream de more acciperet, ac per Provinciam, & A quas-Sextias iter faceret, Ludovicus rex & Johanna ejus conjux elegerunt hunc episcopum, qui cum Fulketo de Pontevezsenelcallo, & Johanne de Vicedomi- nis judice * majori, hunc principem Aquis exciperet, eique certis conceptum verbis horni— 1 nium profiteretur. Inde imperator Arelatem se contulit, ubi cum regnum Arelatense sibi vindicaret, multa in argumentum Cui supremi juris fecit & decrevit. Ad Lodovensem thronum ttaductus est Gibertus anno 13 5 8.