Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/273

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


474 ECCLESIA S I S T A R I C E N S I S. 475 ECCLESIA SISTARICENSIS. SIsTARICUM Æthico, dum iter a Mediolano Arelate per Alpes Cottias describit, Secujiero vel Segufiero quod etiam legitur in Antonini itinerario in tabula Theodosiana. Juxta Scaligerum est Cessero Plinii I. 3. c. 4. Sed in Adonis martyrologio ad 10. Decembris Cessaro, vel Cessario indicatur in territorio Agathensi. Plurimis in conciliis civitas Segefierica dicitur, & in aliis veteribus monumentis civitas Segejierium, Segufierum, Segefienorum. Urbs est antiqua caput pagi, qui olim erat comitatus, posita ad Druentiam * flqvium, cum arce, ubi est Pedes senescalli, qui jura dat pagi populis. Ecclesia cathedralis beata Virgine Dei-para patrona gloriatur, in qua sunt præpositus, archidiaconus, capiscolus, qui est caput chori, seu scnolæ cantorum, sacrista, & octo canonici, quorum unus theologus est capituli. Ad canonicorum si.ibsidium accersiti sunt decem presoyteri ab ecclesia sportellam accipientes ; his adde magistrum, qui præest puerissym- phoniastis. In diœcesi quæ continet 70. parochias, duæ tantum sunt abbatiæ ; Lura ordinis sancti Benedicti, &Crociensis (Cruys) ordinis fandi Augustini, quænunc est unita mensæepiscopali. Abbatiæ quoque titulo gaudet parthcnon ordinis sanctæ Claræ, maxime post unionem cum ipso factam abbatiæ simcti Petri de Subripis*. Sistarici sunt conventus Minorum & Capucinorum, virginum Visitationisbeatæ Mariæ, U Mulsearum & Hofpitalariarum. Forcalquerii iunt fratres Minores, Recollecti, &moniales Visitationis. Manucscæ Carmelitæ, Minores Observar.tini& Ca- pucini, moniales sancti Bernardi & sanctæ Claræ. In diœcesi celebris est urbs Forcalquerium caput insignis comitatus, quem inter suas recenset ditiones rex Christianisiimus, in diplomatibus ad Provinciam ipectantibus. Forcalqueriensis vero basilica se concathedralem esse contendit. Sistaricensisepiscopatus subjacet Aquis-Sextiis, ob juris- dictionem tum spiritualem & ecclesiasticam, tum temporalem & politicam ; quippe hæc urbs si- mul est Pedes metropolitani secundæNarbonensis, & parlamenti totius Provinciæ. Novam hic damus episeoporum nomenclaturam & historiam, his quæ præcesserunt longe auctiorem & emendatiorem, ad quam adhibuimus codicum, sive manu exaratorum, sive typis excusorum bene multorum subsidium, pra ter famosum codicem vulgo dictum viridem, cpai ellovus Laurentii Burelli (Bureau) episcopi. Hic enim præsiil anno 1500. chartas omnes quæ tum exstabant episcopales, desi : ribi fecit m membraneo volumine, quod unum ex toto tabulario Calvi- nistarum furorem non est expertum. Præmittitur volumini fynopsis gestorum episeoporum, quæ multis referta est anachronilmis. Johannes Columbi presoyter Societatis Jesii, qui in veteribus instrumentis investigandis magnam vitæ partem contrivit, acta quoque illorum episcoporum prosecutus est ; quæ etiam saltem attigerunt scriptores historiæ tum Provinciæ, tum Delphinatus : cos omnes consi.iluimus ; & ubi chartæ non suppetebant, adhibuimus. EP IS COPI SISTARICENS ES. I. CHRYSAPHIUS. CHrysaphius anno 452*. sedebat, inquit Johannes Columbi, ex manuscripto codice concilii Arelatensis sub Ravennio metropolita- no, ipsiusque ac aliorum patrum epistolæ, in his Chrysaphii Secustericensis, cui lanctus Leo respondit epistola quinquagesima fecunda eo anno scripta. Illum codicem habuisse olim Jjhan- nem Savaronem asserit idem Columbi post Honoratum Bouche, qui testatus est se id accepisse a D. Polycarpo de la Riviere, profitente se codicem illum in ipfius Savaronis manibus vidisse. Legenda sunt quæ ea de re narrant nostri Sammarthani, in Ætherio Magalonensi episcopo. II. JOHANNE S I. Johannes ut episcopus Sistaricensis, Marii abbatis Bodanensis electionem conscnsu Gun- dobaldi Burgundionum regis factam roboravit ; ex vita sancti Marii, auctore Dynamio patricio rectore patrimonii Romanæ eccl, cuius laudes inepist. S. GregoriiMagni legesis lib. 3. epist.33. & lib. 7. epist. 36. Hinc colliges Johannem ante annum 509. præfuisse ecclesiæ Sistaricensi, quo Gundobaldus decessit, ac proinde in aliis catalogis male collocatum essepost annum 585.Ceterum de hoc episcopo legitur, quod fuerit de stirpe senatoria, opibus ac virtute nobilis, &quod episcopale onus per annos 47. fustinuerit, nisi ea sint de Johanne II. intelligenda. De Bodanenli * monasterio pagi Sistaricensis, & S. Mario abbate dicemus suo loco. III. V R.LERIUS. Valerius in concilio Epaonensi anno 517. sedit cum præsulibus regni Burgundiæ, subscri- psitque illius actis & canonibus ut episoopus urbis Sigestericæ. IV. A v o L U s. Ex duplici concilio intra novennium Aure- liæ habito notus est Avolus. Et priori quidem, quod anno 541. coactum est, interfuit, sub- scripsitque cum titulo episcopi Segesterioæ Civitatis, uti Valerius. Posteriori vero, quod quintum numeratur Aurelianense, non potuit ad-