Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/282

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


pi ECCLESIASI habebant in caflro Lurii emit & acquifivit, & mul— / ta alia bona fecit, & de multis redditibus eccle- fiam Siflaricensem augmentavit, qui legavit ecclesia Ssflaricensi mitram pulcriorem & crossam argenteam, ubi sepultus efl ante altare B. Maria Siflaric. diem enim claufit extremum anno currente Domini MCCXCI. X L PETRUS V. Petrum de Alamanono nobili genere ortum, in ordine Prædicatorum ad virtutes omnes educatum & institutum.singulari Dei beneficio episcopum consecuta est Sistaricensis ecclesia. Ca- rolo filio regis Siciliæ & Provinciæ comitis, etiam j in vincula conjecto adhæserat semper ante episcopatum ; quod fortasse movit principem fidelitatis ejus memorem ad Sistaricenses insulasipsi procurandas. Ut præcipua ejus gesta seligamus, anno 1293. mediam Y conicorum partem emit, accepta prius facultate illam comparandi a Ca~ rolo II. comite Provinciæ regeque Siciliæ. An. 1295. Bonifacii VIII. mandato suosDomini- canos deduxit ad sacrum illud antrum, quod simctam Balmam vocant. In ejus gratiam Caro- lusrex anno 1297. sua judicibus ab episcopo constitutis jura integra restitui & conservari edixit, quæ regii apud Sistaricum & For— ( calquerium judices & actores invadere, sibique vindicare solebant. Insiiper dedit reditus annuos 30. librarum coronatorum Provincialium, in villa de Lebrimana & de Petrofio, pro reflttutione do., mini de Lioncello, & quibusdam bonis, qua petebat episcopus in villa Lebrimana. Quibus verbis signincari videtur, regem ab episcopo recuperasse locorum illorum dominium. De hoc episcopo ita liber Viridis.— Poft iflum ( Petrum Gi- raudi) vir suncti/simus dominus Petrus de Alamanono episcopus Siflaricensis, de ordine Pradica torum rexit annis 13. Iste enim episcopus suit piissi- mus, eleemosynarius & largiter bonorum suorum j ad honorem Dei ; ita quod fere medietatem suorum redituum in piis eleemosynis pauperibus, viduis, & orphanis tribuebat, pontes & multa hosuitalia in Siflaricensi diotcefi fecit compilari, & acquifivit medietatem caflri deTbonicis, 30. libras reddituum in caflro Labreillinis ad honorem Dei, & B. Virginis gloriosa, ac glorioflssimi martyris sancti Tyrss. Diem claufit extremum anno currente Domini m c CCI11.prima die Augufti, &sepultus efl in domo Pradicaiorum civitatis Aquenjis. Quod hic legitur de Petro mortuo an. 1303. non caret difficultate. Anno enim 1298. occurrit apud Bernatdum Guidonem episcopum Lo-1 doveIssem Petrus de Rex Sistaricensis episcopus, qui interfuit Aquis-Sexti is, quando Carolus II. Siciliærex & Provinciæcomes, quafdam sanctorum reliquias in theca gemmis ornata inclusas afferri curavit ad Dominicanos, quibus monasterium ædificabat. Sed fieri potuit, ut idem Petrus diceretur, de Alamannone, ab avitæ ditionis pagoja gentilitio vero cognomine, de Rex. Si minus placuerit hæc responsio ad proposi- tam difficultatem, admittendus est post Petrum de Alamanone, qui migraverat e vita anno saltem 1298. alius Petrus cognomento de Rex, de Roy, qui nonnisi anno 1303. obierit. Sicque ad 5TARICENSIS. 4, j ipsum pertinebit quod lejgitur eodem an. 1303. Petrum episcopum Sistaricensem interfuisse pro- seffioni fidei clientclaris factæ a Rainodo* Por- cclleto episcopo Diniensi, comiti Provinciæ, regi Siciliæ, a quo prius obtinuerat reditus annuos librarum 30. in villa de Lebriniana & de Pe- trosio. XLI. J A c o B Us I. Jacobus Gantelmi Sistaricensis episcopus admittit fratrem Guillelmum de Bello-monte S. Andreæ monachum in priorem seu rectorem ecclesiæ S. Michaelis, ad præsentationem Ber- i trandi abbatis an. 1307. indict. v. mense Martio, in præsentia Isnardi abbatis Luræ. Anno 1308. die 22. mensis Aprilis, obtinuit a Carolo rege Roberti patre, ne Sistarici atque Forcalq. judices regii de fubditis episcopi quærerent, ante provocationem ab ipsius episcopi judicibus, sicut ante annos undecim obtinuerat Petrus de Alamannono. Eodem anno die 14. DecembriS fex millia Turonensium argenteorum petiit a Ma- nuascensibus, nempe ut militem pro Roberto comite cogeret, atque in Italiam duceret. De hoc præfule liber Viridis ita habet : Jacobus Gantelmus de genere Gantelmorum Provincia, epi-

! feopus Siflaricensis, rexit ecclesiam Siflaric. annis 6. ifte enim, cum equis & armis in exercitu Lom- bardia cum illuflriss. domino Robertojerusalem & Sicilia rege, Provinciarum ac Forcalquerii, ac Pede- montii comite accejsit cum numero 16. equorum armatorum & plurium peditum sociatus, & eo tempore diem claufit extremum in Alba civitate, anno Domini Mcccx. Poflmodum tranflatus efl ad ecclefiam Sislaricensem, &sepultus in ecclesia Siflaric, in sepulcro domini Alanipradicti episcopi Siflaric. qui ad honorem B. Maria virginis gloriosa pallium aureum multis nobilibus imaginibus in- fignitum legavit ecclesia Siflaric. Credimus autem errare scriptorem Sistaricensem, cum differt Jaeobi mortem ad annum 1310. nam tunc alius Sistarici erat episcopus. XLII. RosTagnUsI. Rostagnus anno 1309. non autem 1311. die 24. Julii sigillum apposiiit una cum G. Vapin- censi episcopo, tabulæ hominii Avenione præ- stiti Roberto regi per Bertrandum Baucium Aurasicæ principem ; quod instrumentum asservatur in archivis regiis Aquensibus registri pergameni. fol. 84. inquit Buxus, sub Ro- berto ; Columbus vero putat Guillelmum & Ber- nardum, a quibus illæ hominii tabulæ scriptæ sunt, litteram initialem R. quam in autographo solam legebant, male Rostagni nomine iupple- visse, cum Raimundi debuissent, Rostagnum enim non ante annum 1328. sedere cœpifle. Sed quorfum evadat hæc illius conjectura, parum intelligo ; Raimundum enim sijum de Oppeda electum dicit anno tantum 1310. ex quo certis- sime consequitur litteram initialem R. anno 1309. Raimundum istumsignificare nequaquam potuisse. Servetur itaque nobis Rostagnus hoC anno 1309. quamquam vix unius anni præsul, quidquid in causa fuerit cur mox ipsi seu vivor seu mortuo Raimundus substitueretur.