Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/289

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


$o6 ECCLESIA SISTAR1CENSIS. 507 SISTARICENSES PRÆPOSITI. I.VLTT Illelmus I. memoratur in transactione vV facta inter Tiburgim de Arausica civitate & episcopum Sistaricensem. Testes simt Petrus Giraldi Regensis episcopus, RaimunduS Attensis episcopus, Gaufredus Aquensis præpositus, anno 1145. II. P. anno 1154. Ejus consilio restituuntur ab ecclesia Sistaricensi Pontio abbati MontiS- majoris quædam ecclesiæ, quas idem Pontius in excambium eidem dimiserat. III. Willelmus II. an. 1174. memoratur in charta Bermundi electi, transigcntis cum Ste- phano canonico templi Domini, & administratore domorum Provincialium. Anno 1202. sub- scripsit testis compositionis inter Ildefonsum 11. & Guillelmum comitem Forcalquerii. Idem forte ac W. præposituS Sistaric. testis in charta fundationis abbatiæ de Tornamira, facta anno 1.205. xn. cal Maii. Vide in abbatia Calesii. IV. Gebanolius 1232. Hoc S0I0 nomine desi- gnatur præpositus in libro Viridi episcopi Sistar. V. B. anno 1234. & canonici componunt cum R *. episi : opo de jure collationis sacriltiæ. VI. M. anno 1246. & canonici hortum episcopo concedunt ut possit domum episcopalem construere, & residere. VII. Raimundus I. in charta Willelmi Romanorum imperatoris in gratiam Imberti episcopi nominatur quondam præpositus an. 1251. VIII. B. 1255. memoratur in charta unioniS ecclesiarum fancti Johannis de Behons, & sancti Martini de Nogueriis mensæ episcopali. IX. M. in traissactione O. Vapicensis episcopi cum episcopo Grassensi 1259. X. Petrus Bono præpositus 1266. fuit testis donationis factæ Asano episcopo per Bertran- dum & Raimundum de Mura fratres anno 1269. Legitur adhuc præpositus 1270. XI. Jacobus Buegmundi, vel Raimundi, ut in aliis chartis anni I285.transigit cum Giraudo de Puymichel episcopo, cui ipse & canonici dimittunt prioratum fancti V mcentii & fancti Mi- chaehs Gensiaci, cum omnibus juribus & pertinendis. Anno 1303. memoratur in charta ecclesiæ Ebredunensis. XII. Sebastianus, al. Stephanus, legitur præ- positus sub Petro de Alamannono. Testis fuit in charta Ademari episcopi Massiliensis an. 1325. ex lib. Viridi episcopi Massiliensis. Cognominabatur de Pinu, suitque viceauditor generalia papæ, ex schedis Lud. Ant. de Rufii. XIII. Raimundus II. Ripert præposituS Sistaricensis, vicariusque generalis Johannis Fil- leti episcopi Aptensis an. 1396. Memoratur circa annum 1414. in compositione facta inter capitulum Sistaricense & fratres Minores ; ex schedis viri clariflimi domini d’Ache. Anno 1416. die 10. Decembris interfuit, Sistaricensis capituli nomine, concilio Provinciæ in civitate Aquensi, demandato regis Ludovici congregato, a quo nonnulli ex patribus ad concilium Constantiense delegati sunt. Item anno 1423. die 4. mensis Martii prælens fuit confirmationi jurium Forcalqueriensi capitulo a Ro- berto de Furno episcopo Sistaricensi concessæ. XIV. Pontius Snati anno 1430. XV. Johannes I. Eymerici 1526. XVI. Garetius Catin. XVII. Johannes 11. Chanut. XVIII. Andreas Chanut frater JohanniS. XIX. JacobuS II. Renaud sacræ theologiae doctor anno 1682. XX. Jacobus III. Renault ab octo circiter annis hactenus præpositus in ecclesia Sistaric. abbatiæ dioecesis sistaricensis. DE veteribus primum agemus monasteriis quæ multis a seCulis exoleta sunt. Postea de ns quæ aut adhuc supersunt, aut pene nostro destructa sunt ævo. I. Antiquius monasterium cujus ad nosper- • venerit memoria, est Bodanense. Honoratus Bouche in historia Provinciæ 1. 4. c. 4. testatur locum quemdam diœcesis Sistaricensis prope comitatum Saltus ab incolis dictum Vallem- Badonensem, vernacule Baudonoife ; quo in loco Badonense monasterium antiquitus situm fuisse arbitratur. De primordiis hujus monasterii nihil scimus. Exstabat jam sexto ineunte se- culo, quo tempore sanctus Marius ab huju$ loci monachis abbas electus est. Hujus fancti viri memoriam celebravit Dynamius Patricius, ejus vitæ scriptor impense laudatus a S. Grego- rio papa in epistolis. Ejusdem quoque meminit alter Gregorius Turonensisl. 6. hist. S. Marius, mediocri parentela genitus, civis Aurelianensis suit. Hic in monasterto quod ibidem est, suctus monachus, ( forte in Miciacensi) ab ineunte ætate monachalibus difeiplinis eruditus puer, & factus juvenis bene operando Deostuduit militare s cum autem in prafato monasterioficut lilium inter lignastlvarum, inter fratres claref- ceret, Gundobadi Burgundionum principis conjensu a fratribus Bodanensts coenobii, quod eststtum in Ststaricenst episcopatu, in patrem eligitur ; cujus electio, Johannis qui tunc Ststaricenst ecclesta prae- rat, auctoritate roboratur, divina hoc providente & favente clementia, ut qui benefe rexerat, aliis quibus regimen necessarium erat, prastceretur. ^ujd plural ad jam dictum monasterium adducitur, & a suo pontifice in abbatem communi fratrum voluntate confecratur.Hæc abbreviator vitæ ipsius Marii a Dynamio Patricio olim scriptæ. Ex his autem intelligitur Marium abbatem