Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/295

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

516 GALLIA CHRISTIANA IN PROVINCIAS DISTRIBUTA- PROVINCIA ARELATENSIS, cuius metropolis Arelate. Re LATE vel ARELATÆ urbs antiquissima Galliæ Narboncnsis, ad ripam Rhodani sita, colonia populi Romani, dicta fuit JrxMworww, quod olim milites sextæ legionis eo deducti stationem habuerint, ut Mela, Plinius, Suetonius in Tiberio, Ptolema us, Strabo, ceterique geographi tradidere. Colonia Arelate (impWFitcr in veteri inscriptione legitur. Coi. Arclat. scxtan. in nummo Caii Cassaris. Theli- nen olim nuncupatam a Græcis mcmoriæ prodit Festus Avienus, hoc est mamtlla- tiam •’, quod nomen forte obtinuit propter terræ ubertatem, aut urbis formam. Arelatis meminerunt quoque sanctus Augustinus 1. 1. c. 6. contra epistolam Parmeniani ; Isidorus, qui eam vocat nobilissimum oppidum ; Prudentius poeta, apud quem legimus : præpollentem Arelatem. Cas- siodorus item libro 8. Variarum epist. 11. Fortunatus 1.5. c. 2. Gregorius Turonensis paflim. lllam Gallulam Romam Aissonius nominat, duplicemque, quod interfluente Rhodano olim divideretur, quamvis pons utramque fluvii ripam conjungeret ; uti etiam eleganter ab eo describitur : Pande duplex Arelate tuos blanda hospita portus, Gallula Roma Arelas> quam Narbo Martius, & quam Accolit Alpinis opulenta Vienna colonis. Pracipitis Rhodani fic intercisu fluentis, Vt mediam jacias navali ponte plateam. Per quem Romani commercia suflcipis Orbis, Nec cohibes, populofque alios & mœnta ditas ; Gallia quis jruitur : gremioque Aquitania lato. Ammianus Marcellinus Arelatem etiam lib. 25. multarum civitatum decus appellat ; & apud Philollratum in vitis Sophistarum, dicitur civitas ad Eridanum Galatarum Helperiorum ; sed in codicibus emendatioribus legitur ad Rhodanum. Nomen hujus urbis nonnulli derivant ab ara elata Deorum, aut ara lata s alii ab Arelo vel Arela ejus fundatore fictitio, &c. Verum qui veterum Celtarum linguam norunt, quam multum affinem dicunt linguæ Britonum, aiunt Arelate significare urbem in paludoso S0I0 conditam, quod Arelati convenit. Hanc urbem Constantinus Magnus ita dilexit, ut eam siio nomine donaverit, vo- lueritque appellari Conflantinam. Hanc Valentinianus & Honorius principes lpecialibus privilegiis matrem omnium Galliarum appellando commendarunt. Quocirca Josephus Scaliger in lectionibus Ausonianis : Arelatem, inquit, non immerito Auflonius Gallulam Romam vocat, quod esset celeberrimum & opportunissimum emporium s quibus commoditatibus invitatus F. Conflantinus tyrannus, qui tempore Honorii junioris imperatoris in Britanniis declaratus fluit, Arelate fixit jedem imperii flui. Quoniam vero ad eam civitatem præscctoria sedes tranflata fuerat eTreveris, post hanc urbem a barbaris eversanv » Alii volunt legendum mo rnillioria, id « J nuter roilliaxiuni, fcu columiurum, qui millia notabam. Tomus I. K k ij