Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/313

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


fsl ECCLESIA AI cindæ matronæ ecclesiam S. Hippolyti con-j struendi aut reædisicandi cum suo nepote Ri- culfo episcopo Forojuliensi. Anno 969. permutatio quædam facta cum Bosone & Folcoara ejus uxore calendis Martii, ejus nomine insi- gnitur & munitur. Anno 970. Crudatense monasterium adiit, ad inquirendum de sancta religionis cultu, cum Abraham abbate & ceteris fratribus sub ejus potestate Domino famulantibus. Unde docemur hoc monasterium, et- si auctoritati Arelatensis archiepiscopi lubdU tum, suos tamen abbates habuisse, per quos regeretur. IteriuS cathedram cesserat anno 978. aut 979. quo certo nobis constat jam sedisse j ipsius successerem* Eum tamen adhuc vixisse, anno 982. retento archiepiscopi Arelatensis titulo dicere cogimur ; quo videlicet tempore de ejus consilio fundatur capitulum Carpentora- tense Leirardo episcopo, uti suo dicetur loco. Quin etiam anno 985. quædam commutat cum canonici* in agro Argentiæ. X L. ANNO. Annonem, archimandritamfuisse legimus ; cujus vero loci, inquisivimus frustra. Consirmavit ecclesiæ suæ donationes ab Iterio antecessore factas, anno 42. regnante Conrado rege, hoc 1 est anno 979. Attamen ascendisse sedem pontificiam ante mensem Junium anni 981. non legitur j fortasse quia nondum erat consecratus. An. quadragesimo-sexto regnante eodem Conrado, hoc est Christi 983. res quasdam Rodul- fo viro illustri concesiit in præstariam. Anno 985. qui legitur annus XLVIII. Conradi regis, dedit BernardoNemausensi episcopo quemdam alodem in comitatu Ucetico, in loco Gal. Zi- gnano. Anno 989. faciles præbuit aures sacerdoti Paeoni postulanti ecclesiam S. Gervasii subtus castrum Fossas, ad congregandos ibi fratres, sub regula S. Benedicti, testibus Poncio-1 ne Massiliensi episcopo, Riculfo etiam episcopo, Willelmo comite, & Umberto ecclesiæ Arelatensis præposito. Anno 991. ejus consilio & voluntate Teudericus Aptensis episcopus sua in ecclesia duodecim canonicos instituit, ut probat ipsius charta, quam exhibuimus in Apten- sibus episcopis. Hujus denique antistitis meminit testamentum willelmi principis & marchio- nis Provinciæ pro restitutione ecclesiæ S. Mariæ maritimæ, facienda cœnobio S. Cæsarii, anno 992. præsentibus Poncione seu Poncio Massiliensi episcopo, Stephano episcopo, &c. Moritur hic archiepiscopus anno 994. factus monachus Cluniacensis, ut legitur in necrolo—’ gio Cluniacensi, teste D. Georgio Beurin ar- chidavo hujus monasterii. Ceterum nullus locus vacat pro Udone ne- scio quo notho vel Rodulfi II I. Ignavi Burgun- diæ regis, vel Conradi ; quem nonnulli volunt ab an. 997. sedem Arelatensem tenuisse ad plurimos annos > cujusque Paradinus in annalibus Burgundiæ producit pontificatum usque ad annum 1032. contra veterum indicum, & aliorum instrumentorum fidem. ELATENSIS. XLI. PoNTIUS. Pontius * Francone patre nobilis gentis de Mariniana milite, ex Wala paris nobilitatis conjuge genitus, monachum induerat in Massiliensi S. Victoris monasterio, quando electuS est in Arelatensem archiepiscopum, sisides sit fratribus Sammarthanis. Vero tamen propius est Pontium factum esse monachum ex archi- episcopo, sub S. 1 farni celeberrimi abbatis di- scipljna, qui obiit anno 1048. Hic archiepiscopus anno circiter 1000. con- sensit cum S. Stephani canonicis emtioni quorumdam prædiorumin agro Trifontio comitatus Arelatensis, quæ Petrus præpositus ejusdem ecclesiæ comparaverat, facta sibi prius potestate a Guillelmo II. comite, & Adalaide comitissa Provinciæ, non uxore ■Giiillelmi, sed matre quam videmus anno Iooi. subscripsiflfe litteris Rotbaldi comitis ( Forcalquerii) quibus dat Monti-majori villam Pertuse Eodem anno dicitur habuisse ratam donationem feu- dorum quorumdam a suo patre Francone collatorum Monti-majori ; cui monasterio suo testamento plurima reliquit, in villis & castris de Mariniana, de Riannis& de Sparrone » ubi etiam elegit sibi sepulturam ; irem an. 1005. corroborasse aliam donationem Honorati Massilien- sis episcopi ; denique Romam perrexisse ad dirimendam querelam inter Franconem patrem suum, & canonicos Arelatenses pro ecclesia S. Hippolyti, quam dimisit tandem ecclesiæ Arelatensi, ad papæ preces. Consirmavit anno 1011. indict. IX. quæcumque a suo antecessere ecclesiæ Arelatensi data fuerant ; uti ea quæeo- demAnnone consentiente Willelmus princeps & marchio Provinciæ parthenio S. Cæsarii restituerat. Anno 1014. subscripsit chartæ Willelmi 11. vicecomitis Maffiliæ pro monasterio Vi- ctorino, de qua vide in Pontio 11. episcopo Massiliensi. Anno 1016. inchoata est basilica Monti s-majoris ; & quia magnæ molis erat hoc ædi- sicium, Pontius archiepiscopus largitus est indulgentias, iis qui ad opus basilicæ hujus quid* piam conferrent, additis nonnullis4 conditionibus. Plurima quoque benefica manu largitus est S. Victori, in his ecclesiam S. Hermetis, antequam seipsum huic traderet asceterio. Unus £uit ex præsulibus, ad quos Benedictus papa VIII. litteras dedit commendatitias, pro Cluniacensi monasterio, præcipiens quoque ut in*- vasijres bonorum cœnobii hujus excommunicarent, nisi facerent fatis. Antequam infulas deponeret, voluit ecclesiæ suæ gratificari, uti probat hoc instrumentum ex tabulario Arelatensi transsumptum. Ego Pontius Arelatensts, quamvis indignus, ar* thiepiscopus, &c. remiuijcens innumerabilium meorum commissa suelerum, ut omnia boni dator Deus auferre dignetur, qua mea commist culpa, dono aliquid mea hereditatis, qua mihi ex progenie pa- « Pontio appellatur in chartis Montis-majoris quas laudati* mus in Almerado Rcgensi episcopo ; Poncitoi in charta qua concedit indulgentias in dedicatione ecclesiac Montis-majons, edita tom. VI. spicilcgii p. 4.^. nominatur Pontius inter prrla 0$ a ad quos pro Cluniacenstbus scnpsit Benedictus papa VIII. b Chartam illarum indulgentiarum edidit Mabillonius ad aa. 10X6.0, 16. M m ii j