Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/324

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


, j ECCLESIA AR galeat sim triremes conducendas. 1 Quæ gesserit Bernardus ut episcopus Por- tuensis, prostiqui non est nostri instituti. Cia- coniuseum mortuum dicit anno 1290. profer- turque in testimonium inscriptio sepulcralis quæ legitur in ecclesia S. Francisci Urbis-ve- teris, ubi jacere dicitur hic cardinalis sub tumulo marmoreo ejus effigie & insignibus spectabili. E contrario Frssonius Galliæ Purpuratæ lib. 2. scribit Bernardum anno 1294. testamentum condidisse Guillelmo & Petro notariis illud excipientibus, quo siuæ quondam ecclesiæ Arelatensi reliquit quamplurimos redditus satello] construendo dicandos. LXIII. BERTRANDUS. III. Bertrandus Amalricus canonicus Remensis Martini IV. capellanus, eligitur a capitulo an. 1281. in locum alterius Bertrandi Johannis canonici Agathensis, causarum auditoris in camera apoltolica, qui libere suæ electioni renuntiavit, ut habetur m registro Vaticani episu 98. data Urbe-veteri xm. cal. Februarii annoI. pontificatus Martini, teste Ughello in episcopis Portuensibus. Anno 1282. concilium provinciæ siiæ celebravit, apud Avenionem : mortuus est anno 1286. ex instrumento electionis ejus suc-( cessoris. LXIV. B. RoSTAGNUS II. RostagnuS de Capra in loco Provinciæ djcto Graus natus, ex canonico Arelatensi factus est archiepiscopus anno 1286. sede per Bertrandi mortem vacante, ut docet instrumentum ejus electionis in archivis capituli asservatum. Anno 1288. concilium provinciale celebravit apud In- siilam villam Vindasdni comitatus diœcesis Cavallicensis. Quinto idus Octobris ejustiem vel sijperioris anni Bertrandus de Baucio comes Avellini, homagium ei exhibuit pro castro de Trencatellis, quod idem Rostagnus comparavit anno 1300. die 13. Augusti. Fuit Rostagnus pietate insignis, cujus tamen electionem minus gratam fuisse Honorio papæ IV. legimus ; quamvis postea pallium ei miserit. Bonisacio vero VIII. fuit acceptiffimus, qui eum legatum misit in Hispaniam citeriorem cum Guillelmo de Mandagoto Ebredunensi archiepiscopo. Ad cælestem patriam evolavit x cal. Aug. anni 1303. ut legitur in breviario Arelatensi : sepultus est in sacello Laurentiano ecclesiæ S. Trophimi. L X V. PETRUS II. Petrus de Ferrariis Petro domino de Ferrariis ex Gauzide baronis deMiramont filia natus, Petri Lectorensis episcopi frater, decanus Ani- ciensis & Ausdensis, demumque Noviomensis episcopus, atque cancellarius Caroli II. Siculorum regis, Provinciæ comitis.mortuo Rostagno electus est a capitulo unanimi canonicorum omnium consensii : ut ex ipsi) ejusdem electionis instrumento constat, quodsubjiciendum putamus : Notum fit omnibus… quod vacante Arelatenst ecclesta per mortem recolenda memoria domni Ro- iLATENSIS. 574 stagni Arclatensis archiepiscopi, vocatis qui fuerant vocandi, & prafentibus, prafixo ••. placuit omnibus & stngulis per formam fcrutinii, vacanti ecclesta providere ; factoque scrutinio, juxta concilii generalis formam, ac eo publicato, & collatione habita diligenti, repertum est omnes & stngu- los de capitulo, in D. Petrum Dei gratia Novio- mensem episcopum, vota sua unanimiter direxisse, virum utique providum, discretum, litterarum scientia, pro moribus ac virtuosts actibus merito commendandum, in pontificali dignitate constitutum, ac de legitimo matrimonio procreatum, in fpiritualibus & temporalibus circumfpectum. Idcirco ego B. praposttus, vice mea & collegarum feu foetorum meorum… & totius capituli, ac omnium, & stngulorum jus in ipsa electione, postulatione feu provistone habentium, &potestate mihi a toto capitulo tradita & concessa, pradictum dom. Petrum Noviomensem episcopum, invocata S.fpiritus gratia postulo in archiepiscopum & pastorem ecclesta Arclatensis. Actum &c. Deinde ego pradictus praposttus clero & populo pradictam postulationem publtcavi, perfonam postulatam multipliciter commendando, die xxnI. Augusti, anno MCCCIII. Petrus Pedem adiit anno 1304. quo memoratur in tabulis Montis-majoris, ; in Bertrando abbate. Oppidum Salonii ingressus pompa S0- lemni, quinque millia solidorum civibus aimisit, quemadmodum referunt veteres membranæ Arelatenses. Cum esset juris peritiffimus, regno Siciliæ Provinciæque utiliflimas constitutiones condidit. E vivis exemtus est anno 1308. al. 1307. die 8. Novembris. LXVI. ARNALDUS. Arnaldus de Falqueriis, sive FaugeriiS quem alii nuncupant de Faltuerio, & de Fal- tineriis, prius prarpositus ecclesiæ Arelatensu, ut docet epistola Clementis papæ V. ad Philippum Pulcrum sicripta xv. cal. Decembris, ejus pontificatus anno 3. Ex qua etiam discimus ip- sum ad hunc regem missum fuisse, pro quibusdam arduis & occultis negotiis. Roberti Siciliæ regis & Provinciæ comitis favore ar- chiepiscopatum Arelatensem consecutus est, anno 1308. anno vero 1310. dedit Roberto comiti Provinciæ ducentas libras resortiacorum pro sumtibus belli adversiis Pedemontanos. Robertus vero confessus est pecuniam hanc gratuito ab archiepiscopo fuisse collatam. Eodem anno Arnaldus a Clemente papa V. creatur cardinalis die 19. Decembris, & paulo post episcopus Sabinensis. Eum fuisse papæ camerarium asserunt Onuphrius Panvinus, Cia- conius, Frisonius &c. quod negat Stephanus Ba- lusius ; sed hæc controversia levioris est momenti, quam ut ipsi immoremur. Nec magis ad nostrum pertinet institutum expendere utrum cardinalis hic legatione functus pro Clemente papa V. in Italia, coronam imposueritHenrico VII. imperatori in basilica Lateranen- si, m. calendas Julii anni 1511. Anno 1313. Clemens V. ei commisit cognitionem & in- quisitionem criminum, de quibus infamabantur Templarii ; anno vero I3i7.dieI2, Septcmb. obiit