Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/337

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


W ECCLESIA b XLV. Ludovicus Aube de Roquemartine, Jacobi nepos, quintus e gente sua præpositus re- signatione superioris iniit possessionem die 7. Maii an. 1650. postea S. Pauli Tricast. episcop. < E L A T E N S 1 S. 600 XLVI. LudovicUs II. de Roquemartine, designatus episcopus Grassensis an. 1676. XLV 11. Josephus de Grille, successil Ludovico, & usque ad hunc diem præest. DE ABBATIIS DIŒCESIS ARELATENSIS. F*ltera monasteria jam dudam destructa. N Ullum antiquius monasterium novimus in diœcesi Arelatensi, suburbano quodam in infusa posito ; unde nomen Insulæ retinuit. Illud fundatum ab sancto Honorato Arelatensi episcopo censet P. Saxius in Arelat. pontificio. A obatiæ hujus Insulanæac suburba- næ meminit Cyprianus fcriptor vitæ S.Cæsarii, ubi legimus 1.1. n. 9. Post hac autem defuncto abbati in suburbana Insula civitatis, dirigitur a S. Æonio (Arelatensi archiepiscopo) Cafariuspater, ut monasterium quod recentius suerat destitutum, obitu rectoris, ipsu in eadem reverentia auctoritate succedens, ad disciplinam formaret abbatis. Cafariuspostea ex abbate factus est Arelatensis antistes. Præter duos illos abbates, Cæsarii videlicet antecessorem, ipsumque Cæsarium nulli fere nobis occurrerunt. Ex hoc autem cœ- nobio prodiere multi fancti viri, præsertim Ailbeus feu Alveus, qui Horuit sub sancto Cæ- sario. Excisum est jam pridem hoc monasterium. Anno 1226. Rotlanduserat abbas Insulæ ; ut videre est in Willelmo de Bonils abbate Montis-majoris : utrum hujusce monasterii, an Sanct-Andxeani, qucd erat in inlula Carnaria, non audemus definire. Aliud intra moenia civitatis Arelatensis, jubente & fundum suppeditante Childeberto Francorum rege Clodovei I. filio, construxit S. Aurelianus archiepiscopus Arelatensis, qui & in eo cœnobio monachos instituit, & abbatem præfecit anno circiter 548. eisque peculiarem tradidit regulam observandam, ut fuse leges in codice Regularum, in disquisit. monastic. Haef- tenii apud Saxium & S. Greg. Mag. lib. 9. ep. CXI. ad Vigilium ; in qua meminit privilegii huic monasterio concessi a Vigilio papa, petente eodem Childeberto rege, quod confirmavit S. Gregoritis. Patroni ecclesiæ ac monasterii fue- runtapostoli, quo nomine forte intelligi debent apostolorum principes Petrus &Paulds. Ex diptychis fundatum est xv. cal. Decemb. indictione XI. anno 5. * post consulatum Basilii Junio- ris ; quæ temporis ndtæ conveniunt anno Christi DXLVIII. I. Abbas præfuit huic monasterio S. Florentinus, ex ejus epitaphio, in quo legitur obiisse pridie idus Aprilis anno 12. post cor.fulatum Basilii, hoc est anno Christi D L111. annis quinque in regimine epactis. Celebratur ejus memoria decimo sexto cal. Junias. II. Abbas D. Redemptus. III. Constantinus qui transtulit corpus fancti Florentini abbatis ex coemeterio fratrum in ba- silicam S. Crucis. Duplex enim erat in monasterio basilica, prima sub titulo fancti Petri vel apostolorum, altera S Crucis dicta. Ignoramus utrum abbatibus accenseri debeant Himiterus, Hilarinus, Januarinus, Reparatus, qui post Constantinum abbatem in diptychis commemorantur, hoc ordine t Simulque precantes oramus etiam, Domine, pro animaous famulorum tuorum patrum atque institutorum quondam nof- trorum, Aureliani, Petri, F.crei tini, Redempti, Constantini, Himiteri, Hilarini, Januarini, Reparati, Childeberti (regis) Wltrogotha (reginæ) vel omnium fratrum, &c. ubi vides non solorum abbatum nomina commemorari, sodaliorum quoque. Sane Petrus positus ante Florentinum non fuerat abbas, quando legimus in veteri epitaphio S. Florentini, eum primum præfuisse huic cœnobio, quod dirutum fuisse videtur se- culo VIII. tum cum Sarraceni Galliam Nar- bon. invasure, & Arelatem obstdione captam pef- fumdedere. Alterum pro virginibus monasterium in urbe Arelatensi a S. Aureliano conditum probat vel inscriptio ipsius regulæ : sunctis & in Christo venerandis Jororibus, in monasterio B. Maria, quod Deo jubente intra muros Arelatensis urbis fecimus, constitutis, Aurelianus episcopus. Hunc parthenonem eodem tempore exstinctum credimus, quo everiumest S. Petri seu SS. apostolorum monasterium. De monasterio S. Salvatoris, cui etiam additum nomen S.Honorati, ac quandoque S. Trophimi nihil habemus quam quod suppeditat fcriptor vitæ S. Virgilii Arelat. episcopi : Dedicavit autem idem beatus antistes bastlicam quam construxit in honore Salvatoris Domtni nostri f. C. & B. Honorati atque confessorisiatque ibidem ordinem instituit monachorum fervientium Deo. Locu$ ubi adificatum est hoc coenobium extra muros urbis, a multitudine sepulcrorum dictus est Campi Elystt. Cesiit seculo XI. Massiliensibus fancti Victoris monachis dono Rajambaldi archiepiscopi, quod Gibelinus etiam archiepiscopus Confirmavit. Postea cella hæc annexa est Tarasco- nensi parthenoni ordinis fancti Benedicti, usque ad annum 1616. quo data est patribus Minimis. Olim fuit in infula Camariæ sivedeCama- ricis abbatia fancti Andreæ, quam forte destructam, & a monachis desertam Manasses I. Arelatensis archiepiscopus dedit Drogoni Mas- siiiensi episcopo, ad victum clericorum Maffi- liensium. Eadem forte est Monastenum sanctorum Gervasii & Protasii subtus castrum de Fosiis in diœcesi Arelatensi, monachorum ordinis Benedict. Fundatores suos Pp iij