Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/389

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
703
704
ECCLESIA TRICASTINENSIS.

VI. Laurentius 1342. VII. Jacobus Viridarii 1351. 1376. VIII. Guillelmus, post cujus mortem IX. Johannes episcopus Nimocicns. an. 1392. providetur a Clemente VII. anno 14. ejus pontificarus. Non diu posta Præmonstratensi- bus abbatia transivit ad moniales sanctæPaulæ, uti jam diximus. PaRTHENON S.MaRIÆ deNaiareTH. HOc monasterium monialium sanctæ Cla- ræ fundarum est in suburbio Massiliæ an. 1254. juxta commentarios in archivis præ- d ictarum monialium repertos. Biennio post Alexander IV. anno fui pontilic. fecundo indulgentias concessit iis qui die S. Claræ prædi- ctum visitarent monasterium, quod in præfata bulla & in aliis chartis vocatur monasterium de Nazareth, vel B. Maria de Nazareth ordinis S. DamianI Huic cœnobio Carolus II. Provinciæ comes quædam largitur anno 1297. ve) 98. Item regina Sancia Arragoniæ uxor regis Robcrti, mille auri unciis praedictum cœnobium dotavit. Dirutum est hoc monasterium in bellis quæ multis Provinciæ locis vastitatem attulere, anno circiter 1359. Decem & septem moniales hujus parthenonis superstites, eo destructo, in ecclesiam Templi confugientes, ibi manserunt duobus circiter annis, donec juxta paroeciam S. Cannati ædes quas hodie inhabitant construi fecissent. Urbanus autem papa V. easdem ipsis indulgentias tribuit, quibus in sua veteri eccle- sia gaudebant. Maria de Tende abbatissa præfati monasterii anno 1516. in ipsum reformationem induxit, novem scilicet sanctæ Claræ Aquensis sorores advocando, a quo tempore in priori SUO instituto perseverarunt.


ECCLESIA TRICASTINENSIS. SANCTI PaULI Tricastinorum civitas, Plinio lib. 3. c. 4. Augusta Tricastinorum in provincia Dclphinatum, sub Arelatensi archiepiscopo & parlamento Gratianopolitano, olim sub metropoli Vicnnensi in notitia provinciarum Galliæ> abest a Rhodano, Ponteque sancti-Spirittis duabus circiter leucis, decem vero a Druentiæ ostio in Rhodanum labentis, ubi quondam Augusta Tricastinorum : de quibus populis Silius Italicus lib. 3. loquens de Hannibale iter in Italiam faciente : Jamque Tricastinis incedit finibus agmen : jamsuciles campos, jam rura Vocontia carpit. Unde liquet Tricastinos aut Vocontiis accensori, aut esse finitimos. Perperam vero ponuntur Ortclio ad Rhodani latus occidentale in veteris Galliæ tabula. Nam Tricastini clare locantur a Ptolcmæo lib. 2. c. 10. in parte Rhodani orientali, cum eorum civitate Neomago. Urbs Trieastinorum olim fuit ampla & celeberrima, cujus antiquitatem den onstrant rudera amphitheatri, circi, formarum, hoc est aquæ— ductuum ; necnon statuæ, numisrnata, urnæ, & alia similia, quæ olim & nuper quoque eruta sunt ac effossa. In urbe adhuc duæ sunt portx, quarum una vocatur de Fan-jou, a Fano Jovis hac in parte urbis olim condito ; altera Puy-jou, quasi diceretur podium Jovis. Hæc tamen urbs multas & qu : dem gravissimas calamitates perpessa est a Wan- dalis, seu Alamannis, duce Chroco, Saracenis, Albigensibus hæreticis, & recentioribus hetcro- doxis. Episcopus comitem * urbis sese indigitat, cujus est reapse condominus cum rege. Numeratur secundus inter Arelatensis provindæ suffraganeos. Capitulum constat duodecim canonicis, quorum quatuor sunt dignitates, uti modo loquimur ; scilicet præpositus, archidiaconus, sacrista, præ- centor. Inftiper sunt tres adhuc hebdomadarii, qui alter post alterum pastorali funguntur ofhcio. Ecclesiæ patronus est sanctus Paulus ejusdem urbis episcopus. Diœcesis ad quinque leucas extenditur in longum, & quatuor in latum, continetque triginta quinque ecclesias parochiales in Del- phinatu, Provincia, & comitatu Vindascino * quodam modo disseminatas. His adde abbatiam Aquæ-bellæ, ordinis Cisterciensis. Nuper in urbe conditus est conventus fratrum Prædica- torum, cujus prior Ludovicus — Anselmus Boyer, anno 1710. typis mandari curavit historiam hujus ecclesiæ, ac præsertim episcoporum, a se elucubratam. Profitetur autem hic scriptor duces sequi Sammartnanos fratres, additis tamen nonnullis observationibus eruditorum virorum, Spiritus Sage canonici Tricastini, & N.Prevost capiscoli Arausicanæ ecclesiæ, vicarii generalis illustrissimi hujusecclesiæ episcopi. Sammarthani vero testantur in sua Gallia Christiana, seriem episcoporum Tricastinorum a Jacobo Adhemaro episcopo concinnatam, sibi opportune communicatam, adfuisseque schedas Peyreskianas, deficientibus veteribus chartis quas Calvinistæ flammis aboleverunt. Nos cuncta hæc probavimus & exploravimus ad delectum faciendum eorum quæ certiora sunt, & veteribus monumentis consentanea. m Accepto ipsius dominio, beneficio Fridcrici I. imperatoris, an. 1179. Sed an. 1407. Thcodacus de Stagno illud dominium panicus cst cum Carolo delphino fiho Caroli V. Tomm L