Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/39

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
9
10
ECCLESIA ALBIENSIS.

ANNI CHRISTI.
dia ; ſed territoria & pagos integros eis contulerit.A
Poſt Froterium, chronicon locum dat Honorato, an. 992. ſed quominus chronologo credamus, obſtant multa hic explicanda. Primum eſt Amelium ſediſſe anno 987. ut infra oſtendemus, unde Honorato præponi debet. Alterum quod Ingelvinus eſſet Albienſis epiſcopus an. 990. ut etiam infra ſumus demonſtraturi. Ergo antecedere debet Honoratum an. 992. aſſignatum. Præcipua difficultas eſt in Amelio, qui ab an. 987. ſediſſe legitur uſque ad ſeculum undecimum jam adultum. Ergo nullus reſtat locus tum Honorato, tum aliis. Ut ab hoc B nodo nos expediamus, dicendum aut his temporibus, quibus epiſcopatus Albienſis prædæ patebat, ut facile conjiciendum ex intra dicendis, multos ſimul ſub epiſcopi nomine eccleſiam hanc diſtraxiſſe ; aut duplicem fuiſſe Amelium, quorum prior ſederit poſt Froterium, posterior poſt Amblardum ; quam ſententiam amplectimur.
XXVIII. Amelius I.

Amelius I. anno 987.987. ſtatuendus eſt ; ipſo enim rogante Pontius Albiæ comes, dedit vicum ſuum Vianciæ, in pago Albigenſi ſitum, ubi ædificari fecit eccleſiam, in qua clericos C aggregavit, quibus præsfecit Benedictum abbatem, & ſanctæ Cæciliæ (eccleſiæ cathedrali) Albienſi ſemper ſubeſſe voluit. Acta ... an. ii. quo Ludovicus filius Lotharii regis, regnare cœpit, (hoc est an. circiter 987.) Testes fuere Raymundus abbas S. Pontii, Rotbertus abbas Galliaci, &c.Ex chartul. Allienſ. Illud cœnobium Vianciæ (Vioux) ſub patrocinio SS. Eugenii, Amarandi & Cariſſimæ, Frotardus epiſc. Albienſis poſtea dedit monachis & abbati Aureliacenſibus (Orillac} ex chronico Viancenſi ; quod tamen reſtitutum eſt eccleſiæ Albienſi an. 1204.
Legimus in veteri chartularii S. Salvii D instrumento, Amelio beatæ memoriæ epiſcopo curante & ſatagente, conſtructum fuiſſe pontem ad Albienſis urbis commodum. Verum utrum ad Amelium priorem id ſit referendum, vel ad poſteriorem, definire non poſſumus. ChartamC. VI. pag.
4. col. i.
de hujus pontis constructione damus.

XXIX. Ingelbinus.

Ingelbinus Albienſis epiſcopus recenſetur in electione Gaulberti epiſcopi Cadurcenſis, inter præſules qui ipſi adfuerunt anno 990.990. indictione iii. nonis Januarii. Vide tom. VII. ſpicilegii Acheriani.E

XXX. Honoratus.

Honoratus ex chronico ſedebat anno 992.992.

XXXI. Amblardus.

Amblardus Albienſis epiſcopus innoteſcit ex veteri charta Bernardi, Guitardo S. Salvii præpoſito & ejuſdem S. Salvii canonicis eccleſiam S. Petri de Cambon concedentis, anno ſecundo regnante Rotberto rege, hoc est 998.998. Idem abs-


ANNI CHRISTI.
que ulla temporis nota recenſetur in veteri charta eccleſiæ Albienſis.
XXXII. Amelius II. al. Æmilius.

Hic præſul adfuit dedicationi S. Salvatoris Lemovicenſis, an. 1028.1028. (al. 1020.) Convenit ad ſynodum Bituricenſem an. 1031.1031. & ad Lemovicenſem eodem anno, ubi dicitur, moribus & ætate grandævus, ac veneranda canitie Angelicus. Subſcriptum ejus nomen exhibet vetus codex ſynodi Narbonenſis sub Guifredo archiepiſcopo Narbonenſi præſide, de qua vide in hoc archiep.p. 615 ad an. 1032. & Mabill. lib. 6. de re diplom. Sederat in conventu Rivipullenſi, de quo tom. IX. concil. & in annalib. Mabill.Marca Hispan. pag.
1050.
ad an. 1032. n. 10. ubi legitur hæc ſynodus habita in dedicatione Rivipullensis cœnobii in Catalonia.
Idem Amelius ſubſcripſit chartæ Iſarni comitis &c. pro cœnobio B. Mariæ de Veteri-muro anno 1038. menſe Octob. Tandem memoratur1038.
Mab. ad
hanc an.
n.
110
1040.
in dedicatione Vindocinenſis monaſterii anno 1040. Eo adhuc vivente pacta facta ſunt de vendendo poſt ejus mortem Albienſi epiſcopatu, Bernardo cuidam, & Guillelmo filio ejus ; ut probat charta a nobis edita.C. VII. pag. 4. col. 2.
Ex hoc inſtrumento habemus tunc Bernardum vicecomitem, & Froterium epiſcopum (ut conjicimus) Nemauſenſem, qui vir potens erat, ha- bebatque nepotem Raimundum vicecomitem, Albigenſi epiſcopatu potitos eſſe ; quippe quem ut bona propria vendere non erubeſcebant. Certe idem Froterius detinebat abbatias Soricinenſem & Caſtrenſem, ut ſuo loco dicemus. Abbatiam quoque S. Salvii poſſidebat idem epiſcopus, quam dedit poſtea, ut probat charta a nobis edita. Tandem epiſcopatus Albigenſis venit in manus Pontii comitis, forſitan ejuſdem qui in hac charta memoratur. Maximam quidem partem hoc in epiſcopatu habebat jam tum Pontius, cui tantam pecuniæ ſummam perſolvere debebat futurus epiſcopus, ex charta mox laudata. Poſtea integrum habuit ; quem uxori ſuæ legavit, ut docet alia chartaC. VIII. pag 4. col. 2. ſane notatu digna, quam debemus viro clar. D. Foucault, comiti conſiſtoriano, litterarum cultori, & litteratis perquam colendo, in cujus muſæo chartæ hujus authenticum aſſervatur.

XXXIII. Guillelmus II.

Guillelmus is videtur eſſe, cui Bernardus vicecomes & Froterius epiſcopus polliciti ſunt epiſcopatum Albienſem poſt mortem Amelii. Quidquid ſit, conſtat ex tabulis Guillelmum ſediſſe regnante Henrico rege ; & nomen ejus ſignatur in variis eccleſiæ monumentis. Pridie nonas Septembris anni, ut Baluzius & Labbeus habent, 1056.1056. interfuit concilio viginti duorum epiſcoporum apud S. Ægidium ; quam ſynodum ſaltem ad annum 1051. aut 1052. referri debere quidam volunt. Anno etiam 1054. viii. cal. Septembris Narbonenſi interfuit ſub Guifredo metropolitano.
Memoratur in litteris Froterii Nemauſensis episcopi, de restitutione abbatiæ ſancti Salvii, cujus partem poſſidebat hic Guillelmus. Vi-


A iij