Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/396

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


717 ECCLESIATR1 scopum, qui teneretur dignitatem hanc nonnisi 1 cu’piam canonicorum seu saltem clericorum ’ecclesiæ conferre ; at spectare ad capitulum instituere hebdomadarios. Dissentientes inter se canonicos pro quotidianis distributionibus, ad pacem concordiamque revocavit, judicio lato die 18. Junii anni 1251. cui pio operi pene immortuus est. Ex archivis Aniciensis ecclesiæ Laurentius legavit anno 1245. quædamprædia clericis in choro ecclesiæAniciensis ministrantibus, & abbatiæ de Doa ; item libros theologiæ Dominicanis, & fratribus Minoribus-libros juris canonici & tractatus pios. XLIV. B E R T R A N DUS III. J Bertrandus de Clansayes ( quod cognomen multis in chartis legimus) ex antiquisiima & illultriflima Adhemarorum gente, Lamberto domino de Clansayes diœcesis Albiensis patre natus est /patruus Geraldi * d’Adhemar de la Garde, qui ex præposito generali fratrum Præ- di catorum factus est cardinalis a Clemente VI. siuo consanguineo. Is Tricastensem sedem obtinuit ante annum 1252. quo tempore inchoatum ejus episcopatum docet scriptor nuperus Tricastinensis ; etenim anno 1251. adfuit concilio Insiilano provinciæ Arelat. sub Johanne. metropolit. die Martispost festum Exaltationis’ S. Cnicis. Anno seq. unione prioratus de Palude cum præpositura modicos ejus reditus auxit, ea kge ut præpositus fidem clientelarem promitteret ac obstringeret episcopo, quod e vestigio præstitit Guillelmus Adhemar de Mon- tilioejus consanguineus. Anno 1270. comparavit castrum de Camareto, & faetum * de Cor- belas a nobili viro Guillelmo de Camareto, pretio 40. librarum & 550. solidorum Viennen- sium : aliquam tamen partem hujus toparchiæ jam habebant episcopi Tricastinenses. Annus 1272. insignis est hominio, quod Rai—. mundus de Baucio Arausicæ princeps episcopo ’ nostro præstitit, pro castro & oppido de Suza, & de Solerio ( Solerieu) die 10. Maii, in aula episcopali coram canonicis, adstantibusque plurimis nobilibus viris. Anno 1274. sidem clientelarem promisit, & juravitidemRaimundus pro castro de Buxedone *, professus se suosque luc. ccflbres teneri juvare episcopum de placito & deguerra, ut legere est in ipso instrumento. Eodem anno Lambertns de Montilio dominus Lumbariensis castri in diœcesi Albiensi, & toparcha de Clansayes pro sexta tantum parte, ambivit eam subjicere Tricastinensis episcopi clientelæ, cujus se hominem esse professus est die 2. Novembris. Eodem mense delinente Bertrandus aggressus est transinarinam peregrinationem, in qua tres aut quatuor annos insijm- sit. Quo tempore seditiosi homines sibi ducem constituerunt quem Castellanum appellavere, & bona possessionelque episcopi invaserunt. At Amcdeusde Rossilione Valentinus episcopus vi & armis oppugnavit urbem > qua potitus, S0I0 a Ita Boyerius, qui cum fit ipse ordinis S. Dominici potuit cer- tior fieri de iis quae fpcctant ad Gcrardum. At Frizoniusin Gallia purpurata, Gcrardum hunc cognommat ttsancto D ornaro, nihil— que de nobili ejus genere dicit > cist cum doceat Clementis VI » futsTc consanguincum. C A S T I N E N S I S. 71S æquavit domum quam in modum arcis munierant & castellaniam nuncupabant. Exsilio multavit castellanum seditiosorum ducem, sicque ultus injurias coepiscopo suo Bertrando illatas, civiles tumultus sedavit. Reversus a sacra peregrinatione noster episcopus adfuit XVI. cal. Junii anni 1279. synodo Avenionensi, ex ipsius actis. Anno 1282. mortuo archidiacono Petro Garino, Bertrandus ejus dignitatem contulit Guntardo de Rupe- forti ; quod magnas in capitulo querelas excitavit, quia GuntarduS non erat canonicus : sied adhibito sequestro Geraldo Vasionensi episcopo pax est restituta ; Guntardusque factus est archidiaconus, post acceptum canonicarum. Anno 1288. Rostagnus archipræsul Arelatensis habuit synodum apud Insiilam oppidum comitatus Vindasdni, ad quam procuratorem mi- sit Bertrandus magistrum S. Falconis ecclesiæ siuæ canonicum. Observandum tamen est nomen episcopi Tricastinensis in actis synodi hujus, sola prima littera B. indicari ; unde in an- cipiti relinquitur, utrumBertrandus, an Benedictus ejus luccessor designetur. XL V. BENEDICTUS. Benedictum anno 1288. gregi Tricastinensi datum esse pastorem legimus. Anno sequenti transegit cum Hugone de Turre Vivariensi præsule pro decimis quibusdam cis Rhodanum. Hic vero stibAstendum, quandoquidem non licuit plura de hoc antistite rescire. XLVI. GUILLELMUS II. Guillelmus de Albenatio illustri genere natus in Septimania, non minus nobis ignotus est, cum de iplonec initium episcopatus habeatur nec finis, etsi per octo circiter annos præfuisse legatur. I XLV II. DRAGONETUS. Genus hujus episcopi praecipuum in Delphi- natu locum olim obtinuit, & adhuc floret ; neque enim ab urbe Montalbanensi sortitus est cognomen de Monte-Albano, sed a nobiliffima Iua gente, lneunte vero seculo decimo quarto, auspicatus est episcopatum, quem produxit ut- que ad annum 1326. quo legitur comitatus Guas- bertum Arelatensem suum metropolitanum pergentem ad Concilium Avenionense habitum apud S. Russum an. 1326.18. Junii, ut videre est in Guasoerto Arelat. Certe in præfatione hujus concilii legimus-. Gasbertus Arelatensis ar- ’chiepiscopus cum venerabilibus in Christo patribus Baimundo Vastonenst, Dragoneto Tricastrino, Othone Carpentoratenst, &c. Hæc idcirco referimus, quia Boyerius dat Dragoneto successorem Hugonem quemdam saltem anno 1316. Ceterum, de hoc episcopo in actis publicis nihil fere occurrit præter horni nium. ei exhibitum a RaimbaldoAlziari milite Templi & præceptore domus Richarenchia- rum*anno 1304. Paulo post hic ordo militum Templi exstinctus est, nimirum in concilio Vicnnensianno 1311. XLVIII.