Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/40

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
11
12
ECCLESIA ALBIENSIS.

ANNI CHRISTI.
denda charta IX. inter inſtrumenta.
In ſæpe laudato chronico Guillelmus ſucceſſor datur Amelio, Guillelmo Aldegarius ; ſed veteres tabulæ ordinem hunc ſervare non ſinunt.
XXXIV. Frotardus.

Ex veteri chronographo anno 1066.1066. ſedebat hic epiſcopus, de quo ſupra quædam diximus in Amelio I. Reformatum circa an. 1072.1072.
C. X. pag.
5 col. 2.
a Frotardo Albienſis eccleſiæ clerum probat charta a nobis edita, quam deſcripſimus ex chartario Albienſi.
Frotardus juxta chartam hanc auctor fuitB duobus ſacriſtis, cabiſcolo, theſaurario ac decano eccleſiæ cathedralis, ut honores ſuis annexos dignitatibus, huic eccleſiæ reſtituerent, an. 17. decemnovalis cycli 1079.1079.
Tab. eccl. Alb.
* Vide notam chartæ ſubjectam.
Tab. eccl. Alb.
Tab. S. Salvii.
epacta xxvi. concurrente vii. indict. i.. tempore * Alexandri papæ an. 12.regnante Philippo rege Franc. 13. anno ejus imperii, & comite Toloſ. Guillelmo. Item ipſe & capitulum S. Salvii paciſcuntur cum Raymundo Revelaca & fratribus ejuS, ſuper eccleſia S. Laurentii de Lopiac &c. menſe Dec. fer. iv. tempore Greg. papæ, imperatore Romanorum Henrico, & regnante Philippo in Francia. Præterea anno 1083.1083. occurrit in charta Bernardi Remigii, & uxoris ejusC Huguæ, & Baſtardi eorum filii, qua campum juxta Verduſias ſancto Salvio donant, in Frotardi Albienſis epiſcopi præſentia. Quo tempore vivere deſierit, nobis incompertum.
In manus nostras incidit quædam notitia ** Edita nuperrime a Baluz. t. VI. Miscell. ad eccleſiam de Viancio ſpectans, in qua Frotardus dicitur ambitu & ſimonia epiſcopatum Albienſem pervaſiſſe, datis Froterio Nemauſenſi epiſcopo, & Bernardo ejus germano equis quindecim potentis pretii, qui, inquit ſcriptor, pro inductione epiſcopi Albienſis, pecuniam non parvam accipere erant ſoliti. De ſimoniæ crimine apud Gregorium VII. accuſatus, damnatus eſtD ac excommunicatus ab Hugone Lugdunenſi archiepiſcopo S. ſedis legato, in ſynodo Toloſana. Sententiam vero in ſe latam ſprevit Frotardus, a quo monachi Aureliacenſes emerunt Viandum. Itaque Frotardus Viandum venit, & ſub ſpecie religionis, juſſit canonicis, ut vel monachi fierent, vel locum monachis cederent. Qui conſenſerunt ſuſcipere inſtitutum canonicorum regularium. Finxit epiſcopus annuere ; ſed cum Toloſam perrexiſſent, ut de vita communi, ceteriſque ad inſtitutum canonicorum regularium pertinentibus edocerentur, Frotardus monachis Viancium tradidit. ObſtiteruntE Pontius præpoſitus Albienſis eccleſiæ, Guillelmus Bego decanus &c ; sed fruſtra. Frotardus autem pergens Aureliacum, ut pretium promiſſum acciperet, inde revertens captus eſt, ac ductus ad castrum Peirola, dedit 200. ſolidos & equum, ut liber dimitteretur. Paulo poſt Frotardus Albiam veniens ægrotavit ; cui viaticum petenti, clerici eccleſiæ Albienſis denegarunt, niſi epiſcopatum relinqueret. Itaque annutum virgamque reddidit, & paulo poſt miſerabiliter mortuus eſt. Sed huic notitiæ incerti auctoris, qui infenſo admodum animo ſcripſit contra hunc epiſcopum, minime credendum eſt. Certe ſi tam inique monachi Aureliacenſes


ANNI CHRISTI.
Viancium acquiſiiſſent, cur mortuo Frotardo ſtatim non ſunt expulſi ? Attamen re diſcuſſa Aureliacenſes eccleſiam S. Eugenii de Viancio ſub continua Albienſis eccleſiæ querela poſſederunt, uſque ad tempora Bertrandi Albienſis epiſcopi, inquit ipſe notitiæ ſcriptor.
XXXV. Guillelmus III.

Notatur hic præſul in veteri chronico ad an. 1087.1087.
1090.
p. 163.
Anno 1090. Gerardus epiſcopus Cadur- cenſis ejus conſilio uſus eſt in ſcribendo teſtamento, uti legitur ſpicilegii tom. octavo. Unde cognominatus fuerit Pictavenſis in Gallia chriſt. Gemellorum fratrum ignoramus. Certe in notitia de Viancio ſuperius commemorata appellatur Guillelmus Pictavinus. Idem teſtis adducitur donationis factæ Capitulo AlbienſiTab. capit., eccleſiæ de Cauna, a Bernardo Atone vicecomite, menſe Novemb. regnante Philippo rege.

XXXVI. Galterus.

Hic legitur adfuiſſe dedicationi S. Saturnini Toloſani an. 1096.1096. ab Urbano II. papa celebratæ, ut docet vetus hiſtoria manu exarata. Sane vetus chronicon habet, an. 1096. Gauterius epiſcopabat.

XXXVII. Hugo II.

De eo nihil nobis occurrit, quam quod in laudato chronico refertur, ipſum ſediſſe annis 1098. & 1099.1099.

XXXVIII. Adelgarius I.

Exstat hujus præſuliS memoria in veteri charta, qua ceſſit eccleſiam S. Remedii de Lautrico ** al. de Autrico., Petro abbati S. Pontii Tomeriarum, ex litteris datis menſe... Philippo rege regnante. Ipſe & capitulum ſanctæ Cæciliæ ex una parte, ac Petrus abbas S. Pontii ejuſque monachi ex altera, pactum faciunt ſuper oblationibus & aliis juribus eccleſiæ S. Remedii, an. circiter 1103.1103. quæ eccleſia tranſiit a monachis ad canonicos ſeculares. Ita noſter Claud. Estiennot in antiquitatibus Bened. Septimaniæ, &c. ubi laudat hiſtoriam Albienſiem dom. de Camps abbatis S. Marcelli, in qua dicit contineri litteras pacti initi inter Aldegarium ejuſque canonicos, & Petrum abbatem, ac monachos S. Pontii. Utinam licuiſſet hiſtoriam hanc con- ſulere ; ſed ejus copiam, aut aliarum ejuſdem lucubrationum ad Galliam chriſtianam pertinentium, impetrare a viro clariſſimo, alioquin humaniſſimo, nunquam potuimus.

XXXIX. Arnaldus I.
de Cecenno

In tabulario eccleſiæ Albienſis legitur Arnaldum de Cecenno una cum ſuo capitulo, dediſſe Petro abbati Tomerienſi eccleſiam de Cauna, retento annuo cenſu, XIII. cal. Julii an. 1103.1103. Teſtimonium aliud de hoc epiſcopo hactenus ignoto, ſuppeditant Gellonenſes seu S. Guillelmi de Deferto tabulæ in hæc verba : Arnaldus de Leveſo (ab anno 1093. ad 1119.) Biterrenſis epiſcopus, cum conſilio canonicorum ſuorum, ſcilicet Petri Rogerii ſacrista, Arnaldi de Cecenno, apoſtolico ore ad ſuſcipiendum ordinem