Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/401

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


727 ECCLESIA T R inter Antonium Martel Aquæ-bellæ abbatem. & habitatores Regiæ-villæ *, pro decimis & aliis litigiosis. Anno mcccclxx. ad Christum migravit piusprassul, sepultusque est in sacello nostra Domina episcopalis, quod ipse construi curaverat, ubi nunc est sacrarium. LXIV. ImbERTUS. Postquam Stephano parentatum est, canonici eligendi epilcopi gratia congregantur, sed tandiu inter eos diiceptatumest, omnibus videlicet ad episcopatum inhiantibus, ut jus eligendi ad papam devolutum sit. Itaque Paulus 11. ecclesiæ viduæ præposuit sub administratoris titulo Imbertum de Laye nobilem Delphi- natem, canonicum Biterrensem, protonota- rium sanctæ sedis, & juris doctorem. Hic obtinuit centum ducatus aureos a Jacobo Gene- ves herede nuper defuncti episcopi, qui ab Hu- gone Geneves præposito repetebat bibliothecam, mitram, pluvialia, vasa argentea, &c. fui patrui, quæ quidem a judicibus electis ipsi ad- scripta sunt, modo summampecuniæ supradi- ctam Imberto persolveret. Ejusdem tempore fundata est, sub sancti Michaelis patrocinio, ecclesia collegiata Petræ-latæ ad littus Rhodani, a Ludovico rege XI. anno mccccLxxv. ( Anno MccccLxxvn.StephanusCharretier intestatus mortuus est, cujus bona idcirco sure caduci, adjudicata suntadministratori ; qui ab ipsis abstinuit magno neglectus rerum temporalium exemplo, decem tantummodo siorenis contentus. Paulo post Romam profectus, ibi exhalavit animam anno mcccclxxIx. donatus sepulcro in ecclesia sanctæ Mariæ-majoris, feu sanctæ Mariæ de Populo, ubi habet hoc epitaphium : R. decrct. doct.Dom. Tmberto de Laye familia Gallia nobiliss. Biterrenst canonico, aposto- licoque protonotario, & episcopatus sancti Pauli de Franci a perpetuo administratori, frugi, pio, casto ] CZ prudenti, integroque probitate, ChristianijJimi regis Francia dilect. Dominicus… Venet. doctor Patavin.studiorum consuetudine devinctus, socio, atque amico B. M. posuit. Vixit annos 50. obiit an. Domini mcccclxxIx. LXV. A S T o R G I U s. De Astorgio Aimerico nihil hoc loco dicendum occurrit, nisi quod dissentientibus inter se Tricastinæ ecclesiæ canonicis in electione epilcopi, SixtusIV. eum administratorem constituit. Sed anno vix elapso transiatus est ad cathedram Viennensem ; unde non mirum, si nulla gestorum ejus memoria ad posteros transierit. LXVI. JOHANNESIV. Johannes Sirat, etsi Gallus, Neapoli vitam monasticam amplexus est iq ascetcrio Cartusia- norum, ubi pene post emissam profeffionem procuratoris omcio fungi coactus est, ac paulo post prioris & fecundi in provincia Lombardiæ visi- tatoris. Præsuit postea Cartusiensi eremo apud Friburgum in Helvetiis. Indesuperiorum jussu præpositus est domui Bellarienn pagi Niver- nensis. Biennio elapso prior factus est Ligeti in Turonibus, prope Lochias. Jam per decennium C A S T I N E N S I S. ; z8 hanc religiosam familiam gubernarat& rexerat, quando electus est in Tricastinensem epi« scopum, anno circiter McccCLxxx. Anno M cccc L xxx 11.ex hac vita exceffit. I n instrumento electionis Guillelmi Adhemari ejus successoris, dato 23. Maii 1482. legitur : Pervento ad eorum ( canonicorum) notitiam, R. inchristopatrem & Dom.fohannem Tricastinensem episcopum viam universu carnis iis diebus non longe decursts in Franciasuisse ingressum, &c. Quæ de eo dixi » mus jdesumra sunt ex charta capituli generalis celebrati anno 1485. aut ex memorialibus domesticis, quæ D. Johannes le Grantel prior Ligeti suppeditavit. LXVI I. GUILLELMUS V. Ut canonici certiores facti sunt de Johannis episcopi morte, Hugo Geneves præpositus collegium coegit, & præmissa brevi oratione de electione facienda, monuit neminem episcopatu digniorem esse Guillelmo Adhemaro suo sodali ( erat enim S. Pauli canonicus) rui major pars assensum præbuit. Electionem factam die 23. Maiianni mccccLxxxu. confirmavit Sixtuspapa IV. Guillelmus, testibus fratribusSammar- thanis, ex illustrisiima gente Adhemara procreatus, Giraudo patre barone d’Aps, Montilii Adhemari &Grignani, frater erat Giraudi baronis de Grignan improlis defuncti, & Gau- cheri baronis d*Aps, patris Ludovici comitis de Grignano Provinciæ proregis ultimi, ex antiqua prosapia Adhemarorum : germanos ha* buit quoque Bertrandum baronem de Marsane, Ludo vi cum dynastam S. Albani, & Guiotum sedis apostolicæ protonotarium, atque octo sorores. Guillelmus autem commendatarius perpetuus abbatiæ sancti Petri Belli-loci Lemovi- censis diœcesis, auspicatus est suum episcopa- tum a diœcesis lustratione & sedula inspectio- ne, condiditque statuta emendandis morum corruptelis utililsima. Sed postea multis litibus implicatus parum suo gregi profuit. Litigavit cum vicino episcopo Valentmo Antonio de Balsac, pro tonsura clericali incaute in aliena diœcesi data ; cum civibus Tricastinis, a quibus indebita exigebat ; maxime vero cum capitulo suo, quod adeo vexavit, ut ab Alexandro papa VI. bullam ipsum obtinuerit, quoeximebatur ab episcopi jurisdictione, visitatione, correctione.Lit- teræ pontisiciæ datæ leguntur Romæ anno Do- minicæ incarnationis mccccxch. idibus Octobris, anno vero 1. pontificatus Alexandri. At ■ vero anno sequenti episcopus refigi decretum hoc impetravit, tanquam auctoritati ordinarii & metropolitani exitiosum. Sed partes de nonnullis observandis mutuo convenerunt, quibus nimiæ & arbitrariæ episcopi potestati obices ponebantur, & capituli honori prospiciebatur. Hæc forte diflidia impulerunt episcopum ad Jerosolymitanam peregrinationem, an. circiter m DIV. Antequam vero proficisceretur, vicarium generalem instituit Franciscum Guillelmum de Claro-monte, qui postea fuit Valentinus episcopus, Narbonensis & Auxitanus archiepisco- pus, deinde cardinalis & sacri collegii decanus. Redux erat ab illo itinere Guillelmus episcopus Zz iij