Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/408

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


74, ECCLESIA TELONE NSIS. 74 » plo habente patronam beatisiimam Virginem Dei matrem, cum sancto Cypriano episcopo de quo mox agemus. Sammarthani fratres in Gallia Christiana compendiosam Telonensium præsulum ediderunt historiam, adjuti potissimum veteri martyrologio seu necrologio manu exarato, & aliis documentis ; Eodem ulus est manuscripto codice, qui ad calcem officii sancti Cypriani episcopi Telonensis vulgavit * catalogum præsulum ejusdem ecclesiæ in multis mancum. His adjecimus fecundas curaS nostras, & damus longe auctiorem & accuratiorem. EPISCOPI TELONENSES. I. HoNoRATUS. j PRimus qui legatur ecclesiam Telonensem rexisse est Honoratus, cujus nomen occurrit in epistola synodica sancti Leonis papæ ad episcopos Galliæ scripta anno ccccLI. ex an- uquo Savaronis codice. II. S. GRATIANUS. Evaricus Wisigothorum rex, qui in Gallia Narbonensi imperabat, cum esset Arianus, & suam bæresim in Gallia propagare cuperet, sæ- viit in Catholicos, maxime in episcopos. Tunc sanctus Gratianus qui Telonensem cathedram obtinebar, martyr occubuit circa an. ccccLxxn. ( ex doctiflimo Anthelmo de initiis Forojuliensis ecclesiæ, p. 148. III. S. CYPRIANUS. S. Cyprianus Telonensis ecclesiæ alter patronus, sancti Cæsarii Arelatensis episcopi diicipu- lus &• viiæ scriptor, sub tanto magistro artem artium regimen animarum didicit, & ad Telonensem assumtus est sedem. Concilio adfuit Arelatensi IV. anno DXXI v. Carpentoratensi anni Dxx VII. subscripsit, ac epistolæ synodi- cæ ad Agræcium Antipolitanum episcopum. Convenit ad synodum Vasensem 111. anno ; DxxIx. Arausicanæ II. anni ejusdem interfuit, necnon Valentinæ antistitum ultra Isaram, ad quam missus est a sancto Cæsario, uti legitur in jplius vita : Antistites Chrifii ultra Jsuram confi- fientes, caritatis amore collecti, in Valentina civitate conveniunt i ubi etiam B. Cafarius infirmitatis felit a caufa, ficut difpofuerat, properare non potuit. Mifit tamen prajlantijfimos viros de episcopis, cum presbyteris & diaconibus, inter quos etiamsunctus Cyprianus Telonensis magnus & clarus enituit. Omnia qua dicebat de divinis utique feripturis affirmans, & de antiquissimis patrum infiitutionibus probans, nihil perje tn divinis profectibus quemquam arripere posse, nifi fuerit primitus Dei gratia praveniente vocatus. Post devictos Gothos Arianos, sub quorum jugo diu gemuerant ecclesiæ Gallia’rum ultra Ligerim, Cyprianus senex perrexit ad synodum Aurelianensem IV. anno DXLI. Obierat anno DXLIx.quo Palladium Telonensem episcopum fuisse constat. Vitam sancti Cæsarii partim a sancto Pypriano scriptam, edidit Mabillonius sec. I. Benedictino, & quidem emendatiorem. Ncc mirum videbitur si libro 1. numero 35. laudetur ipse Cyprianus episcopus ; etenim liber hic non solum a Cypriano, sed etiam a Firmi- no & Viventio dictatus legitur ; qui duo pro- culdubio absolverunt hunc librum, in cujus ( fine occurrit Cypriani Telonensis episcopi elogium. IV. PALLADIUS. Palladium episcopum Telonensem produnt acta concilii Aurelianensis V. habiti an. 549.. Cum autem non posset Arelatem prosicisci ad synodum quintam ibi celebratam an. 554. mi-, sit Severum prefbyterum, qui suo nomine in— ’ teresset ac subscriberet. V. D E S I D E R I U S I.

Nomen hujuspræsulis exhibent acta concilii IV. Parisiensis an. 573. in iubscriptionibus. Ad synodum Matisconensem II. anni 585-cum non posset convenire, misit qui suas in ea vices ageret, & subscribendo consentiret. VI. M E N N AS. Hunc episcopum vindicarunt ecclesiæ To » sosanæ Catellus, fratres Sammarthani &c. vitiosa inscriptione epistolæ cujusdam S.Gre- gorii papæ deluse Quippe hæc in uno e Colber- tinis codicibus manuseriptis epistola inscribitur Menna Tolosuno, quod etiam in nonnullis legi— ) tur excusis. At alii pastim MSS. pro Tolojano habent Telona ; sicque legi debet, tum quia tempore quo hæc epistola scripta est scilicetan. 601. alius cathedram Tolosanam obtinebat, tum quia nulla erat ratio Gregorio magno, scribendi ad episcopum Tolosatem.eique commendandi quos in Britanniam mittebat monachos. Quippe Tolosam accedere minime debebant. Idcirco vero dederat sanctus papa litteras ad episcopos Telonensem & Massiliensem, quod illas ad urbes essent appulsuri, aut per ea$ transituri ; ad episcopos Caoilonensem, Meten- sem & Parisiensem, quod urbes istæ sedes essent ■ regum Burgundiæ, Austrasiæ & Neustriæ, quorum ope indigebant monachi in Britanniam transmissuri. Consulenda est nota qua inscrip- tionem laudatæ S. Gregorii epistolæ illustravimus in editione noviisima>& luce clarius ostendimus Mennam episcopum Telonensem ftiis. se non Tolosanum. De eodem adhuc loqui videtur Gregorius magnus epistola sexta libri xm. ad Brunichildem reginam. Attamen in notis ad hanc epistolam ostendimus de alio episcopo cognomine intelligenda esse, quæ eo loci dicit Gregorius de episcopo, cui prius purgato & absoluto in Galliam redire permiserat. Post Mennam desunt plurimorum episcoporum non