Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/412

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


n, ECCLESIA ncnsibus, nec plura de hoc præsule rescire Ii-, cuit. XXVII. ELEAZARUS. Eleazarus de Glandeves frater Anselmi Glan- datcnsis episcopi, ex preposito Tolonensi creatus pontifex, præerat annis 1317. & 1322. ex actis consistorialibus. Johannes papa XXII. ei scripsit ut Beguinas insequeretur & castigaret, eas vero quas in castro de Areis & loco de Ro- bodoa Sancia regina Siciliæ stabilitas habet, protegat. Dat. Avenion. x. calendas Decembris, anno quinto. Porro per hunc episcopum, quædam statuta de consensu capituli ordinata sunt, pro divisione bonorum & jurium inter Petrum Guillelmi præpositum & capitulum, tuncque curionatus ecclesiæ Tolonensis & perceptio decimarum separantur a præposi- rura, & capitulo uniuntur, litteris datis 4. Septembris an. 1323. XXVIII. Hugo I. Hunc episcopum debemus tabulario sancti Andreæ secus Avenionem, ubi legimus Hugo- nem Tolonensem episcopum, & duos alios judices litem inter fratrem Guillelmum Petri S. Andreæ monachum priorem de Monte-bruno, ( & universitatem Moncis-bruni de decimis ipsi priori debitis definiisse tertio Junii, anno ab in- Carnatione Domini 1324. XXIX. PETRUS II. Petrus gubernaculo ecclesiæ T olonensis jam allidebat anno 1325. ut probat bulla quæ asservatur in archivis S. Victoris apud Massiliam. Illius opera episcopus Dignensis, & abbas sancti Victoris transigunt super lite inter ipsos mota. An. 1326. mense Junio interest San-Rufiensi ad Avenionem concilio, ex actis concilii hujus editis a Petro Gassendi ad calcem notitiæ ecclesiæ Diniensis. j XXX. FU Lc o. Fulco ex ordine religioso suit assumtus ad regendam ecclesiam Venciensem, ei que præerat an. 1326. quo adfuit concilio sancti Ruffi. An. vero I328.tranflatus est ad sedem Tolonensem ; idque constat ex registro Johannis papæ XXII. in quo ad annum XIu.ejus pontificatus visuntur litteræ, quibus ecclesiæ Venciensi præsicit Raimundum, sede illa tunc vacante per transtationcm Fulconis, ad Tolonensem cathedram. Dat. Aven. VI11. idus Novembris, an. XIII. pontificatus num. 94. XXXI. Jacobus. 1 Jacobus e gremio ordinis FF. Prædicatorum & ex conventu S. Maximini, unde nonnun- quam cognominatur de S. Maximino eductus, præsicituran. 1329. An. 1330. litteras dedit de octo libris annuis, quas nobilis & potens vir Dom. Rossolinus de Foflis miles legaverat distribuendas insynodis. Litteras autem sic exorditur : Fraterjacobus Dei gratia episcopus Tolon. Sic. Anno sequenti idem Rossolinus addidit octo libris jam legatis aliquot solidos, super ’ELONENSIS. 75C castrum de Colubreria, ctijusdominus erat, uti & Bormæ, Molæ & burgi Cavalariæ. Recensetur Jacobus inter præiules qui sederunt in concilio provinciali Avenionensi, apud sanctum Rufium, anno 1537. tertia Decembris die E vita migravit an. 1341. Quidam exhocJa- cobo duos conficiunt, & seCundum, quem fuisse quoque religiosum non inficiantur, dicunt adfuisse concilio San-Kuffensi, de quo supra. Favet vulgatus catalogus, sed tot erroribus & defectibus lcatet, ut nullam mereatur sidem. XXXII. Hugo II. Hugo Labaila ordinis eremitarum sancti Augustini asceta, an. 1345. die 15. JuliiaCle- mente VI. creatur episcopus Eugubinus ; & anno eodem, die 9. Decembris transfertur ad sedem Tolonensem. Ejus meminit Philippus Eisiius in encomiastico Augustiniano. XXXIII. PETRUS III. Petrus episcopatum obtinuisse legitur anno 1357.1. Aprilis, idque ex libro provisionum prælatorum Vaticani probari. XXXIV. RaIMUNDUS III. Raimundus Daronis, religiosæ familiæ eremitarum S. Augustini alumnus, anno 1364. seu tertio Urbani papæ V. factus est episcopus Foro juliensis bulla ejusdem papæ. In eadem vero dicitur episcopus Tolonensis. Quare hoc loco debet poni. XXXV. VlLLELMUS IV. Guillelmus abbas S. Vincentii ordinis sancti Benedicti subrogatur in locum Raimundi ab Urbano V. litteris datis Avenione idibus Novembris anno 3. ejus pontificatus. Vide Baluz. in notis ad vitas pap. Aven. qui putat eum fuisse Guillelmum de Vouta, ortum ex illu- striflima gente Andusiorum inCebennis, sorte filium Bermundide Vouta mariti Helionordis, quæ filia erat Ademari de Pictavia comitis Va- lentinensis, & Diensis, & Sibyllæ de Baucio. Erat simul locum tenens camerarii papæ, seu regens officium camerarii papæ, uti legitur in vitis pap. Aven. p. 442. & 447. An. 1365. adfuit concilio Aptenu. Postea suit episcopus Maffi- liensis, tum Valentinus, tandemque Albiensis. Monitos esse volumus lectores, in quibusdam schedis Ludovico cuidam abbati S. Vincentii tribui, quæ diximus de Guillelmo de Volta, qui ibidem dicitur præceflisse Raimundum, ac an. 1360. proclamatus episcopus Tolonensis, deindeque transiisse ad Massiliensem cathedram. Sed quæ diximus, auctoritate bulla* rum Urbani V. nituntur. XXXVI. STEPHANUsII. Memoria hujus Stephani episcopi eruitur ex codice Vatioano libri obligationum, ubi in- scribitur ad 7. Aprilis anni 1368. ex fratribus Sammarthanis. XXXVII. Johannes III. Johannes Silvester de Gixbioto natione His- panus