Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/414

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

7B ECCLESIA senex an. 1550. sepultusque est in ecclesia Ascu-. sana. L. NICOLAUS. Nicohus de Flisco cardinalis Genuensis, de quo jam egimus in Forojuliensibus episcopis, Jiræter archiepiscopatum Ravennensem & ’epicoparum Ostiensem, habuit episcopatus Tolonensem & Forojuliensem sub titulo administratoris perpetui. Quod spectat ad Tolonensem cathedram, eam obtinuit an. 1518. 3. Septembris post cesiionem Roverellæ. Migravit e vita an.1524. LI. AUGUSTINUS. ] Augustinus Trivultius cardinalis ex clara stiepe Mediolanensi Trivultiorum, Bajocensis & Petragoricensis episcopus, legatus apostolicuS ecclesiastici exercitus pro Clemente VII. pontifice, præsul & comes Astensis, assumtus est etiam ad sedem Tolonensem per obitum Nicolai de Flisco ut acta consistorialia indicant 1524. die 22. Julii. Exstinctus Romæ 154.8. se- pultus est in æde S. Mariæ de Populo ad portam Flaviniam. De eo consiile Bajocenses episco- pos. Historiam pontificum max. quibus carus erat, sicripsit, eam vero mone præventus typis mandare non potuit ; qua plurimum ustis est’ Onuphrius. LII. Antonius. Antonius Trivultius Hieronymi filius acsu- perioris consanguineus, nuntius apostolicus ad Venetos, & utriusque signaturæ referendarius, ecclesiæ Tolonensis commendatarius & administrator perpetuus an. 1528. die 3. Martii constituitur. Præsecit vicarium generalem in spiritualibus Petrum Signerii canonicum Tolonensem. Exstitit vero prolegatus Avenio- nensis 1544. postmodum cardinalis tit. sancti’ Adriani 1557. In Galliam ad Henricum 11. missus est a pontifice ad pacem cum Philippo 11. Hsspaniæ rege ineundam 1559. unde rediens decesiit VI1. cal. Julii ; ex qua nobili gente alii fuere cardinales, & duo Franciæ marescalli. LIII. H I E R O N Y M US. Hieronymus de la Rovcre Pedemontanus Taurinensis, abbas S. Michaelis de Lucedio, & S. Severi in V asconia, Lælii filius e dominis Vici-novi, & Annæ ex comitibus Plozzas~ chi, in Francia sub optimis præceptoribus humaniores litteras regum Francisci I. & Henri— • ci filii favore addidicit, & in præcipuis Galliæ’ & Italiæ academiis effloruit : cujus Henrici gratia evectus ad episcopatum Tolonensem, in eorumdem principum funere duas orationes habuit in regali ecclesia S. Dionysii in Francia & Parisus. Destinatus autem orator ad Sabaudiæ ducem, dimissione cardinalisd’Ava- los de Arragonia, archiepiscopus Taurinensis, requirente duce Carolo per Pium IV. pont. efficitur anno 1564. & 12. mensis Maii creatur cardinalis tit. S. Petri ad Vinoula, per Sixtum V. promulgatus 1586. xvI. cal. Junii, infuper- que protector Franciscanorum. Adfuit dein ’ELONENS1S. 714 comitiis electionum Urbani VII. Greg.XIV. & Innocentii IX. Pont. Max. in quibus cum aliquot vocum sustragiis ipse efflagitaretur pro < pontifice, ( erat nempe eruditione, facundia & pietate commendandus) apud alteram vitam migravit 1592. tumulatus ad S. Petrum ad Vincula cum eo epitaphio : DEO OPTIMO MAXIMO. Hieronymo de Buvere tit. S. Pætri ad Vincula presbytero cardinali, Taurinensi archiepiscopo., gup a pueritia admirabilis ingenii, linguarum /cientia, eloquentia, prudentiauoc doctrinainfigne dedit documentum, virtutisque & nominis sui celebritate, itasumper apud magnos principes, & nationes claruit, ut ullo unquam honoris gradu non dignissimus haberetur. Lelius & Iulius fratres patruo optimo PP. Vixit annos 61. mensus XI. dies 26. Obiit vn. cal. Februarii, dum comitiis pontificum in conclavi esset 1592. Ejus elogium vide apud Ughellum tomo IV. in archiepiscopiS Taurinensibus, Ciaconium, Philibertum Pingo- niumin Augusta Taurinorum, Franciscum Augustin. ab Ecclesia in hist. Pedemontii ; de quo & Joachimus Bellaius in carminibus. LIV. ThomAS. Thomas Jacomellus Pedemontanus e Pine, rolio, ordinis Fratrum Dominicanorum, & olim inquisitor Taurinensis, episcopus hujus sedis creatur anno 1566. ecclesiam Tosonen- sem 5. annis rexit integerrime : sicripsit de auctor irate papæ, & librum contra Valdenses, necnon propugnaculum contra Fr. Francisci Meddensis ordinis Minorum calumniaS. Jacet in choro Dominicanorum Tolonensium. L V. GUILLELMUS VII. Guillelmus du Blanc, Durandi siliu$, patruus vero Guillelmi Blanci Grassensis& Ven- ciensis episcopi, potitur hujus sedis anno 1571. Fuit & vicarius legationis A venio nensis, sena- tor parlamenti Tolosani, & academiæejusdem urbis cancellarius. Interfuit comitiisBlesensibus. Paulo ante ejus obitus Capucini Tolonum advenere, quibus domus extra urbem excitata est. E Græco latine reddidit historiam Xiphi- lini abbreviatoris Dionis Nicæi s aliave opus- cula de sacramentis, & adversos hæreticos sermone Gallico scripsit. Praeterea musarum amans carmina pangebat. Fatis fungitur Ave- nione, mense Februario 1588. humatus ibidem inædis sacræ Praedicatorum sacello S. Johannis a gente si.ia erecto. Vir autem fuit integer & pro- fclfiohis suæ tenax. Quæ de ejus cæde narrat Thuanus, vide in Georgio d’Armagnac inter archiep. Avenionenses, & notam qua emendatur Thuanus. LVI. ÆgIDIus. Ægidiusde Septres Avenionensis, sit episcopus an. 1599. Majus altare in decentiorem formam redegit, & altare S. Cypriani ad sacellum SS. reliquiarum transferri jussit. Ipso sedente Capucini traducuntur in urbem anno 1606.