Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/416

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


1„ ECCLESIA cembris, sepultus in coemeterio extra urbem ; ut 1 supremo voto petierat. lpso destructo an. 1707. quo Sabaudus regulus cum foederatis copis urbem obsedit, ejus corpus jubente episcopo, clero populoque obsequente, intra basilicam in sepulcrum episcoporum illatum est. LX. LudovIcus, Ludovicus de Forbin d’Oppede pratposituS Rejensis, decanus Tarasi : onensu, & Avenio- nensis ecclesiæ major archidiaconus, designa- tur episcopus Tolonensis anno 1664. quo men- sis Septembris die 28. inauguratus est m oratorio monialium Carmelitarum discalceatarum apud Aquas-sextias ab Em. cardinali Hieronymo Grimaldi archiepiscopo, ad rem siicram cooperantibus Stephano de Puget Massiliensi, & Nicolao de Valavoir episcopo Rejensi. Præsiil fuit moribus compositis a pueritia, & in ipsi) ætatis flore senili maturitate gravis. Corporis sarcinam deposiiit die 29. Aprilis anni 1675. LXI. Johannes VIII. Johannes de Vintimille duLucexvicecomi- tum Massiliæ prosapia genitus, præpositus per annos 36. Rejensis ecclesiæ, inde ad decanatum Tarasconeniem transtatus est, postea ad sedem Diniensem nominatur an. 1669. tandemque renuntiatur Tolonensis antistes anno 1675. asia’ bilitate omnibus carus, obiit 15. Nov. 1682. LXI I. AR m a N D U S Ludovicus. Armandus Ludovicus Bonnin de Cbalucet ex illustri familia Britanniæ minoris ortus, ec. defiam Tolonensem moribus admirandis illustravit, nominatuS a rege christianisseno 1684. quo curam spiritualis regiminis regiæ classis Ludovicus magnus patribus societatis Jesii concedit, illisque magnificas ades construi julsit. Aliquot annis rexit ecclesiam qon consecratus j ob quædam inter imperium & sacerdotium dss- sidia. Inunctus die 25.Martii 1692. solemni pompa recipitur 9. Februarii 1693. Ante episcopatum orthodoxæ fidei assertor cum hæreticis coram congressus est ac scriptis ad posteros perennaturis. A Christianisiimo rege diploma impetravit mense Martio 1685. ad instituendam domum, in qua siliæ beatæ Magdalenæ, ut dicuntur, vitæ minus castæ maculas eluunt, & ubi in secretioribus ædibuspuellæ familiis etiam amplis & honesto loco natæ educantur, tam ; in primis doctrinæ Christianæ, & litterarum elementis, quam in omni opere acu elaborato. Ædes episcepales refecit, pauperum hospitium amplificavit, seminarium clericorum erexit propriis stuntibus. Parochiam creavit impensis largissimis, orphanotrophium instauravit, & e cunabulis in domum perfectam stabilivit ; ecclesiæ cathedralis frontem magnifice decorare sELONENSIS. 7JS studuit. PatribuS Recollectis plurlbus ab hinc annis incena forte utentibus, sub ejus aulpi- ciis datum fuit frui civitate anno 1694. Tan— * dem lustrandis parœciiS, admonendis sacerdotibus, docendis populi sordibus sacr is instaurandis & consecrandis.sublevandis pauperibus, stilandis afflictis, viduis pupillisque tuendis, conciliandis diffidentibus, errantibus reducendis, salvandis omnibus indefesso studio, ac opera sem- per institit. An. 1702. deputatus est ad comitia generalia cleri extra tempus congregata, in quorum fine ut totius cœtus orator regem salutavit & laudavit die 28. Junii. Quædam statuta sy- nodica in synodo an. 1704. die 29. Octobria publicata typis mandari curavit s sed motus maximos in diœcesi excitarunt, religioso mendicantibus plerisque iis subdi detrectantibus & ad curiam parlamenti Aquensis provocantibus. Ceterum ejus pro rege & pro urbe Tolonen- si zelum commendat sequens inscriptio marmo- reæ in ipsij urbis palatio tabulæ incisa. Armando Ludovico Bonnin de Chalucet episcopo Tolonienst, Urbe terra marique A Germanis, Anglis, Batavis, & Sab audis obsejsa, Inter missiles hostium ignes, Et dijecta domus ruinas Intrepidus > Dptimates confilio & exemplo firmavit, Plebemfrumento & pecuniajuvitS Consules Et civitas Tolonensis Poji depulsus hostes Grati animi Monumentum, P P. MDCCVIII. Obiit caruspopulisob plurima caritatis officia ipsis exhibita, in siia diœcesi an. 1712. Ejus funus non fictis lacrymis prosecuti sunt omneS, maxime pauperes, quibus amplissimos reditua ex sacerdotiis, maxime vero ex paterni$ bonis vivens distribuerat, moriensque S0I0S voluit heredes habere. LXIII. N. DE MoNTAUBAN. N. de Montauban, ex vicario generali epi- sicopi Aptensis, designatur episcopus Tolonensis m festo assumtionis B. Mariæ, die 15. Aug. an. 1712.Consecratur Lexovii a Leonoro Gou- jon de Matignon episcopo & comite Lexovien- si, assistentibus ejusuem episeopi fratre quondam episcopo Condomiensi, & Sagiensi antistite.