Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/420

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

£ C C L E S I A A R A U S I C A N A. 766 Batavorum præcipuo architecto, jure.an injuria jam alii disquisiere. Arausio gaudet academia a Raimundo V.principe instituta anno 1365. Ibidem Guillelmus a Ca- biione instituit suprcmum juris tribunal anno 1470. quod parlamentum appellare non dubitant. Quod spcctat ad episcopatum, suberat olim Viennensi, nunc Arelatensi metropoli. Ecclesia propter celeberrima quæ in ea habita sunt concilia, in primis illustris, sub titulo beatisiimæ VirginiS Mariæ & omnium Sanctorum consecrata est, sanctus vero Florentius episcopus patronus quoque est, sod inferioris ordinis. Capituli primaria dignitas est prapositura ; in ipso quoque est præcentor, qui capischelus quasi caput lcholæ cantorum nuncupatur.De abbatiis seorsim ex more agemus infra. In diœcesi sunt undeviginti tantum ecclesiæ parochiales, quarum aliæ sunt intra sines principatus, aliæ in comitatu Vindascino ; unica, scilicet Montis-draconis est in Provincia. In urbe praeter ecclesiam cathedralem olim erat insigne hospitium sancti Johannis Jerosolymitani, ad quod etiam dimidia pars dominii urbis olim pertinebat. Fuerunt & ecclesiæ sancti Eutropii, sancti Florendi, sancti Martini, sancti Petri, & basilica elegans Francsscanorum, in qua multorum e principibus olim visebantur sepulcra ; denique templa Dominicanorum, Carmelitarum & quarumdam monialium. Sed hæresi Calviniana in urbe grassante & in tota ditione (princeps enim illam amplexus fuerat & quam maxime protegebat) ecclesiæ, oratoria, &c. spoliantur, ac destruuntur, vel in heterodoxorum synagogas mutantur ; sacræ franguntur imagines ; pelluntur canonici, & Catholica religio exsulare cogitur. Sed his ultimis temporibus vice versa, jussu Christianisseni regis, hæreticiurbe & diœcesiejecti sunt. In texenda episcoporum Arausicanorum historia, præter libros editos, præ oculis habuimus observationes manu exaratas doctiffimi viri Johannis-Ludovici Prevost præcentoris & vicarii generalis, qui eas ultro nobis & multa alia liberaliter suppeditavit. Accesserunt multa alia variis ex tabulariis & virorum eruditorum musæis collecta. EPISCOPI ARAUSICANI. I. S. L U c 1 U S. QUi historiam ecclesiæ Arausicanæ nuper adornavit vir clariss. Johannes — Ludovi- cus le Prevost ejustlem ecclesiæ præcentor, & illustriffimi episcopi vicarius generalis, sed nondum publici juris fecit ; docet ex antiqua ecclesiæ hujus traditione sanctum Eutropium primum fuisse Arausicanum episcopum, quem tertio saltem seculo vixisse vult, cum secundum ejusidem sedis episcopum admittat ad annum Ccc. simctum Florentium. Iis sitne minus certis debemus præponere quæ ecclesiasticis melioris notæ monumentis innituntur. Primus itaque locus in nostrorum episcoporum nomenclatura dandus est sancto Lucio, qui cum hanc obtineret cathedram anno circiter 3 n*.in irruptione Alamannorum duce Croco, cujus meminit Gregorius Turon. lib. 1. hist. c. 30. & seq. pro Christo martyr occubuit, uti legimus in oratione sancti Amatii Avenion. episcopi & martyris, quam dabimus in Avenionensibus episcopis. An. 314. Faustinus presoyter de civitate Arau- sicorum e provincia Viennensi ad synodum I. Arelatensem convenit, quia, ut conjicimus, sublato per martyrium siincto Lucio, & post cædem pastoris aisperso grege, nondum potuerat fieri successoris sancti Lucii electio. Sic interfuere huic synodo Romanus presoyter & Victor exorcista, de civitate Aptensium, quæ tunc orbata quoque erat patre & pastore, scilicet sancto Leonio, quem eadem Croci persecutio abstulerat. II. E R A. D I U S. Eradius memoratur in epistola episcoporum [jrovinciæ Viennensis, contra Saturninum Are- atensem episcopum A rianum, cui hic episco- pus Arausicanussubscripsit, cumNectario Vien- nensi, Cesso Diensi, Metiano Avenionensi præsulibus, anno 356. Hujus epistolæ meminit vir multæ eruditionis D. Polycarpus de la Riviere, in annalibus ecclesiæ & civitatis Ave* nionensis. III. CONSTANTIUS. Inter Galliarum episcopos qui Aquileiensi condlio interfuerunt anno 381. princeps om » nium ubique censetur Constantius episcqpuS Arausicus, sententiamque in Palladiumepiscopum Arianum & Secundianum primus eorum- dem hanc pronuntiat. Constantius episcopus Arau- Jicus dixit : Palladium Arii discipulum, cujus impietates jam olim damnata sunt a patribus no- stris, in concilio Nicano, & nunc hodie probata cum recenserentur a Palladio stngula, quia non confusus est, dum Dei filium a Deo patre esse alienum, cum creaturam confitetur, cum tempore (temporeum) dicit, dominum verum negat, in sempiternum cen- seo esse damnandum. Idem quoque subindedi- Pputat in eo concilio contra Palladium, aut potius ejus contumaciam retundit. In rescripto ad Siricium papam post damnatos ab eo Jovinia- num, ejusque socios hæreticos, quo S. Ambro- sius, &c. laudant ipsius sollicitudinem, & eosdem hæreticos damnant, subscripsit Constantius epi- sCopus, quem non ægre credimus esse nostrum episcopum Arausicanum. IV. MARINUS. Marinus Arausicensis episcopus adfuit consecrationi ecclesiæ Avenionensis, restauratæ a Debone ejusdem urbis episcopo, anno 433. & triennio post dedicata ?. Vide in hoc episcopo Avenionenn. V. J U s T U s. Hunc episcopum produnt acta sancti Eutropii