Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/443

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


So, ECCLESIA AI/ rio cive Avenionensi, omnium videlicet quæ / possidebat in villa Junanarum, cœnobio sancti Andreæ. Obtinuit a Conrado imperatore præceptum, ut episcopo non liceret bona eccsesiæ alienare, citra canonicorum consensum, anno xn. imperii Conradi, indict. VI. XXXVI. RoSTagNUS I. Berengarius comes in Charta qua dat Clu- niaco pontem Sorgix, sic suos filios recenset Rostagnum episcopum, Berengarium, Rai- mundum, Willelmum, Leodegarium. Itaque Rostagnus episcopus Avenionensis, qui primus hac in serie rccensetur, filius erat nobiliffimo— j rum parentum Berengarii comitis & Gerber- gæ. Ceterum perperam cognomen ipsi est inditum de MaijUia, quasi * cx genere vicecomi- tum Massilia prognatus esset, nam id pernegat Henricus Suarelius, & in accurata defcriptio- m generis vicecomitum Massiliensium quam habemus benesicio V. C. Lud. Ant. Ruffii, nul- lus locus reperitur sive Rostagno nostro, sive Berengario ejus patri. Rostagnus subscripsit chartæ cujusdam donationis factæ monasterio Montis-majoris a Lamberto judice anno 104.0. indictione vm. ( Memoratur in confirmatione doni facti sancto Victori apud Massiliam, scilicet condaminæ de Forcalquerio, in comitatu Sistaricensi anno 1044. Ipse cum canonicorum consensu dedit ex rebus ecclesiæ Avenionensis, ecclesiam S. Mariæ apud Juncarias.Andaonensi S. Andreæ monasterio, Ermengardo abbate congregationem hanc tunc regente, scilicet an. 1050. Triennio elapso monachis Montis-majoris, quorum tunc abbas erat Rolannus, munificum le ostendit, quibus cesiit ecclesias S. Victoris & sancti ■ Johannis in castro Bucco. An. 1063. cum patre, matre, fratribusque concedit ecclesiam Pontis Sorgiæ Cluniacensibus ; quod Willel- mus comes, ejusque frater Josfredusconfirmarunt. Instrumentum Almodis comitissæ, quo donat Cluniaco abbatiam S. Ægidii an. 1066. de quo vide in Raimbaldo Arelatensi archiepi- scopo, hujuspræsulisnomenpræfert. An. 1076. subscribit chartæ Almodis comitissæ ejusque filii comitis Ruthenensium &c. qua S. Ægidii abbatia conceditur S. Hugoni abbati Clunia- censi. Missas facimus multas donationes, aut a Rostagno factas aut comprobatas. An. 1074. composuit cum S. Hugone abbate Cluniacensi, de quibusdam litigiosis. Eo sedente HugoDien- sis episcopus Gregorii VII. legatus concilium , Avenioni celebrat, an. 1080. ubi Sichardus invasor ledis Arelatensis depositus est, & electus in ejus locum Gibelinus. Ibidem quoque Lantelmus creatus est archiepiscopus Ebred. Hugo episcopus Gratianop. & DeuderiusCa- vellicenlis ; ex chronico Virdun.Hugonis Flaviniae. De tempore mortis Rostagm nihil certi habemus. In necrologio S. Andreæ secus Avenionem, notantur quatuor episcopi Ave- nionenscs hoc nomine insigniti, quorum unus obiit xvI. cal. Martii, alter m. idus Julii. Alius t Monet D. Polycarpus cognominari Rostagnum Sthtno t ia antiquis indicibus. ? E N I O N E N S L 8jo 11. cal. Julii. Is vita excellit an. 1209. Quartus denique & ultimus m. nonas Septembris. At unicuique sui obitus diem asiignare arduum’ est. In schedis D. Polycarpi invenio quemdam Laugerium an. 1075. Aven. episcopum, qui mense Januario quædam dedit monasterio S. Andreæ, ex ejusdem loci chartario, inquit Polycarpus, quæ si constent ( certe qui tabularium Andaonensi : curiose explorarunt ex nostris chartam hanc non observarunt) necesse habemus dicere, tunc fchifma fuisse in hac ecclesia ; quippe quæ duos simul habuerit episco- pos. XXXVII. ALBERTUS. Albertus seu Arbertu^ ex chartario S. An-, dreæ nobis innotuit, ubi videlicet leguntur hæ’ litteræ : Notum jit omnibus… quod ego Arnal- dus Guillelmi de Roca-maura, eum eonjtlio domni Arberti Avenionenjis episcopi, atque Rostagnipra- pojiti… dono monajterio S. Andre a &c. anno MLxxxI. Male autem asiignatur indictio 2. Testis legitur in donatione comitis Tolosæpro cœnobio S. Andreæ Avenion. cujus authenticum sieu autographum in ipso S. Andreæ tabu- . lar io asservatur ; ejusque exemplar in Urbis seu Villæ-novæ cartul. legitur autem apud Catellum in hisu comitum Tolosanomm lib. 2.0.1. Hoc diplomate RaimunduS comes Tolosæ dux Narbonæ, marchio Provinciæ, consirmat Petro abbati S. A ndreæ quidquid olim donatum & collatum fuerat a suis antecessoribus ; videlicet Podium Andaonense, ubi supra ædisicatum est monasterium S. Andreæ, & villam adjacentem ; & aliam villam de Angulis, &c.quæ vide in probationibus. Hoc in diplomate testis est ex parte abbatis Albertut Avenionensis epi* scopus. Datum est diploma anno incarnationis J Domini 1088. Mortuus erat Albertus aut epi- scopatum abdicaverat an. 1094.. constat enim hoc anno Gibelinum archiepiscopum Arela- tensem curam geffisse episcopatus Avenionensis vacantis, ex ejusdem lineris, quibus plurima confert canonicis ecclesiæ Avenionensis in claustro sine proprio viventibus. Hoc enim tempore quidam canonici majoris ecclesiæ viam regularem amplexati sunt ; quod infra uberius demonstrabimtiS. XXXVIII. ARBE RTUS. Quandiu Gibelinus Arelatensis metropolica- . nus Avenionensem ecclesiam post Albertum ’administraverit, quove tempore Arbertus fuerit subrogatus, huc usque incompertum. Exstat ejusdem charta, qua Rostagno præposito & canonicis sub regularis vitæ disciplina degentibus plurima confert ; scilicet ecclesiam S. Marthæ apud Tarasconem, S. Agricolae de Lupera, & S. Pauli de Palude &c. Desunt chartæ huic notæ chronologicæ ; sed eam datam fuisse saltem anno 1096. ante concessum iis- dem canonicis ab Urbano II. privilegium an. eodem xvn. cal. Octobris, existimamus.Nam Urbanus papa 11. consirmat iis canonicis ecclesiam S. Marthæ apud Tarasconem, S. Agri- colæ de Lupera, & S. Pauli de Palude. At ea-