Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/5

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
EPISTOLA.

ingenuæ prorsus genti, antiquam libertatem, qua nihil majori habent in pretio, restituisti.

Itaque tua singulari benevolentia liberi facti, servimus quidem Tibi ; sed eo solum modo, quo sibi obsequium præstari‚ quo se coli Deus ipse præcipit, diligendo.

Ec-cui vero nostrum quos tot, tantisque beneficiis devinxisti, possit integrum esse, Te-te Aulæ, urbis, orbis Christiani delicias non amare ? Te, inquam, Optime Princeps, qui ita nos amas, ut abomni oblectamento & voluptate abstinere, dum felicitati nobis procurandæ totus incumbis, tibi voluptas sit maxima.

Quo celerius patriæ saluti consuleres, cum edoctus esses a SalomoneProverb. XI. 14., populi salutem esse, ubi multa sunt consilia, plurima regia Consistoria (Consilia dicimus) instituisti, in quibus sedent cum principibus delecti ex omnibus regni Ordinibus viri præstantissimi qui tametsi natalium splendore, variis dignitatum titulis, & rerum pace bello-ve gestarum gloria sint insignes‚ ideo tamen potissimum a te ad publicam rem curandam sunt assumti, quod sint optimi cives, & patriam ament. Et sane nonnullos eorum novimus, qui extrema quæque adierunt pericula, ne boni civis deessent officio, & patriæ leges desererent. Porro in bis magnis viris commemorandis, non mo-