Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/530

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ECCLESIA A tunc sianctum Austindum sedisse in Auxitana A cathedra. Neque vero æmulum habuisse legitur. Omnibus itaque perpensis existimo hunc HeracKum fuisse epilcopum Bigerronum in provincia Ausciensi, non archiepiscopum Au- xitanum. LIX. GuuleLmusI. Guillelmus Bernardi de Monte-Alto ex illustri baronum Montaltensium genere, monachus Cluniacensis, priorque sancti Oriendi, eligitur successor S. Austindi paulo post ejus obitum ; eodemque anno, scilicet 1068. adfuit concilio Tososano, præside Hugone Albo car— j dinali cum Aymone Bituricensi archiepiscopo, Duranno Tolosae, Geraldo Caturcensi, Go- demaro Sanctonensi. aliilque Aquitaniarum & Vasconiæ prælatis ; cujus synodi fragmentum edidit Catellus lib. v. hist. Occitaniæ, ex codice ecclesiæ sancti Stephani Tolosani ; Lab- beulque suæ conciliorum collectioni, ex purioribus, ut ait, fontibus inseruit. Eodem anno sub jam 1 audato Hugone Albo cardinali, celebratur concilium apud Gerundam, in quo sedit noster Guillelmus cum alio cognomine Convenarum episcopo, ln recensione prælatorum qui adfuerunt, primus locus datur nostro Guillelmo, edam ante archiepiscopum Bituricensem ; for- sitan quia de restitutione Lactorensis episcopa— * tus ageretur, adcssentque fere omnes Auscien- sis provinciæ episcopi, Gregorius Lascurrensis, Petrus Adurensis, Guillelmus Convenensis, Raimundus Lactorensis, Bernardus Consera- nensis, & Bernardus Aquensis. Paulo post Guillelmus archiepiscopus dedit sancto Petro Cluniacensi, eccleiiam S. MichaelisdeMonte- alto, cum aliis quinque ecclesiis, ejus fratribus confercientibus, quos in suis litteris nominat, patremque Bernardum. An. 107 ;. Geraldus Ostiensis episcopus, Cedis apostolicæ legatus, in Novempopubniasynodum celebravit, in qua plurimos etiam epi-. Fcopos deposuit. Nec ejus fulmina deprecari potuit noster Guillelmus. Inde magnæ querelæ in legatum, aliis se injuste excommunicatos, aliis inordinate se depolitos, aliis immerito se interdictos Conclamantibus. Gregorius papa, his auditis, scripsit ad suum legatum, mirari se, quod ab ipso nihil acceperit de hac synodo, in qua tot negotia emerferant. Et quamviS respectu conservandæ auctoritatis ejus teneretur, nihilominus Guillelmum, quia levioremob culpam dejectus fuerat, restituit. Scilicet id tantum archiepiscopo objiciebatur, quod excommunicato scienter communicas- sct ; pro qua etiam noxa jam Alexander papa ipsi ignoverat. Guillelmi depositio sorsitan causa fuit, cur ipsi minime morem gererent, aut , obtemperarent episcopi comprovinciales. Quare Gregorius papa eodem an. præcepit episcopo Bigorritano & ejusdemprovinciæ episcopis, ut ipsi, sicut apostolicæ sedis legatus jusserat, obedirent. Libro tamen septimo epistola 18. idem papa Guillelmum durius increpat, eum inobedientiæ arguens, eique jubet, ut Pesta- ncnsom abbatem cogat Aureliacensi abbati U S C I EN S I S. 981 restituere quandam ecclesiam ab apostolica sede concessam, contumaci ecclesiæ introitu ( interdicto. Ut vero ad seriem rerum a Guillelmo gestarum redeamus, eodem anno 1074. memoratur in charta Rogerii comitis, de Le- satensi abbatia Clumaco subjecta. Huic celeberrimo monasterio ipse cum Raimundo Le- cturiensi, dedit ecclesiam S. Jonii al. Gencsii, anno præsato. An. 1079. convenit ad concilium Burdegalense, a domno Amato Olorensi episcopo sedis apost. legato celebratum jussu ejusdem Greg. papæ, ad morum correctionem in ecclesiis promovendam ; adfueruntque simul Gocelinus Burdigalensis, Radulfus Turo- nensis archiepiscopi, necnon Dolensis, cum sussraganeis episcopis, anno, utpræmisimus, 1079. Gregorii papæ septimo, indictione 2 ; &c. aditante & confirmante Willelmo nobilisiimo Aquitanorum duce, & comite Vasconiæ cum suis principibus, lneo cœtu, quem melius asii- gnant nonnulli anno 1080. subscripsit hic ar- chiepiscopus privilegio, quod obtinuit S. Geraldus, pro Silvæ majoris monasterio, ab ipsonu* per condito. An. 1083. ad eum defertur causa inter Dodonem episcopum Tarbensem, & monachos S. Petri Generensis, occasione cujuf- dam sepulturæ. Anno 1084. commemoratur ’in litteris Raimundi Bosonis > quibus cedit ecclesiæ S. Pauli Narbonensis, aliquantulum de alodio suo, in terra Gasooniæ, in comitatu Astara- cenfe…in villa S. Borancia. Facta charta anno MLxxxIv. Philippo regnante in Franciis, Guillelmo Bernardi regente archtepiscopatum Auxenstum, &c. Eodem anno Hugoni Cluniacensi abbati dat loca de S. Genelio & de S. Claro, cum suis appendicibus, indictione VII. Denique adfuit restitutioni epclesiæ S Capra fi i de Pontonis factæ monasterio Regulæ. Hic præsul ad instaurandam in ecclesia sua disciplinam plurimum laboravit, suisqueconsiliis adjuvit Isar- > num Tolosanum pontificem in cleri S. Stephani reformatione ; & subscripsit chartæ fundationis canonicorum Regularium nuper admissorum. Ex Sandovallio aderat Pompeiopoli anno 1083. quando Petrus de Roda hujus ecclesiæ episcopus, regulam B. Augustini canonicis suis observandam tradidit. Centullus vicecomes Bearnensis, qui conjugem duxerat consanguineam, pœnitentiam egit delicti sui, dimisitque uxorem in manu Guil- lelmi archiepiscopi, & Amati episcopi Oloren- sis S. sedis legati, ut deduceretur ad Clunia- _ cense cœnobium, causa sumendi religionis ha- E bitum…. Ut jam vitæ Guillelmi extrema prosequamur, anno 1093. adfuit concilio Burdegalensu Anno 1095. acceffit ad concilium Placentinum, ac privilegio Urbani II. pro monasterio S. Ægi- dii subfcripsit. Idem est annus, quoconsecra- vit altare lanctæMariæ, ac S. Asciscli ; cuiso- lemnitati adfuit Simon Aginnensis episcopus. Anno sequenti e vita excemt ; de cujus obitu legitur in necrologio S. Severi in capiteVasco- niæ, xv. calcnd. Maii deposttio domint Wtllelmi Ausciensts archiepiscopi an. 1096.