Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/532

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


9l5 E C C L E S I A j LXII1. S ANCIUS. Cogimur abbreviare tempuspontisicatui Guillelmi tribui solitum ; occurrit enim nobis anno 1144. alius archiepiscopus nomine Sancitis de Fenogreto, qui hoc anno cum Licerio Pardiaci comite, dedit beatæ Mariæ Fontis- Ebraldi locum de Brolio, cum pertinendis, ex archivo parthenonis beatæ Mariæ de Brolio, 2uod diligenter exploravit & excuffit noster ). Claudius Estiennot. Qui admittere noluerit hunc archiepiscopum, nobis notum solo D. Claudii Estiennot testimonio, poterit ad unum eundem Guillelmum archiepiscopum referre j quæ sequuntur. LXIV. GUILLELMUS III. Anno 1148. a Petro abbate S. Quitteriæ ceræ libras decem ad faciendum paschalem cereum recipit hic archiepiscopus. lnterpres fuit concordiæ inter canonicos lanctæ Mariæ, & clericos S. Martini, cui concordiæ interfuerunt Guillelmus Bigorritanus, Guido Lascur- rensis, Arnaldus Oleronensis, Guillelmus Aquensis, Bonus-homo Adurensis, Biduanus Lactoratensu, Rogerius Convenarum, & Petrus ConseranensiS episcopi. ( Anno 1151. mense Maio hujus archipræ- sulis mentio sit in charta dotationis xenodo- , chii de Urdios. * In Morlanensi charta memoratur concilium apud Nugarolium celebratum , anno 1154. cui præsuit noster Guillelmus tunc Romanæ sedis legatione functuS. Eadem forte auctoritate usiis, excommunicavit Odonem de Cadellione, qui Laseurensi capitulo abstulerat ecclesiam de Serres. Contulit ecclesiæ Ga- varreti jtiS parochiale, litteris inscriptis Raimundo Arnaldi priori, datis diebus Azymorum — anno 1159. epactanulla, indictione VI1. luna IV. Adriano papa. Anno 1160. confirmavit j donationem factam abbati S. Æmiliani. Frequens est mentio Guillelmi archiepiscopi Auxitani in chartario Silvæ-majoris ; quem rexisse aliquandiu episcopatum Vasateniem pro episcopo, qui Jerololymam profectus erat, docet : nam cum Thetbaldus & Helias de Blajac {’ustitiam in terra de Carensac Gaufrido ab- >ati Silvæ-majorisabstulissent, monachi confugerunt ad Guillelmum archiepiscopum, qui tunc episcopium Vasuicnse commendatum tenebat. Ipse vero fecit inquirere per Vasatenses archidiaconos, de jure ; & milites ad emendan- dum satssque faciendum coegit. Guillelmus Ausc. archiepiscopus apostolicæ sedis legatus Silvæ-maj. monasterio confirmavit ecclesiam S. Martini de Lucader suæ diœcesis, Petro abbate tunc monasterium regente. At cum anni minime affignentur, & nullæ addantur notæ chronicæ certæ, difficile est dcsinire, cui ex duobus Guillelmis, ea quæ leguntur in chartario Silvæ-majoris’tribui debeant, quia tempore parum distant ab invicem ; ut etiam ex duobus unicum conflatum a ceteris scriptoribus videamus ; quos libenter sequeremur, nisi obstaret Sancius ar- « Vide instrumenta ecclefix Aquensis, n. j.p— 173. col, a. U SCIENS IS. chiepiscopus medius inter utrumque. Censemus ■ tamen quod refertur primo loco, pertinere ad Guillelmum II. alia vero ubi WiDelmus dici— ( tur legatus apostolicus, spectare ad Guillelmum III. quem jam vidimus legationiS S. ledis munere defunctum. Eadem ratione vix dubitamus ipsi adscriben- dum celebre decretum de Treuga & pacc, quod præmisse litteris suis titulo legati aposto- lici publicavit ; dignum sanequoa legatur in— < ter instrumenta. 4 Porro hic libenter exhibemu ; quæ de hoc decreto a Sammarthanis fratribus docte est observatum ; ubi laudant illustrisiimum Petrum de Marea cum in historia Benearnensi, tum in libro de concordia sitcerd. & imp. Hujus pacis & Treugæ exordium cœpit a bellis privatis, quæ Romanis repipublicam tenentibus, per Gallias & ceteras Europæ regiones grassata’sunt. Tunc enim quisque suam, suorumve injuriam non in jure coram judice, sed ferro persequebatur. His inimicitiis quaS Faidas vocabant, leges Longobardorum & capitularia regum modum præscripserunt, cum ingravescente in dies malo, cædibus, depræda- tionibus & incendiis respubl. vastaretur, & Gallicani episcopi prospicere curarunt, non exstincto quidem prorsiiS nefando illo bellorum privatorum usu, sed represse tantum per inducias, quæ aliquot dies otiosos a cædibus redderent. Anno igitur 1144. episcopi & proceres provinciarum in Aquitania primum, deinde per reliquas Gallias, decreto suo privatiS bellis in- duciaS indixerunt, sub nomine treuga Domini ; a Mercurii siiprema die, usque ad diluculum diei Lunæ subsequentis, a quibus abstinendum erat ; ea lege, ut nemo ab inimico ultionem exigeret, nemo prædaretur, poena capitis, aut exsilio, aut excommunicatione in rebelles ir- rogatis. Hujus institutioniS Rodulsus Glaber meminit, quam apertisiimis verbis describit, & lvo CarnotensiS docet decretas fuisse indu- ciaS istiusmodi, non solum.ab episcopis, quibus infractæ pacis illius cognitio commisse erat, sisd etiam a proceribus, comitibus & baronibus cujusque diœceseos, pare illius cognitioniS competebat. Id patet imprimis ex treugæ constitutione, quæ lata est in Anglia & Norman- nia, ex consensu episcoporum & baronum a Guillelmo I. rege anno 1080. apud Ordericum Vitalem, a Raimundo Berengario comite in Barcinonensi comitatu 1060. Recepta autem , simt & amplificata isthæc decreta, a concilio 1 Claromontano sub Urbano II. anno. 1095. a Romano si.ib Paschali II. 1102. a Lateranensi Iub Innocentio II. 1135. & ab altero Lateranensi siub Alexandro III. 1180. Bella ista privata a Ludovico sanctæ memoriæ principe vetita quidem, sed rediviva Philippus IV. rex constitutione sua Tolosæ edita in perpetuum resecuit anno 1303. Guillelmus pervenit usque ad annum 1170. quo interfuit compositioni inter Garsiam epilcopum Vasatensem & Gerardum Folium priorem Regulæ, uti videre est in l : oc Vasatensi episcopo. Nam per G. archiepiscopum Ausciensem