Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/538

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

997 ECCLESIA J carius quoque generalis Romanæ sedis in Patrimonio, Tuscia, Umbria-, &Perusia, siim- ’ma cum auctoritate constitutus j variis denique legationibus in Italia functus est. Hic tranila- to Narbonam Johanne archiepiscopo Auscien- si, hujus ecclesiæ administrationem a Gregorio papa XI. accepit anno 1374. die 27. Septembris. Sed mortuo Gregorio Clemens VII. pro papa agnitus in Gallia, quod electus fuisset a plerisque cardinalium, paulo post Philippum ut pote Urbano VI. vero pontinci.cujus æmu- lus erat, addictum ab illa removit adminsstra- tione litteris datisxm. cal. Julii an. 1. Iui pontificatus ; postquam rexisset annos 4. & fere fex mensies. Sed ab Urbano VI. creatus est cardinalis anno 1378. die 18. Septembris. Demum ad Ostiensem episeopatum evectus anno 1392, Romæ moritur anno 1397. sepeliturque in ec clesia S. Mariæ trans-Tiberim ; in marmoreo tumulo conditus, cum epitaphio quod referemus agendo de Rotomagenlibus archiepisco- pis. LX X V. JO HANNES III.’ Johannes Flandrini diœcesis Vivariensiscle- ricus, frater Petri Flandrini decani Bajocen- sis, & cardinalis tituli S.Eustachii, decanus Laudunensis, & episcopus Carpentoratensis, archiepiscopi dignitatem ( ad quam jam anno 1371. canonicorum suffragiis accersitus fuerat) consequitur Clemente VII. concedente, bulla data xm. cal. Junii anno 1. fui pontisicatus., seu anno’i.yji.apud Spelongum Gaietanensis dioe- cesis, ad quod castrum confugerat •• etsi comes Armaniaci archiepiscopatum hunc, pro episcopo Lactorensi postulasset. Anno 1380. possesiionem adipiscitur, per Bertrandum abbatem Simorræ procuratorem siium. An. 1381. præsens fuit cum Petrus Flandrini ejus frater cardinalis in extremis positus, ante sumtionem viatici, professus est publice Clementis VII. electionem esse legitimam ; eumque verum esse papam. Eodem anno habita synodo in fano S. Severi in cap. Wasconiæpræsules provinciæ Aus. ciensis rejecerunt communionem Joh. Flandrini sui metropolitani, quod Clementi VII. adhæreret i ex hist. domestica sancti Severi. Anno 1383. novas constitutiones promulgavit rei ecclesiasticæ promovendæ opportunas. . Anno 1390. creatur cardinalis ab eodem Clemente apud * Bellicadrum, sub titulo sanctorum Johannis & Pauli de Pammachio, mense Octobri. Postea Benedicto XII. alias XIII. adhæsit, cujus electioni adfuerat anno 1394. ab eoque etiam rejecto a suis cardinalibus, nunquam divelli potuit. Itaque in ipsius obe- d ientia vitam absolvit, sed antequam concilium Constantiense in ipsum sententiam tulisset. Porro graviter labuntur, qui mortem ipsius ad annum 1391. referunt. Plurima enim de ipsi) legimus facta ulque ad annum 1396. duo tantum notabimus. Anno 1395. interrogatus a ducibus Biturigum & Burgundiæ, regis Franciæ patruis, de via cessionis pontisicatus, ad tollendum schis- U SCI EN SIS. 998 \.ma, eam quidem approbavit, ea conditione ut prior cederet Benedicti æmulus, uti legitur tomo VI. Spicilegii. Nam pro de Astensi legi debet cardtnalii de Auxio, uti habet codex 606. bibliothecæ Colbertinæ, ex quo defututum quod edidit noster Lucas Dacherius in Spicilegio. Anno 1396. cum hunc Johannem archiepi- scopum Ausciensem Bernardus Armaniacensis j comes in carcerem misisset, eam ob m fuit excommunicatione multatus, dirisque devotus. Sed Benedictus papa seu Petrus de Luna dedit facultatem comitem absolvendi, ut nos docent ejusiiem litteræ pontiftciæ datæxv. cal. Junii anni superius notati, ex tabulario Ruthenensi. Porro non potest intelligi de Johanne Arma- niacensi Johannis Flandrini successore quod diximus de archiepiscopo Ausciensi, quem in vincula conjecit Bernardus comes Armaniaci. Itaque diu post annum 1391. vixit Johannes Flandrini, sed quando diem sijum obierit, nos latet. ’LXXVI. Jo HANN ES IV. JohanneS de Armaniaco Johannis II. comitis Armaniacensis filius ex illicita copula, Johan- nis I1I.& Bernardi comitis regii stabuli frater, a Clemente VII. procurationem Ausciensis ecclesiæ accepit anno 1391. juxta Oihenartum& Fratres Sammarthanos, qui Johannem Flandrini hoc anno vivere desiisse consentiunt, sed perperam. At forte quando factus est cardinalis, anno 1390. cessit archiepisccpatum. Jam enim sapius observavimus, episcopos cardinales factos a suis ecclesiis amotos esse. j In charta quadam Menaldi de Barbasano militis data 6. f ebruarii, Carolo Francorum rege, Bernardo Armaniaci comite, memoratur Johannes archiepiscopus Auxi canus— Porro hic antistes inter Caroli VI. regis in sanctioris consistorii consiliarios nominatur anno 1401. Fuit vero fautor Benedicti papæ, seu Petri de Luna : quocirca InnocentiusVII.in mandatis dedit Burdegalensi archiepiscopo, Agennensi episcopo, & abbati Clairacensi, ut Johannem archiepiscopatu dejicerent j sed irrito conatu, ob magnam comitis Armaniaci potentiam i qui Petrum de Luna stepius invilere . consueverat. apud Perpinianum, in Ruscino- nensi comitatu. Johannem archiepiscopum ibidem e vita migrasse quidam docent, an. I40S. at alii qui censent cum Ciaconio, eum anno 1409. creatum fuisse cardinalem a Petro de Luna, recedere coguntur ab hac sententia. Friso- nus cardinalis purpura vestitum docet alium Johannem de Armaniaco silium Bernardi comitis de Pardiaco. Utrum vero Johannes AUS- censis archipræsul, scerit archiepiscopus Ro- tomagensis, expendemus suo loco. Cum asiidue esset in comitatu Petri de Luna, yixque ab ejus latere discederet, usus est ad regendam eccie- siam suam, Berengario Guilhoti, qui sequitur in antistitum catalogo. LXXVI I. BERENGARIUS. BerengariusGuilhoti, quem alii ex diœcesi