Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/539

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


99$ ECCLESIA Castrensi, alii ex Albigensi ortum docent, in l administranda illa ecclesia, vicaria solum potestate, tantam sibi famam comparavit, ut mortuo Johanne, electus fuerie archiepiscopus a canonicis die 3. Novembris anno 1408 » vel potius 1409. jam septuagenarius, consir- matusque est die 10. Decembris sequentis a Benedicto XIII. cui sese addixit. Die vero 20. Januarii conseCratusest in archiepiscopum. At neque liberam statim neque integram possessio- nem obtinuit ; etenim quidam Petrus Grego- rii papæ XII. bulla munitus, eandem cathedram sibi vindicabat ; occupavitque ex hujus ecclesiæ bonis, quidquid in ditione regis Gal- liæ, & Fuxi comitis continebatur. Berengarius archiepiscopus memoratur in instrumento matrimonii contracti inter nobilem Beraudum de Faudoanis, & Jacobum de Par* > dalhano, dato die 22. Januarii anno 1413. Carolo Francorum rege, Bernardoque Armaniaci comite. Tempore schismatis concilium Constan- ticnsc apud Mirandam comitatus Astaracensis urbem, in diœcesi Auxitana, sedem episco- palem erexit, & pro capitulo abbatiam de Ber- doa designaverat. Primus novæ cathedræ episcopus delectus fuerat Bermundus comitis Asta, raci filius, sed nothus. At vero Johannes papa ( XXIII. bulla data Mantuæ v. idus Februarii anno 4. fui pontisicatus, quidquid actum erat rescidit. Berengarius autem, post annos circiter 7. regiminis, archiepiscopatum transcri- psit sequenti. LXXV III. PHILIPPUS II. Philippus de Levis, de quo jam egimus in episcopis Arelatensibus, ex sede Agathensi, ad metropolim Ausciensem traductus est a Mar- tino V. pontifice maximo, qui creatus est papa . anno 1417. quo anno circiter Philippus ponti- . sicatum Ausciensem auspicatus est. An. 1429.. synodalia statuta promulgavit. Eodem fere’ tempore, tanquam orator Johannis comitis Armaniaci, adiit Martinum papam, ut ei principis nomine promitteret, juraretque obeaien- tiam veluti vero indubitatoque Romanorum pontifici, ut liquet ex diplomate ipsius pontificis, dato IV. nonaS Martii, annoXII-ejuspontisicatus. Adfuit concilio Basileensi, quod incœpit . anno 1431. Eum aiunt transiatum ad sedem titularem Tyrensem, post ceffionem factam archiepiscopatus Ausciensis, in gratiam Philippi, qui erat fratris fui silius. 1 t. LXXIX. PHILIPPUsIII. De Philippi Levii genere jam diximus in Arelatensibus archiepiscopis. Nunc igitur pauca delibanda sunt de ejus pontificatu, & cathedra Ausciensi ; quam etsi obtinuerit per ces. sionem patrui fui, quam Nicolaus papa V. ratam habuit, attamen capitulum seu collegium canonicorum, novo archiepiscopo intercessit, & in alterum, de quo infra, suffragia contulit, k Ab anno nihilominus 1454. calendis Aprilis,

. usquead annum 1462. pro archiepiscopo est AUSCIENSIS. 1000 habitus, & in bulla Pii papæ IL qua tranfla—. tus est ad ecclesiam Arelatensem hoc ipso anno, ( legitur absolutus a vinculis, quibus alligabatur ecclesiæ Ausciensi, ut posset liber ad aliam ac- cedere. Cetera quæ ad eum spectant, referuntur in Arelatensibus archiepiscopis. LXXX. Johannis V. ] Johannes de Armaniaco nothus erat Arflal— j di Guilhem de Lescun, uti & Johannes ejus, frater qui vulgari nomine appellabatur, Nothus • Armuniacensu.Hic jam pridem a canonicis ele—’ ctus, transiatoejus æmulo ad sedem Arelaten- sem, subrogatur, & in possesiionem inducitur, • confirmaturque anno 1462. mense Martio.An. 1475. sit abbas Casæ-Dei ordinis Præmonstra. tensis, bulla Sixti papæ IV. concessa ad preceS t Ludovici regis XI. XI. caL Aprilis, sede tunc vacante per Petri abbatis obitum. Obiit v. cal. Septemb. an. 1483. Habuit, ut diximus, fratrem Jonannem Armaniaci nothum comitem Convenarum, Lelcnni Dynastam, Aquitaniæ& Del » phinatus proregem, Franciæque marescallum Ludovico XI. rege ; amboque propatrui fuere Georgii cardinalis Armaniaci, nominis celebritate ubique conspicui. LXXXI. FRANCISCUS I. 1 Franciscus a Sabaudia Ludovici ducis Sa- baudiæ & Annæ Cypriæ filius, episcopus Gene- vensis, abbas Alpium, sancti Andreæde Vercellis &c.ac præpositus sancti Bernardi Montis- jovis, Johanni Armaniaco succeffit 148}. 20. Octob. ut habet codex actorum Vaticani. Præ- sul fuit doctrina excultus & doctorum aman- tisiimus, qui a Blanca Monferratensi Caroli ducis vidua, & filii Caroli Johan. Amedei tutrice vocatus est, ut ducis proximas vices, Philippo fratre Brixiæ principe reclamante, cum ea gereret. Decedit 1490. v. non. Octob. aliis mense Sept. non sequenti anno mense.Maio, ut ’habet Philibertu » Fingonius in arbore gentilitia ducum Sabaudiæ, nam sedes Ausciensis vacabat die 24. Octobris anni 1490. ex charta quadam Simorræ. Jacet Franciscus Augultæ- Taurinorum in sancti Johannis ecclesia. LXXXI I. Johannes VI. Johannes Tremollius, ex nobilisiima & antiquissima gente ortus, parentes habuit Ludo- vicum Tremollium hujus nominis primum Thoarcii viCecomitem, Talmundi principem, in bellis a Carolo VI11. & Ludovico XII. re- , gibus per Italiam gestis— egregium ducem ; & 1 Margaritam de Ambasia Franciscæ ducissæ Britanniae sororem. Hic Johannes cum esset natu minor, & hereditas paterna ad Ludovicum primogenitum potiflimum spectaret, amplissimis a Ludovico rege XII. donatus est sacerdotiis, imprimis Ausciensi archiepiscopatu, an. 1490. cui suCcesiit anno 1505. cpiseopatus Pictaviensis administratio, mortuo Petro de Ambasia episc. Tum anno sequenti, die XI. Januarii, Bononiæ presbyter cardinalis creatura Julio 11. pontifice maximo ; sed Romæ promulgatur ejus electio tantum anno 1507. die 17. Maii. R r r iij