Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/557

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
1035
1036
ECCLESIA AQUENSIS.

documenta anni 1614. in quibus legitur Johan— j nes du Faur, olim abbas Casæ-Dei, nunc prior de Pincl Marval & Villeprcux. XXX II.Bernardus V. d’Affis regi a consiliis & cleemosynis, protonotarius sedis apostolicæ, memoratur abbas ann. 1606. & 1612. XXXIII. Johannes * Franciscus de Roche- chouard, I634. Resignavit sequenti. XXXIV. Carolus de Rocnechouard bullas obtinuit anno 1638. ætatis suæ anno vigesimo fecundo. XXXV. Daniel de Bares de S. Martin, abbas nominatus regularem vitam professus est anno 1673. XXXVI. Paulus de Curdcchesne, consilia- rius in curia vectigalium Montis-pessulana, & in camera computorum Occitaniæ, abbas etiam Plenæ-silvæ, doctor in theologia facultatis Pa- rilicnsis & ab eleemofynis ducissæ Aurelia- nensis ; nominatur abbas Cafæ-Dei 24. Decembris anno 1693. sedetque hoc anno 1715.


AQUENSIS EPISCOPATUS SUB AUSCIENSl metropoli. CI v 1 T A S Aquarum Tarbellicarum, Aquensium dicta in Notitia provinciarum, Aquæ Augustæ vocatur a Ptolemæo ; quod nomen a Romanis inditum nemo negaturus elt Aquas Tarbellicas nuncupavit auctor Itinerarii Antonino adscriptijAusonius Aquas Tarbellas ; Vibius Sequester de fluminibus Tarbellas ; Aquis legitur in tabula Peutingeri. Nomen vero accepit hæc urbs ab aquis salubribus quæ hoc in loco seaturiebant. De iis Plinius cap. n. libri xxxI. Emicant (aquæ) benigne passimque in plurimis terris alibi frigida, alibi calida, alibi inuncta ( melius junctæ) sicut in Tarbellis. De his aquis Vinetus in Ausonium : In eo me aio (oppido) fons calidus perpetuo fervens, aquam multam in propinquum * Aturium emittens. Ex quibus aquis calidis, Latini homines qui eas frequentabant, non dubito quin locum illum jam tum Aquas appellare ccrpe- rint. Fuisse Romanorum opus illud oppidum, inter cetera testantur structurae, vetufiatemque, ait Oihenartus, in moenibus non parvam ostentat, aliaque antiquitatis vestigia hactenus exstantia : supersunt enim in suburbano trans Aturrum, qua ad dtvi Pauli bafilicam stur, reliquia veteris aqua- duclus, nec procul inde in quodam sacello antiquus lapis, Romanis litteris inscriptus : in ipfa etiam urbe, margine fontis aquarum calidarum folia marmorea. Extra civitatem vero balnea habet. Ita celebris olim fuit Aquarum Tarbellicarum civitas, ut ab ea totius Aquitaniæ nomen, tanquam a metropoli derivatum nonnullis visum sit eruditis ; quam sententiam HadrianuS Valdius in notitia Galliarum, Plinio tribuere non dubitavit. Tempore Francorum regum primæ dynastiæ, hæc urbs proprium habebat comitem ; qualiS fuit Nicetius a Gregorio Turon. 1. VI1. hist. 0.31. commemoratus, qui erat Rustici Vico-Ju- liensis episcoprgermanus, ipseque epilcopatum Aquensis urbis ambibat. Sub tertia nostrorum regum dynastia, dominium urbis & agri Aquensis, penes vicecomites fuit, usque ad quemdam Petrum aliquando dictum proconsulem, quem Richardus Pictonum comes & Aquitaniæ dux sibi rebellem urbe exuit anno 1177. Nunc ea urbs munita quidem est, sed non ampla in Novempopulania sub parlamento Burdega- lensi & archiepiscopatu Auxitano : quamvis enim a Greg. Turon. loco superius laudato metropoli Burdigalensi subjici videatur, tamen ab omni ævolub Ausciensi metropoli constituta inve- nitur ista sedes episcopalis, & in Notitiis provinciarum Galliæ inter Novempopulanas civitateS annumeratur ; & caput est senescalliæ seu præfecturæ Landarum, sedesque senescalli. Habet etiam curiam præsidialem, ad quam ab inferioribus Landarum tribunalibus provocatur ■, in quibus Lapurdense quoque censetur teste Oihenarto. Porro urbs præterea gaudet suo majore (Maire) a quo regitur, suosque, uti aiunt, Juratos, & alios hujusmodi urbicos magistratus habet. Quod socctat ad statum urbis spiritualem, episeopatus est, qui primum post metropolim locum obtinet. Ecclesia cathedralis patronam habet Deiparam Virginem. Capituli primævam originem a regibus Galliæ repetunt, hac conjectura, quod jure & privilegio regalis fundationis in supremis Galliæ curiis semper gavisum sit : tempus autem illius institutionis, sicut & ledis episcopalis huc usque in fastis Aquensibus est ignotum, quod ejus antiquitatis validum argumentum est, sicut etiam testantur lilia Gallica, quæ in antiquo ædis primariae delubro ubique sculpta, & picta promicant. Tot vero seculorum spatio multa tum incrementa, tum decrementa pastum est ; illius enim circiter a tribus feculis status hujusmodi desumtus est e veteri codice statutorum capituli ipsiuscathedralis, cujus hæc verba sunt 2. articulo : Hac in ecclesta caa thedrali Aquenst decem sunt canonici tantummodo capitulum facientes » inter illos nulla sunt dignitates ac praposttura, ideo in omnibus pares, difpares tamen ratione promotionis, cujus tempus & gradum jervant inconcusse, feue faeerdotes alii stnt, stve non, aut licet aliquis eorum vicarius generalis stt, abbas, aut fulgeat alia dignitate. In capitulo praest absunt e domino episcopo antiquior canonicus-, debet cavere ne quid committatur a ceteris canonicis capitulantibus, contra statuta, dignitatemque catrtuli : folet proponere res qua cadunt sub deliberationem, exquirere voces ac opiniones uniuscujujque