Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/563

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

1047 ECCLESIA nodochium sancti Spiritu* prope muros hujus urbis instituerunt, ex tabulario monasterii . de Cagnota, & ex charta fervam apud Patres BarnabitaS hujus urbis. Anno 1220. compo- sukcum rectoribus hospitii pauperum in capite pontis Aquensis positi. Cum ipsiuS voluntate Petnis-Arnaldus dominus de Luxa prioratum de Behaum donavit Nicolao Leuntii abbati anno 1127. ut leges inter instrumenta eccle- siæ Baionensis. Commemoratur hoc modo in necrologio sancti Severi : IV. cal, Novembris depostio domni Gallardi episcopi Aquensis, anno gratia Mccxxxm. Forte legendum, vr. calendas Decembris, \it in necrologio Aquensi. Jacet in ecclesia versus partem Septentrionalem ex eodem necrologio, in quo vocatur GuailharduS de Salinis. Cognomen hoc movet suspicionem Gallardum hunc esse Guillelmum Salinium, qui legitur apud Oihenartum jam sedisse anno 1221. apud Sammarthanos 1228. quibus temporibus Gallardum sedem obtinuisse constat.Sane tunc in more positum erat ut nomen episcopi, aut alius cujuspiam priore nominis littera de- signaretur. Facile itaque fieri potuit ut aliquis minus peritus inciderit in chartam hac littera G. addito de Salinis cognomine signatam. Qui cum nullibi legisset Gallardum episcopum de Salinis cognominatum, statim finxerit G. si—’ gnisicare Guillelmum, nomen magis usitatum & vulgare, addito cognomento de Salinis, esse alium episcopum a Gallardo. Suspicionem auget quod in veteri charta legitur de Arnaldo epilcopo, de quo infra : nempe antecessores Arnaldi duo tantum re- cenlentur : F. de Malo-leone, & G. de Salies, hoc est Galhardus. Itaque non videtur relictus Guillelmo episcopo locus. ldcirco non parum sum anxius, an recipiendi sint duo episcopi Guillelmus, & Gratianus, qui subrogati unus post alium Gallardo episco— j po leguntur. Ut vero nobis non adsunt indubitata argumenta de duorum illorum episcopatu ; sic etiam nulla sunt quæ probent illos esse respuendos. Hi vero sunt, XXV. GUILLELMUS III. Cognominatus de Salies, & XXVI. Gratianus. Hunc D. Edmundus Martenne præmittit Arnaldo,. annis 1230. & 1232. nostri vero Sammarthani postponunt, amandantque ad annum 1240. Aiunt vero eum coegisse viceco— j mitem de Maremne, ad restituendas ecclesiæ quasdam decimas ; & ad judicium vocasse abbatem Dei-viliæ ; quocum, Amanevo Auxica- no archipræsule sequestro, compositum est pro quodam jure sepulturæ. XXVII. ARNALDUS II. Arnaldus Raimundi de Tartaffio, ex nobili vicecomitum Tartasti i stirpe, inquiunt Sammarthani (quamvis Oihenartus qui illorum vicecomitum genealogiam scripsit, de Arnaldo loquens nihil de ejus genere dicat,) electus dicitur anno 1234. Aneo 1237. Romam AQ.VENSIS. 1048 . profectus est ad sedem apostolicam visitandam » quo anno & sequenti adhuc vocatur electus. non episcopus ; quod pene perfuadet ipsum nunquam ruisse consecratum. Arnaldus decimam parochiae S. Vincent ii ex conventione, cum capitulo partitus est. Ejus tempore Forta- oerius dominus Saltunus ecclesiæ cathedrali loci illius dominium & territorium cesiit. XXVIII. N A V A R R U S. Navarrus de Mille-sanctis cujus episcopatus initium anno 1243. constituunt, jam sedebat anno 1239. Nonis Junii recepit donum R. A. id est Raimundi Arnaldi vicecomitiS • Aquensis ac Tartasiiensis i eique concessit omnium ecclesiæ suæ benesiciorum participationem, præsentibuS A.Cauiotæ & B. Villæ-Dei abbatibus. Idem anno 124). cum adversos Aquenses cives litigaret, causa vicit, Henrici regis Angliæ judicio. Anno 1256. die sabbati post festum Exaltationis, subscripsit judicio Rogerii comitis Fuxensis, & vicecomitis Ca- stri-boni, inter Gastonem vicecomitem Be- nearnensem, & Eschivatum comitem Bigorræ. Anno 1259. cum consenso archidiaconorum & totius capituli, numerum canonicorum denarium non excedere constituit, ob rationes in ejus litteris allatas, quas legere licet inter instrumenta. Anno 1261. memoratur in instrumento venditionis castri de Saltu, quod Eduar- dus regis Angliæ primogenitus comparavit die 5. Novembris. Hujus regis ope indiguit ad coercendos Aquensium tumultus an. 1268. Seditiosis coitionibus ansam dederat Vasconiæ senescallus, qui sub decimarum nomine populis nova imperabat tributa. Plebe vero tumultuante Dominicus Vic, amicus episcopi, occisos fuit in. tra cathedralis ecclesiæ ambitum, & nonnullæ canonicorum ædes dejectæ sunt. Ad sedandos illos motus accesiit rex Angliæ, pacemque multatis seditiosis restituit. Eodem anno 1268. gravis suboritur contro- versia inter capitulum & parochos diœcesis, pro novalibus. At Pompeiopolitanus episcopus, ex mandato Romani pontisicis litem diremit causamque capitulo adjudicavit. Sub hoc episcopo Bernardus dePoyane par* tem decimæ d*Onard ecclesiæ S. Mariæ obtulit, & Maria de Montolis suas in parochia de Babelongue sitas. Eodem Navarro sedente NicolauS d’Ast A- quensis ecclesiæ eapcllanus, religionis ergoJero- solymam profectus, inde fecum asportavit multorum sanctorum, & ipsiusDominicæ crucis reliquias, quibus ecclesia ditata ess Eadem novo capellani titulo est aucta, Navarro sum- tus faciente, & fundum dante. Obiit anno 1272. quo testamentum fecit die Dominica an— } te festum omnium Sanctorum. De eo hæc necrologium : m. nonas Novembris obiit Navarrus de Mille-sanctis episcopus Aquensu, anno Domini MCCLxxn. juxta altare S. Maria superiore parte. ln necrologio S. Severi pro m. nonas legitur Iv. nonas. Vacabat sedes anno 1275. At errant qui hanc ecclesiam pastore ad— 1 huc orbatam fuisse anno 1281. docent. V u u iij