Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/568

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Ioj7 ECCLESIA A rem. Ut relaxatos, vel etiam corruptos populi A mores adstringeret, corrigeretque, sollicitus fuit de constitutionibus publicandis. XLIX. GASTo. Gasto de la Marthonie ex coadjutore Johannis fratriS ad hanc cathedram ascendit. Liberalibus studiis a puero eruditus, tum jurisprudentiam in academia Pictaviensi interpretandam suscepit, quod in Tolosana & in Ca- durcensi feliciter præstitit. Postea Theologiae se dedit. A rege autem Francisco I. senator Burdegalensis nominatus fuerat, propter eruditionem & aliarum rerum cognitionem, cum 1 juriiprudentiæ studiis conjunctam ; indeque A- quensis episcopus 1519. Obiit anno ^y.ineunte mense Octobri. A sua ecclesia diu abfuit, quo tempore prorex Aquitaniæa Francisco I. mandatum accepit hanc urbem undique vallandi, & rebus beUicis muniendi ob periculum obsi- dionis. Tunc ædes canonicorum mœnibus imminentes dirutæ fuerunt ; quod damnum postea rex ut resarciret, dedit capitulo Aquensi jus repetendi 1200. lib. aquæstore ærarii Bur- digalæ. Eidem vero antistiti Madronetus dicat libellum ex historiis sacris exteris LatiniS & Gallicis conflatum, seu quot & quam excruen- tiffimis præliis pullulant incommoda. Gasto fratres habuit Roberrum Marthoniacum regiæ domus œconomum, Bonnensem toparcham, Iegatione pro Francisco I.ad ducem Gueldriæ functum : & alterum Burdegalensem archidia- connm sanctioris consistorh assessorem. L. F R A N C I S C U S II. Franciscus de Noailles ex vetusta & nobilis- fima stirpe apud Lemovices, parentibus satus Ludovico domino de Noailles, & Catharina de Pierrcbuffiere, susceptus est in lucem.anno 1519. die 2. Julii. Jam eratepiscoptiS AqoensiS I anno 1557 ex tabulis publiois.Cum foret rerum gerendarum peritiffimus, ac in scientia politica versatus’egregie, comes consistorianus factus est i ejusque opera reges multis in legationibus ufi sunt, & consilio in variis pacis bellique negotiis. Thuanus in historia sua, dicit eum, præ- ter nobilitatem generis, prudentia insita& usu rerum, quem Anglicana, Veneta, & recenti By- sandna iegatione magna cum laude obita contraxerat, præstantem fuisse ; cujus etiam breve elogium his verbis complexus est Lurbccus, in suiS illustribus Aquitaniæ viris*.FRANCISCUS F No AI L L IUS, illustri apud Lemovicensesfami— * lia, ingenue & liberaliter a parentibus educatus, amnes undique stosculos elegantis & polita doctrina tonqutstvit, & beatas divtna& immortalis cujuj- dlam eloquentia dotes, quibus ille omnes sua atatis vins superavit, mirafolertia, & expedita inrebus agendis industria cumulavit.Ex quo apud proceres omnes&’aulicos gratissimus fuit, & ab Henrico fecundo in episcopatu Aquenst apud Aquitanossusse- ctusi& in junctiori constlio indigitatus, primum in Britanniamdnde Venetius, postremo Constantinopo- ltmlegatus missus est.Suo in munere ChristianaRei- publtca falutcm & concordium, & Imperti Francici dignitatem procuravitftotamque Syriam & Egy- QUENSIS. ioyS ptum legatus peragravit. Inde plurimis in Christianos apud Tureas agentes beneficiis collutis in Gallias reversus, a Francis regibus cultus & laudatus est, & ab iifdem sape in provincias delegatus s vir certe & rerum experientia & constlio nemini suorum temporum fecundus. His legationibus feliciter confectis, ecclesiam suam invisere cupiens ab aula secesiit, ibiqueper aliquot an*- nos pastorali curæ vacavit ; interim calculari morbo vexatus Ad aquas de Cambo prope Baionam sanitatis gratia divertit ; ubi doloris gravitudine pressus Baionæ 16. Septemb. 1585. testamentum dictavit ; sequenti die codicillo ? adjecit, & ibidem decesiit 19. ejusdem mensiS. Cor sepulnlræ illatum in ecclesia collegiata de Noailles apud Lemovices ; corpus autem in æde cathedrali Aquensi condi præcepit. In legatione apud Venetos, Franciæpræseisionem quam Hispania sibi vindicare cupiebat, constanter asseruit & obtinuit. Ceterum cum de nova hæ* resi apud Pium IV. accusatusfuisset, fidem suam pontifici egregie approbavit. LI. ÆgIDIUS. Ægidius Francisci Frater & Antonii in provincia & urbe Burdegalensi regii praefecti, ex quo orti sunt comites & duces de Noailles, natus est anno 1524. Primum senator fuit in parlamento Burdegalensi, magister libellorum sup-

? licum, pro rege legatus in Angliam, Scotiam, ’oloniam, & ad 1 urcarum imperatorem ; de* mum abbas Inlulæ & S. Amandi, denique episcopus Aquensu, post obitum fratris anno 1585. ecclesiam suam rexit per vicarios, cum ab ea Cogeretur abesse propter gravia regni negotia, quibus prapositus fuerat : abdicavit tandem in gratiam sequentis, vivereque desiit anno 1600. LI1. J0HANNES-JAC0BUS. Johannes-Jacobus du Sault ex nobili familia Burd’galensi, Jaeobi in parlamento hujus urbi$ advocati regii, & Annæ Godin filius : decanus S. Severint in suburbano ejuldem urbis, & sanctioris consistorii consilianus, nominatur episcopus ab Henrico Magno Franciæ & Navarræ rege anno 1600. Interest comitiis generalibus Parisiensibus anno 1614. Sub eo patres Capucini Aquis admittuntur, pariterque Pœnitentium Cæruleorum celebre sodalitium. Cum capitulo post multaS rixas transegit de collationibus & permutationibus canonica- tuum, præbendarum, & aliorum sacerdotiorum. Cathedralem ecclesiam instauravit, cujus reditus auxit piis quibusdam fundationibus, & sacram supellectilem pretiosis ornamentis. Mortuus Aquis anno 1023. sepultus est ante majus altare ecclesiæ. In Ecclesia S. Severini Burdegalensu legitur hoc epitaphium : Z. H. du Sault episcopus Aquensis, & decanus hujus ecclesta, obsit die 25. Muiiibiy.

? uod non probat eum ibidem sepultum jacere, rimæ litteræ L. H* videntur desigoare alia