Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/575

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

io7r ECCLESIA LACTORENSIS. 107* EPISCOPATUS LACTORENSIS. CIVITAS Lactoratium in notitiis veteribus Galliæ, ad Novempopulaniam pertinet, cujus, uti diximus, metropolis antiquitus suit Elusa. Urbis istius frequens occurrit mentio apud veteres scriptores, videlicet in itinerario Antonini, in tabula Theodosiana, seuPeutingeriana, in Galliarum notitiis, ubi Lactura, Lactora, Lactorates legitur. Ejusdem antiquitatem demonstrant plurimæ inscriptiones in lapidibus incisæ ; in quibus cum Frequenter legarur Tauropolium, quod facrisicii genus erat, autumavit Bellaforestus nomen esse hujus civitatis. Unam ex his in- scriptionibus, quas refert Oihenartus in sua Vasconiæ notitia, subjiciemus ; uti legitur in ausa domus publicæ civium, Romanis characteribuS insculpta lapidi ; PRO SALUTE ET INCOLUMITATE DOMUS D I V I N Æ R. P. LACTORA T. TAURO POL. FECIT. Hoc est pro salute & incolumitate domus imperatoris vel imperatorum qui divi appellabantur, Respublica Lactoratium tauropolium fecit, seu obtulit hoe sacrificii genus. In alio lapide in quo perleverat similis inscriptio de tauropolio facto, videtur insculpta figura disci libatorii. Ex hac inscriptione liquet civitati Lactoratum olim nomen Reipublicæ datum, quod ejus dignitatis & potenuæ est argumentum. Tauropolium seu Taurobolium sacrificium erat in quo tau. rus immolabatur Cybeli Deorum matri, ad sacerdotum ipsius consecrationem ; qui nimirum tauri sanguinem subjecti accipiebant, eoque perfundebantur ; sicque tincti cum suis vestimentis consecrabantur. Id liquet ex hujufinodi inscriptione quæ legitur in sapide ; juxta quam dis- cu$ libatoriusvisitur insculptus. S. M. D. GIUL. SECUNDUS TAUROPO- L1UM ACCEPIT &c. Hoc est Cybeli matri Deorum Giulus Secundus tauropolium accepit, videlicet sanguinem tauri matri Deorum immolati, sicque sacerdos est consecratus. Lactora nunc vulgo (Leytoure) ad Egertium fluvium (le Gers) qui apud Aginnum in Garumnam influit, caput est Leomaniæ ( Lomaigne) unde Leomanienses vicecomitesiidem dictisunt Lactorenses. Bellaforestus Convena, proindeque Lactoræ vicinus asserit urbem esse in rupe po- sitam undique, nisi ex parte Toiosæmaccesia. Triplex murus urbem cingit, munit præterea arx inexpugnabilis, ut in tota Vasconia nulla sit validior aut tutior. In comitatu Armaniacen- si, plerique Lactoram ponunt cum Auscis & Elusa, inquit Hadrianus Valesius in notitia Galliarum. Et quidem sedes est senescalliæ comitatus Armaniaci, si nostris fides adhibeatur Sammar- thanis ; suoestque senatui Tolosano. Quod spectat ad statum ecclesiasticum, pendet ab Auscia metropoli. Quo vero tempore fides Christiana primum urbi huic illuxerit, nobis incognitum. Par est credere, ab iisdem sidem accepisse Lactorenses, qhi evan geli um apud Elusa teS, & AuscioS disseminarunt. Urbis hujus episcopus ejusdem cum rege dominus est. Ecclesia major sanctis martyribus Ger- vasio & Protasio patronis gloriatur : præter duodecim canonicos, quibus constat capitulum, quatuor sunt archidiaconi : diœcesis in 72. ecclesias parochiales dividitur. Qui in numeris solent ludere, dicunt in ecclesia episcopum Christi personam exhibere. Duodecim canonici vices duodecim apostolorum repræsentant, quatuor archidiaconi quasi quatuor evangelistæ habentur & se- ptuagmu duo rectores parochiarum in tota diœcesi aisperli, septuaginta duorum discipulorutn Christi locum tenent. Sunt præter duodecim canonicos in ecclesia cathedrali, quatuordecim præbendarii. In urbe vero sunt domus religiosæPrædicatorum, Minorum, Carmelitarum, Ca- pucinorum, & Patrum doctrinæ Christianæ ; qui collegium moderantur ; Monialium Carmelitarum, & Urbanistarum, seu S. Claræ. In registro epistolarum Johannis XXII. pro anno 8.n. I947.Hr mentio monasterii monialium S. Claræ extra muros Lectorenses siti, cujus abbatissæ & monialibus Johannes XXII. permisit sepelire corpora sidelium in sua ecclesia, deditque immunitatem a decimis. Dat. Aven. cal. Sept. anno. VI11. Aliam abbatiam in hac diœcesi nullam novimus. Olim celebre habuit S. Genii mo> nasterium, de quo vide inter instrumenta Cadurcensis ecclesiæ chartam xv 11.Porro episcoporum < 3ui Lactorensem rexerunt ecclesiam, indicem dedit Arnaldus Oihenartus, quem auxerunt no. :ri Sammarthani. Longe plura adjecimus ex variis tum hujus ecclesiæ, tum aliarum, præsertim in Novempopulania, monumentis. Tomus l Y yy