Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina emendata est
47
48
ECCLESIA ALBIENSIS

ANNI CHRISTI.
duo vetera monumenta infra edenda, ubi his ſanctis adduntur Centa ſanctorum. Vide quæ diximus in Amelio I. In teſtamento Raymundi Pontii comitis Toloſani, & Gothiæ marchionis, quod noſter Mabillonius edidit libri de re dipl. pag. 572. quo plurima legavit monaſteriis : inter illa enim recenſetur monaſterium ſancti Eugenii de Viancio. Hanc abbatiam Pontius comes Albienſis, donavit eccleſiæ ſanctæ Cæciliæ, hoc eſt Albiensi, anno ſecundo, quo Ludovicus filius Lotharii, regnare cœpit, poſt patris mortem, qui fuit Chriſti an. 1385. Tunc autem Viancii abbas erat Benedictus. Hoc cœnobium poſtea datum fuiſſe monachis AureliacenſibusB ſupra obſervatum eſt in Amelio I. Albienſi epiſcopo, ſed anno 1204. eccleſiæ Albiensi reſtituitur. De Viancio per ſimoniam vendito Aureliacenſibus a Frotardo epiſcopo, exſtat notitia ſeu potius libellus famoſus, de quo in eodem epiſcopo.

Quamvis autem aliquandiu juris fuerit Aureliacenſium, canonicos ſanctæ Cæciliæ illum locum ſemper ſibi vindicaſſe veriſimile credo ; unde inter cetera quæ ſibi confirmari curarunt ab Innocentio II. bulla data an 1136. pontificatus ipſius VI. indictione 13. eccleſia ſancti Eugenii de Vico-Viantii recensetur.C

In monaſterio ſancti Eugenii ab initio monachos fuiſſe non dubitamus. Poſtea canonicos eorum locum accepiſſe multa infra dicenda ſuadent. Attamen cum ſubjecti erant Aureliacenſibus, illos regulam ſancti Benedicti ſecutos eſſe credimus. Nunc de abbatibus quæ occurrunt, videamus.

Adalardus vivebat tempore Mironis epiſcopi Albienſis cum quo fecit concambium, an. circiter 941. Vide chartam 11. inter inſtrumenta. Paulo poſt dedit ad precariam, tertiam partem cujuſdam boſci, homini nomine Guiraudo ; ut docet ſequens charta.D

Ex archivo eccleſ. Alb. PLacuit atque convenit inter venerabilem virum Adalardum abbatem Viancenſis loco eccleſiæ ſancti Eugenii, cum ceteris canonicis ibidem in Chriſto degentibus, ut aliquid de ſylva ipſius eccleſia, in precaria donare debuiſſent, quod ita vero & fecerunt. Igitur namque dedit ipſe abba Adalardus cum certis ** ceteris.canonicis ad alio homine nomen Guirado, illa tertia parte de illo boſco de Lauro, qua Gariberga ſancti Eugenii, vel Centa ſanctorum donavit, & propter hoc donavit ipſius Guiraudus ad ipſa eccleſia S. Eugenii illa carta * pro quarta.* parte de illo boſco de Lauro quæ illi per parentorum ſuorum advenit, in ea vero ratione dumE modo Guiradus vivit, iſtas duas partes de illo boſco de Lauro teneat, & poſt ſuum disceſſum ſancti Eugenii remaneat, & eſt ipſius boſcus jam dictus in Pago Albienſe, in miniſterio Viancenſe, in aro ** £ agro. de Garzinia. De repetione vero ſane ſi quis vos ipſi aut ullus homo fuerit, qui contra hanc carta precaria iſta ire aut inquietare voluerit, componat vobis quod lex eſt, cum ſtipulatione ſubnixa. Facta carta precaria iſta ſub die feria ſeptima in menſe Januarii, anno ſeptimo regnante Ludovico rege. Signum Adalardi abbati, qui carta precaria iſta ſcribere vel affirmare rogavit. Signum Aigulfi Cauſario. Signum Benedictus. Signum Ingsterto Mage-

ANNI CHRISTI.
Afredus. Signum Saturninus. Signum Gaudentius.

Donum hujus boſci de Lauro in ſequenti continetur inſtrumento :

Quicumque aliquid ad alteri ceſſerit, profiteatur ſi rem tantum ceciſſet : hac ſunt cauſas geſtas aut teſtas aut ſcriptura, aut bona voluntas per omne sufficiat. Ego enim igitur in Dei nomen Gariberga femina, cedo vel dono ad illa Caſa-Dei ſancti Eugenii, ſancti Amarandi, ſancti Carissima vel Centa ſanctorum, illo boſco, qui dicitur Lauro, &c. facta carta, ceſſio iſta, sub die feria quinta anno ſecundo* hic est 924., quod Radulfus rex cœpit regnare. Signum Gariberga, qui carta ceſſione iſta ſcribere vel affirmare rogavit.

Benedictus abbas præerat Viancio an. 987. Vide quæ ſupra diximus.

Bernardus epiſcopus ſive abbas ſancti Eugenii legitur in veteri inſtrumento, cujus hæc ſunt verba : Placuit inter venerabilem virum nomine Bernardum epiſcopum ſive abbatem cum ſuis canonicis in eccleſia ſancti Eugenii degentibus, ut terra ad plantandum dare debuiſſet, quod & fecerunt. Dederunt namque ad aliquo homine nomen Bergaudo, & uxore ſua Leutgardana aliquid de terra S. Joannis ad plantandum in pago Albienſe, in miniſterio Viencenſe, in loco qui dicitur Sicinio, &c. Facta carta plantaria iſta ſub die Mercoris menſe Januarii anno 15. regnante Ludovico rege.

TroclarenseII. Troclarenſe monaſterium duplex erat, id eſt virorum & mulierum. Virorum cœnobium non longe a loco ubi habitabant moniales, abbatem habuit Evancium. Feminarum, quod præcipuum erat, conditur in pago Albigenſi in loco amœno ad Tarnum fluvium a Chramlico S. Segolenæ patre, ſeu a S. Segolena, quæ non paucas virgines ibidem congregavit. Supra diximus S. Segolenam alteram patronam eſſe Albienſis eccleſiæ. Vide annales Mabillon tom. 1. ad an. 696. num. 42.

S. Segolena prima Troclarenſis abbatiſſa florebat circa an.770. obiit vero die xxiv. Julii, qui apud Albigenſes celebris eſt.

Aliphia S. Segolenæ ſucceſſit, qua regente anonymus quidam ſanctæ hujus virginis æqualis, ſcripſit de ejus converſatione & tranſitu. Seculo XI. finiente parthenium illud Maſſilienſi ſancti Victoris cœnobio ſubjicitur, quod Paſchalis papa II. an. 1114. confirmavit.

Bella-cellaIII. Bella-cella monaſterium pagi Albigenſis memoratur inter illa plurima, quæ S. Benedicti Anianenſis disciplinam receperunt. Conditum suerat a Vilfario viro illuſtri, in honorem ſancti Benedicti. Situm erat ſuper fluvium Aquotih ** Agouſt. Huic cellæ Ludovicus imperator privilegium conceſſit, vii. idus Martii anno imperii 6. quo maxime cautum erat, ut abbatem ſibi eligere poſſent hujus loci monachi. Hæc ſufficiant de abbatiis, quæ non exſtant amplius.

Abbatiæ quæ super sunt[1] hæ quatuor numerantur.

S. Salvii in urbe.

Galliaci ordinis S. Benedicti.

Candelium ordinis Ciſtercienſis.

S. Catharinæ ordinis S. Augustini fœm.

Abbatia
  1. De Castrenſi quæ fuit olim Albienſis, non loquimur, quia nunc erecta in ſedem epiſcopaleme facta eſt caput diœceſis.