Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/585

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

loji ECCLESIA CONVENENSIS. ro^ Religiosae domus sunt, Praedicatorum in urbe S. Gauaentii (5. Gaudent,) & apud Infulam (Iijle aOdon) Fratrum Minorum Poliniani, & in Valle Capraria ; B. M. de Mercede apud Ori— i gnac & Salies ; Trinitariorum in urbe S ; Gaudenti i ; Eremitarum S. Augustini apud Montem-re- galem (Montreal ;) Sanctimonialium ordinis Fontis-Ebraldi, apud S. Laurentium ; Ursulanarum m fano S. Gaudendi. De abbatiis hac in dioccesi fundatis seorsim dicturi sumus, postquam egerimus de episcopis. Eorum catalogum texuit Arnaldus Oihenartus, in Vasiconiæ notitia, ex quo nostri profecerunt Sammarthani, ut ipsi candide confitentur. Adjutos præterea Pe fuisse gratulantur ab illu- strisiimo sedis hujus antistite Gilbcrto de Choiseul. Plura alia accersivimus subsidia variis ex instrumentis ; consuluimusque historiam episcoporum Convenarum manu scriptam, studio & opera doctilhmi domini Abadie canonici S. Gaudentii adornatam. EPISCOPI CONVENENSES. I. S U A V I S. HU nc episcopum primum appellamus, quod ante ipfum nullus nobis notus sit. Ceterum alios præcestisse episcopos, dubitare non licet apud Apollinarem Sidonium legenti quæ dicit de Convenensi & de multis aliis ecclehis, quæ persecutione Gothorum Arianorum ipsius tempore pastori bm & episcopis erant orbatæ. Loquens ergo de bello ab Evarige Gothorum rege catholjcis indicto, ita loquitur Sidonius, ep. 6. libri vn. Burdegala i Petrocorii. Ruteni, Lemovices, Gabalitant, Elusum, Vasutes, Con— I vena, Auscenses, multoque jam major numerus civitatum, summis facerdotibus ipsorum morte truncatis, nec ullis deinceps episcopis in desuncto- rum officia suffectis ( per quos utique minorum ordinum mintjteria subrogabantur) latum spiritua- lis ruina limitem traxit. Ergo tempore Sidonii, quem monuum anno 482. communis eruditorum docet opinio, urbs Convenarum jam episcopos habuerat, quibus mortuis nullus iuf- scctus Fuerat. At nullus nobis notus ex iis præsiilibus ante Suavem, in concilio Agathensi anni 506. com* memoratum, cui sic subscripsit : Suavisepiscopus de Convenis. ( II. P R A. S I D I U S. Quandiu Suavis in episcopatu vixerit tacere satius judicamus, quam divinare. Alius hanc . implebat sedem nono calendaS Julii anni 533. quo habita est altera synodus Aurelianensu ; in ea enim legitur inter iubjectaS subscriptioneS : Prastdius episcopus Convenarum subsuripst : siic- cessor ei jam datus suerat anno 549. Circa hax tempora quidam celebres hagio- graphi decernunt S. Africanum episcopum Convenis sacra dedisse jura. Acta ejus haud 1 dubie corrupta, tradunt eum ex Burgundio-J num principum sanguine exortum, multa pas. sum esse ab Arianis ; relictoque episcopatu Lug- dunensi transiisse ad Rutenos, ubi alsiduiS prædicatidnibus, exemplis, miraculis plurimos ad veram sidem pietatemque convertit His sa- cris operibus & laboribus immortuus, apud eos- dem Rutenos summa veneratione colitur ; ubi etiam celebris urbs accrevit quæ ex ipsius no* mine, ob sacras ejusdem reliquias ibidem as* servatas vocatur vulgo S. Asuique. Tomus L > Lugdunensis episcopatus qui huic Sancto tribuitur, non est Lugdunum metropolis ; noti enim sunt illorum temporum antistites qui Lugduni ad Ararim sederunt : minus quoque Lugdunum Clavatum pro sede S. Africani assignari Eotest ; ubi nulli Ariani princip ; s erant. a qui- us vexaretur & pelleretur vir sanctus. Itaque restat ut eum Lugduni Convenarum episitopum dicamus, qua in sede non mirum est eum a Wisigothis Hispaniam obtinentibus multa paf- sum esse : de eo legendi Bollandiani ad diem 1. Martii, Bailletilsque & alii : at quia valde incerta sijnt quæ de hoc episcopo ad nos pervenere, nec ullus certus ei locus constituitur ; suf- siciant quæ de ipso diximus. III. AmELIVS I. Anno Domini 549. habita est apud Aurelianum frequens episcoporum synodus ordine quinta, ad quam ex Gallia omni convenerunt metropolitani & alii antistites plerique. Inter cos autem Amclius Convenicæ ecclesiæ sub- scripsit. IV. R U f I N U S. Rufinum Convenis sedisse anno 58 « . probat Matisconensis conventus hoc anno habitus, cui episcopus hic interfuit. Eundem esse credimuS qui hoc ipsi) anno, aliquot ante lynodum Ma- tssconensem mensibus, in bello civili contra Gundobaldum, Mummolum &c. pussus sua urbe narratur a Gregorio Turonico lib. VII. paulo pcst Rusinusdoluit ecclesiæ suæ totiusique civitatis destructionem, & omnis tum cleri, tum plebis cædem. Quo vero diœcesis loco se receperit Rusinus, post eversam hanc civitatem, minime notatur. Vacavit autem sedes mortuo Rusino. longo tempore ; aut saltem si qui sue- rint tunc episcepi, acta ipsorum perierunt, imo ’vel ipsi nomina. V. A B R AH A MU S. Abrahamus præerat anno 7S8. quo adfuit concilio Narbonensi, cum duobus suæ provin- ciæ episcopis, Francolino Conseranensi, & Asinario Vico-Juliensi. Notatu d’gna est Abrahami subscriptio ad concilii calcem, in qua legitur Commenensu sudis episuopusjcpod vocabulum magis accedit ad Gallicum nomen Commenges, quam Convenæ. Zzzij