ANNI CHRISTI.
Abbatia S. Salvii Albiensis
Eccleſia ſancti Salvii olim abbatia, clericorum an monachorum neſcimus, nunc celebris collegiata, poſt medium undecimum ſeculum Canonicis Regularibus ſancti Augustini ceſſit ; ex quo tempore nulla fit mentio abbatis, ſed pater illius domus nomen prioris seu præpoſiti ſibi aſſumſit, ſecundum conſuetudinem Canonicorum Regularium ſeculi XI. Ut ut ſit, inſignis ſemper fuit eccleſia S. Salvii, ubi primi Albienſes epiſcopi ſunt ſepulti, inter quos ſanctus Salvius, cujus ſacræ reliquiæ integræ ibidemB adhuc ſervantur, caput in capſa pretioſiſſima & vetuſtatis venerandæ includitur, quæ a Raimundo Toloſano duce, ut conſtat ex inſcriptione injuria temporum pene abraſa, fuit conceſſa ; arcam vero qua teguntur oſſa & cineres, dedit Ludovicus de Ambaſia epiſcopus Albienſis. Porro in eccleſia ſanti Salvii ſunt duodecim canonici, præter præpoſitum, 21. vicarii, duo bedelli, & quatuor pueri chorales. Omnia beneficia, rectorias, prioratus, quæ a menſa capitulari dependent, præpoſitus confert pleno jure. In pontificalibus cum baculo & annulo paſtorali celebrat. Vacante præpoſitura capitulum eligit C unum e gremio, quem epiſcopus Albienſis confirmat.
Catalogus abbatum & præpoſitorum.
I. DEodatus I. abbas S.Salvii nominatur in charta donationis eccleſiæ de Monaſtier, factæ in manu Angelvini epiſcopi tempore Ludovici regis. II. Gauſbertus I. abbas S.Salvii in donatione Raimundi & Aimerici, facta in manu Mironis epiſcopi. Vide Pag. 3. col. 2.chartam III. inter inſtrumenta. III. Anſselmus eccleſiæ S. Salvii abbas vivebat tempore Amelii epiſcopi, Dhoc eſt circa an. 987. Vide C. VI. pag. 4. col. 1.chartam de conſtructione pontis Albienſis. IV. Guitardus I. præpoſitus, anno 1. regnante Roberto rege. V. Ademarus præpoſitus in inſtrumento cujuſdam Remigii. VI. Petrus I. præpoſitus, cujus tempore facta eſt donatio S. Salvio, Froterio Nemauſenſi epiſcopo, Guillelmo II. tunc in Albienſi cathedra ſedente, ea lege ut canonici in communi viverent. Vide pag. 5. col. 1.ch. IX. VII. Petrus II. Saxeti, præpoſitus ſub Aldegario epiſcopo, recipit inE canonicum regularem Sicarium filium Bernardi. VIII. Guitardus II.præpoſitus, obtinuit a summo pontifice Calixto ſecundo privilegium pro monaſterio, in quo recens vigebat regularis obſervantia, an. 1120. Nomen prioris ipſi ſolummodo tribuitur. Poſt obitum Guirardi vacavit eccleſia ſancti Salvii 50. annis, & nimium deſolatam eam inſtauravit novis statutis Guillelmus Petri ejuſdem eccleſiæ canonicus, ipſo anno quo Albienſis creatur epiſcopus, ut facile conjicitur. Statuta hæc lege C. XIV. pag. 7 col. 1.inter inſtrumenta. IX. Gaillardus I. præpoſitus eligitur conſen- |
tiente Guillelmo Petri epiſcopo, circa annum 1185. C. XV. pag. 7 col. 2.inſtrumentum electionis ejus vide Præfuit uſque ad annum 1193. ex diverſis inſtrumentis.
X. Guillelmus I. Petri, epiſcopus Albienſis, præpoſitus eligitur, & repit an. 1212. & 1213. XI. Raimundus I. del Portal ei ſucceſſit, cujus fit mentio in chartis annorum 1215. 1216. Anno 1220 teſtis occurrit in tranſactione Guillelmi Petri cum Albienſibus, qua ipſis conceſſa eſt facultas teſtandi, & epiſcopo ſervatum jus in bona eorum, qui ab inteſtato decederent. XII. Galhardus II. de Rabaſtens, cui an. 1217. G. epiſcopus Albienſis multa conceſſit jura. Præerat jam anno 1224. Anno 1242. tranſegit cum Duranto epiſcopo Albienſi. An. 1246. cum B. de Combreto præpoſito S. Cæciliæ litem compoſuit. Occurrit in diverſis inſtrumentis ad an. 1252. ex quibus colligitur eum multum inſudaſſe in adminiſtratione eccleſiæ S. Salvii. Hunc præpoſitum conjicimus novæ eccleſiæ conſtructioni operam navaſſe ; anno enim 1257. frater Vivianus epiſcopus Ruthenenſis, litteras ſcripſit hortatorias, ut eleemoſynas procuraret pro conſtructione eccleſiæ ſancti Salvii, quæ miro opere ac sumtuoſo inchoata fuerat. XIII. Gauſbertus II. de Leſcura præerat annis 1263. 1264. 1265. XIV. Petrus III. de la Cauna ſucceſſit an. 1265. Anno 1270. ipſe & canonici, in capitulo S. Salvii congregati deliberaverunt de clauſtro ædificando : præpoſitus promiſit decem libras Caturcenſes ſingulis annis ſolvendas in feſto omnium ſanctorum, uſque ad finem operis ; canonici vero decimam partem ſuorum redituum & fructuum. Anno 1276. recepit hominium Philippi Oalrici de omnibus cenſibus, quos poſſidebat in parochiis ſancti Africani & S. Martianæ. XV. Bego I. Borterii, præpoſitus ſæpius occurrit ab anno 1278. ad annum 1303. quo Jordanus de Salvanaco, filius & heres Petri de Salvanaco de Rabaſtens, ipſi dimiſit decimas quas habebat in eccleſia ſancti Andreæ de Marens. De eo vide in Arnaldo Vaſcone abbate Candelii, anno 1283. XVI. Amelius Vaſſali præerat anno 1309. XVII. Petrus IV. Borſerii, decretorum doctor & præpoſitus ſancti Salvii, anno 1322. XVIII. Raterius de Penna an. 1334. quo ſcilicet, die quarta ante calendas Martii, Petrus epiſcopus Albienſis poſt ſolemnem ingreſſum audita miſſa, viſitavit eccleſiam S. Salvii, & coram altari, præſente præpoſito, teſtatus eſt id ſe feciſſe abſque ullo privilegiorum ſancti Salvii detrimento. Anno 1340. inſtituit ſyndicos generales monaſterii, & anno ſequenti obtinuit a rege Philippo litteras quibus confirmabantur privilegia ſancti Salvii ; quarum auctoritate an. 1343. collocavit Penuncellum regium in peyro cimiterii ſancti Salvii, quo canonici convenire ſolebant in Ramis Palmarum & in Rogationibus, ibi deponentes ſanctas reliquias, in ſignum ſalvæ gardiæ, & pro juris dicti monaſterii conſervatione. Præerat adhuc anno 1352. XIX. Andreas Viguier anno 1359. XX. Petrus V. de Lauzeto anno 1362. indulſit |
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/59
Appearance
Haec pagina emendata est
49
50
ECCLESIA ALBIENSIS.
Tomus I.
D