Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/595

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


IUI ECCLESIA C LII. GILBERTUS. Gilbertus de Choiseul ex illustriflima & per- ’ antiqua gente de Caseolo in Campania ortus erat, filius nimirum Frederici comitis du Ples- sis, vicecomitis d’Ostel & d’Oigny, baronis de Chamuray, cataphractorum equitum ducis, ex Magdalena Barthelemy filia Guillelmi domini de Beau-Verger senatoris Parisiensis & Mariæ Hennequin. Ab ineunte ætate plurimum in litteris profecit, maxime in eloquentiæ studiis. Nec minore fructu aut laude theologicis in academia Parisiensi disciplinis operam ] sedulam impendit, ubi doctoris in Sorbona lauream consecutus elL Fama ejus virtutum & dotum excitatus Convenarum episcopus, qui sub pastorali onere jam ætate gravis, & infirmitatibus pressus fatiscebat, induxerat in animum ipsi episcopalem transcribere curam ; sed morte occupatus, consilium hoc exsequi minime potuit. At regina Ludovici XIV. regis mater, cum id reseivisset, non alium quæsivit in sede pii hujus episcopi successorem quam Gilbertum. Itaque junioris regis schedula, regina suadente designatur episcopus die 23. Maii, anni 1644.inauguratur autemParisiis, in ecclesia patrum Minimorum die 8. Aprilis 1646. a Dominico de Vic Auxitano archiep. allidentibus Francisco Mallier Trecensi & Ægidio Boutault Adurensi episcopis, coram Francisco Barber i no cardinali, ac fere univer- so cœtu cleri Gallicani, Parisiis tum congregato. Mox ut episcopus factus est, sacroque oleo delibutus, impositioneque manuum perfectus, ut patres loquuntur, plurimis abbatiis, de Bullencuria, de Cantumerula, de Basso-sonte, sese exuit, retenta solius abbatiæ S. Martini Trecensis commendataria administratione ; 2uam prorsos restauravit accersitis canonicis Legularibus, e congregatione Gallicana. Ac- cessit ad ecclesiam luam die 9. Augusti ejus-1 dem anni 1646. solemnique ritu urbem est invectus ; statimque ad laborem pastoralem sese accinxit. Itaque cœpit loca invia, ubi nunquam visus fuerat episcopus, peragrare ; peste laborantibus ministrabat sacramenta, remedia & alimenta, maxime pastoribus, nec sine summo interitus periculo : sicque rectores ecclesia- rum, quos a suis gregibus mortis formido avulserat, ad eos pudore sustusi redire coacti sunt. Seminarium clericorum, in una domo- rum episcopalium instituit. Singulis annis synodum celebrabat, in qua habita deliberatione cum parochis & presbyteris de omnibus, eorum consilio, minime dominationem in cleris j quærens, decernebat. Diffidentes nobiles, & ad singulare cerumen prorumpere paratos, reconciliare satagebat ; & siepius magno cum fructu. Electus judex tum a comitiis provinciae, tum a senatu Tolosano, simultates omnes, imo bella quæ inter utrosque flagrabant, exstinxit. Sollicitus conciliandæ pacis inter theologos in 0NVENENS1 S. mi i Gallia, misit ad Alexandrum papam VII. quin* que articulos, de totidem Jansenii propolitic- nibuS damnatis. quos siimmus pontifex approbavit suo brevi : Nullt vtflrum. tadem de causa scripsit quoque ad regem Christianisiimum eximiam epistolam s sicque optatam tandem pacem procuravit. Aoceffit ad coetum cleri Gallicani Parisiis tum congregati an. 1650. Ad infulas Narbonenses invitatus ab ipso archiepiscopo, eas recusavit. Consensit tamen ad Tornacensem migrare ecclesiam, cum Ludovicus-Magnus ipsius operam sibi necessariam esse dixisset, ad continendos in officio populorum nuper devictorum animos. Itaque licet invitus transiit ad ecclesiam Tornacensem, ad quam desiguatus fuerat schedula regia data 5. Januarii anni 1671. Reliqua de hoc prælato dicenda quæ supcrsunt prosecuturi sumtiS in episcopis Tornacensi- bus. LI II. LucoviCUS. Ludovicus de Rechigne-voisin de Guron episcopus Tutelensis dengnatus est Convenarum episcopus die 5. Januarii anni 1671 « obiit in sua urbe die 20. Maii anni 1693. tribus tantum annis octogenario minor. LI V. JoHANNES-FRANCISCUS. Johannes-Franciscus de Brezay de Denon- ville, ex nobili genere pagi Blesensis ortus, fratrem habuit Jacobum-Renatum, quidelectuS fuit a rege Christianisiimo, ut in educatione regiorum puerorum, serenisiimi Delphini liberorum » vices ducis de Bello-villari suppleret ; Johannes-Frantiscus vero archidiaconus Car- nutensis, & vicarius generalis officialisque illu- striffimi episcopi Villarregii ; nominatus est Convenarum episcopus die 31. Maii anni 1693. Consecratus est Parisiis in ecclesia Vallis-gratiæ ab archiepiscopo Albiensi, assistentibus episcopis Cadurcino & Valentino die 6.DecembriS ejusdem anni. Die vero undecima sequenti regi fidem juravit clientelarem. Die 7 « ApriliS anni 1694. ecclesiam suam est ingressus more ■ solito. Seminarium in urbe S. Gaudentii instituit, cujus curam patribus societatis Jesu credidit. Migravit e vita die 12. Aprilis 1710. LV. OLIVARIUS-GABRIBL. ] Olivarius-Gabriel de Nubieres du Bouchet onus ex nobili familia apud sanctum Porcia- num in Arvernis, ex cantore ecclesiæ Ruthe. nensis sit episcopus Convenensis, accepta die 22.Julii anni 1710. regia schedula. Eum ParisiiS, unxit & consecravit in ecclesia novitiatus societatis Jesu Jacobus de Matignon olim Con- domensis episcopus, asiistentibus episcopis Ca- durcensi & Nemausensi, die 29. Martii anni 1711.Die 4. Aprilis sacramentum regi præstitit 1 infra missarum solemnia. Aaaa iij