Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/601

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ECCLESIA CONSERANENSIS. ECCLESIA CONSERANENSIS. T NTE R Novempopulaniæ civitates quinta ordine recensetur in notitia tempore Honorii Au- 1 gusti facta, quæ Conseranorum dicitur, a Conseranis populis, Convenarum vicinis. Eos cum Convenis a Cn. Pompeio devictos esse docet Petrus de Marea in primo Benearnensishistoriæ libro c. 9. victoriamque de duobus his populis reportatam, ad ceteros Aquitaniæ subigendos viam parasse. Conseranorum gentis primus meminit Plinius lib. 4.. c. 19. qui eam Narbonensi Galliæ adscri- bit, etsi Aquitaniæ proprie cedere debeat ; sunt enim Conserani inter Areiam & Garumnam flumina ; citra Garumnam tamen quæ Narbonensem Galliam ab Aquitania separat. ConseranensiS urbis occurrit mentio apud Gregorium Turon. 1. IX. hist. c. 20. in pactione inter Guntramnum & Childebertum reges facta. Nunc oppidum est minime amplum in edito loco si- tum, extra quod nulla suburbia, nuTlæque sunt suburbanæ ædes. Subest vero metropoli Ausciensi • olim Elusanæ, quantum ad jurisdictionem fpiritualem, &parlamentoTolosano quantum ad temporalem. Olim vocatam fuisse Austriam nos docet vita S. Licerii in qua legitur : obsit in territorio Tolcjaro, in civitate qua vocatur Coseranis, seu Austria. Sic autem appellatam Fuisse conjiciunt ab austro vento, quod ipsi ab Hispania flanti sit opposita : nunc & jam pridem nomen babet a sancto Licerio, uno ex Conseranensibus episcopis, quem urbs & ecclesia patronum allumsere, dl- citurque vulgo J. Lizier. Pohtaest urbs ad Salarum fluvium, la Salle, qui ex Pyrenæis decurrit jugis, subjectamque Con- serancnsi urbi planitiem alluit & post Cristam & Nigellam amnes in Garumnam influit. Ab hac civitate pagus Conseranensis, pontus ad radices montium Pyrenæorum, vulgo leConferant, tan- Juam a capite appellatus, olim satis celebris comitatus, qui titulus transiirad castrum & territorium uxense, ex testamento Rogerii comitis, quo hereditatem dividit inter filios siios Raimundum & — Bernardum. Legendus ea de re vir illustrisiimus P. de Marea, hist. Bencarnensis 1. vnr. c. 9. ln urbe hac duæ suerunt ecclesiæ concathedrales, una S. Licerii, B. Mariæ altera, ulque ad tempora Bernardi de Marmiesse episcopi, qui obiit tantum anno 1680. Tunc in utroque templo celeDrabatur officium a capitulo bipartito. In S. Licerii fano erant unus præcentor, unussacrista, unus operarius, scx canonici, duodecim præbendarii, & prelbyter sub titulo vicarii perpetui. Totidem erant in ecclesia Deiparæ Virginis. Pro utrlque insuper erant unus atchidiaconus, & u- nus eleemof ynarius.Bernardus de Marmiesse vero, ex utroque clero unicum fecit capitulum a quo celebrantur divina officia in ecclesia sanctilsimæ Virgini nuncupata quæ appellatur nostra domina de Sede, in superiori parte urbis, juxta quam est palatium episcopale. Ibi itaque nunc sunt unus archidiaconus, duo præcentores, duo lacristæ, duo operarii, unus eleemosynarius, duodecim canonici, duo rectoreS, seu vicarii perpetui cum viginti quatuor præbendariis. In urbe nullum est monasterium, nulla religiosa familia. Apud locum dictum Mastat, est foda- litium fex prefbyterorum cum rectore : Bastitæ sunt Fratres Minores. In S.Gerontii oppido, Do- minicani.rranciscani dicti Capucini, & Presuyteri a Doctrina Christiana nuncupati. Olim in diœ- cesi numerabantur ecclesiæ parochiales 82. nunc tantum 72. Unicam vero abbatiam in totiuS diœcesis ambitu novimus dictam Combam-longam ; de qua loquemur post episcoporum Conso- ranensium seriem, quam ex variis ecclesiarum tabulariis & monumentis contexuimus & adornavimus. CONSERAN ENSES EPISCOPI. I. S. VALERIUS. SA nctum Valerium primum fuisse Consora » nensium episcopummosdocetGregoriusTu- ronicus libro de Gloria confessorum cap.84.qui Jjuo miraculo sepulcrum ejus detectum fuerit ac aerum corpus ipsius revelatum, sic narrat : Valerius beatus confessor Conforanenjis primus episco- pus, hoc se revelavit modo : nam oratorium (uper fe conjlructum prius habuit, sedperinjuriam ruens, oblivioni datum est quo in loco quiefeeret ; hoc tantum ab incolis fefebatur^uod fuisset ante fanctum altare sepultus. Adveniens autem Theodorus episcopus, oratorio ipfo in majori suatio ampliato, magnam essecit bajilicam. Deinde sanctum venerabilis virs corpus inquirent, reperitduosepulcra, Tomus I. sed nesciebat utrum estetsacerdotis illius e duobus ; tunc convocato clero, vigilias tota celebrat nocte t deprecans utstbi beatus confessor quo in loco jaceret. exponeret ctmplevitque duas ampullas vino, & posuitsuper utrumque tumulum dscens : sn quo falerna suerint ampUata, ipsum manifestum stt esse Valerii antistitis sepuIturam. Data vero luce, egressus de bastlica, & ostiis stgillis munitis dedit membra soport. Surgens autem ad horam tertiam venit ad janctam bastlicam, referatis ostiis cum elero & populo, rcperit ampullam unam parumper vini habentem. Alteram vero intantum ore patulo exundare. ut totum beatt pontificis ablueret monumentum. Per hoc itaque cognovit sacerdos. quis esset Valerii episcopi tumulus : fed evidentius adhuc scire cupiens, decepit monumentum : arno- Bbbbij