Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/604

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ni9 ECCLESIA C O b lio Raimundus Tolosanus antistes composuit j litem inter Bernardum præpositum Tolosanum, & Abbonem Lesatensem abbatem de ecclesia recens constructa, juxta Murclli castellum. Obiit Petrus septimo idus Februarii, juxta B. Mariæ necrologium ; sed quo anno, minime notatur. XV. Rogemus II. Hic præsul pacificus & contentionum hostis an. 1165. composuit pacem inter Petrum Boni- fontis abbatem, & milites Templi, adhibitis pacis conciliatoribus Rogerio* Convenarumepiscopo, Pontio Grandis— silvæ, & Bemardo Gimundi abbatibus, ex tabulis Boni-sontis. Idem solus præstitit inter monachos Boni-fontis, & Bernardum Grossum de Ardano. XVI. AvgUSTinUs. Augustinus auspicatus est episcopatum anno circiter 1177. nam Stephanus dictus Tor- nacensis, cujus urbis episcopus fuit, cum esset adhuc abbas sancti Evurtii Aurelianensis, qua ex præsectura transiit ad abbatiam S. Geno- vesæ Patisiensis anno prassato, de hoc episcopo electo scripsit ad Joscium archiepiscopum Tu- ronensem epistolam xxu. Porro hac in epi-< stola multis laudibus cumulatur & ornatur Augustinus ; appellat enim eum Stephanus, concordia filium, mansuetudinis heredem, virtutum omnium non inquilinum, sed civem, &c. lnne- crologio S. Licerii ejus obitus notatur XIV. cal. Novembris. Jacere dicitur Lumberis. XVII. AUGERIUS I. Prodit in lucem hic episcopus, ex chartaBoni-fontis, in qua legitur sidejussor donationis factæ Raimundo Boni-font s abbati, ab Vitali Dprader, in territorio de Minae. De Auge- , rio in necrologio ecclesiæ Tolosanæ legitur : m. cal, Novembris obiit domnus Augerius Conferant nfis episcopus, canonicus & archidiaconus hujus loci. XVIII. ARNALDUS I. Arnaldus anno 1190. sedebat, ex instrumento Pontii de Monte-acuto hujus anni. Exstat etiam ejus nomen in alia charta data anno 1191. XIX. LAURENTIUS. Arnaldum in sede pontificia Conseranorum excepit Laurentius, qui Tortosæ castrum suo suæque ecclesiæ nomine, militi de Tersae commendavit, anno 1195. ut eam contra Convenarum comitem tutaretur. Id factum est tempore Cælestini papæ III. cujus protectioni Laurentius ecclesiam suam subjecit, cum omnibus possessionibus & censiblis ; qua de re exstant documenta in chartqphylacio. Anno 1198. idibus Martii, cum Fulcraudo episcopo Tolosano Bolbonense monasterium Consecra- vit ; quo tempore testis fuit donationis factæ Berengario abbati Bolboncnsi, a Raimundo Rogerio Fuxcnsi comite. 5 ERANENSIS, 1130 XX. N AV A R R U S. Navarrus ex genere vicccomitum Aquen— : sium, unde cognomen ipsi conHatum, siiius erat Raimundi-Arnaidi vicecomitis Aqueniis ex siecunda ipsius conjuge Stephania comitissa Bigorræ, Centulli filia. Profestus est religiosam vitam in cœnobio Præmonftratensi ; inde assumtus est ad episcopatum Consoranenscm saltem an. 1208. ex tabulis S. Severi in qiiibus cognominatur de Aquis. Hic enim legimuS episcopum hunc ut legatum apostolicum in provinciali synodo apua S. Severum in capite Vasconiæ constitutum, statuisse ut abbas & monachi sancti Severi nihil ex pacto requirerent in exsequiis mortuorum, pro crucibuS, thuribulis, loco in quo ponuntur defuncti, &c. Datum in claustro S. Severi an. mccviii. ab incarnat. Domini, idibus Novembris. Vcrisi- mile est Navarrum non fuisse legatione aposto- lica cohonestatum statim post suam ad episcopatum provectionem ; unde persualum Habemus ineunte fere decimo-teriio seculo ipsiuS pontificatum inchoatum fuisse. Caissa legationis quæ ipsi & Fulcoui Tolosiino præluli demandata est ab Innocentio papa Ili. fuit bellum sacrum A ; bigensibus indictum & illatum. Anno 1211. mense Aprili hac provincia de- fungens, sigillo suo munivit litteras de pactis comitis Convenarum cum MontiS-fortis comite, in obsidione Vauri. De eo Petrus Vallium- Sarnai monachus, in Albigcnsium historia : Accinguntfe, inquit, viri venerabiles Fulco Tolosanus, & Navarrus Consoranensis episcopus, Ro- mamque properant.supplicaturi domino papa, ut periclitanti in Narbonensi provincia, & Bituri- censi, & Burdegalensi pro pace ecclesia, & quafi penitus naufraganti manum porrigat adjutricem. Dominus autem papa Innocentius tanto morbo manum apposuit medicam. Anno 1215. Oddo de Monte-acuto, ipsi & 1 ecclesiæ S. Licerii multa restituit. Chartam de hac restitutione, ubi recensentur res &possesiio- nes ablatæ inter instrumenta edidimus. Fuit quoque abbas Combæ-longæ ordinis Prætnon- ltratensis. lpseque fundavit aliud cœnobium ejusdem institutj, quod dicitur Dei-villa. XXI. C. Hic episcopus in nonnullis chartis notatur, sed sola priori ejus nominis littera. Ejus tempore Consoranensis ecclesia multa quæ Con- venenses comites occupaverant, recoperavir, sententia lata anno 1216. seria v. ante Natale Domini, judicibus A. * episcopo Tarbiensi, 6 G. * Convenensi, quos partes elegerant. Ex inquisitione vero ab ipsis secta, priulquam judicium sententiamque proferrent multa di icimus ad episcoporum Consoranensium historiam pertinentia. Bernardus comes Convenensis tempore Petri episcopi, uti jam prælibavimus, urbem S- Licerii fraudulenter intraverat & occuparat, abductisque civibus, & omnibus rebus aspor- tatis, eam flammis consumserat ; sicque per septennium inhabitata permansit ; comes enim