Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/62

E Wikisource
Haec pagina emendata est
55
56
ECCLESIA ALBIENSIS.

AFelix dictæ curiæ ſenator, rei geſtæ acta conſcripſit menſe Auguſto. 1471. ubi habetur quod olim quidem iſtud monaſterium dependeret a monaſterio Casæ-Dei. Præfuit uſque ad annum circiter 1490. ex noſtro Claudio Eſtiennot. In commentariis domeſticis tamen legitur reſignaſſe nepoti ſuo Bernardo de Caramanno, an. 1484.

XXIV. Bernardus IV. de Caramanno ex proſapia vicecomitum, ex utroque parente, clericus Carcaſſonenſis, monaſterium reformare nititur. Vixiſſe ad an. 1506. legitur apud noſtrum Claudium Eſtiennot.

XXV. Clemens Cherny al. CherinB dicitur electus abbas an. 1514. An. 1528. poſtulatur abbas Villæ-magnæ a nonnullis monachis, aliis reluctantibus, quibus cedere cogitur.

XXVI. Bermundus Siguier, primus abbas ſecularis ſuperſtes uſque ad an. 1537. Ipſe & capitulum, poſtquam hujus abbatiæ ex regulari ordinis S. Benedicti in ſecularem tranſlatio promulgata eſt, Ex tab. monaſterii.ſtatuta condita de forma ſacramenti abbatis, & præcipuorum canonicorum, de officiis divinis, deque ordinibus in choro tenendis, in capitulo publicaverunt 11. Maii 1537. Jacet in eccleſia parochiali de Florentino diœceſis Albienſis, ubi inſignia ejus exhibentC leonem & tres conchas.

XXVII.Johannes Matfredus de Vicinis, 1540. 1544.

XXVIII.Ægidius de Lomania 1555.

XXIX. Carolus de Peyruſſe d’Eſcars epiſcopus Pictavienſis, & Lingonenſis, abbas commendatarius an. 1561. & 1583.

XXX. Urbanus de Aſpectu, d'Aſpet, ſedit an. 1600. & 1614.

XXXI. Johannes Jacobus de Chevry, an. 1615. & 1634.

XXXII. Claudius de Maunourry Nivernis ortus, magiſter libellorum ſupplicum, Dab an. 1634. ad 1670. Huic abbati debet Galliacum ſuum priſtinum decus.

XXXIII. Ferdinandus Vallot archiatri regis Chriſtianiſſimi filius, doctor Sorbonæ, & in ſenatu Pariſienſi conſiliarius, canonicus eccleſiæ Pariſienſis, abbas Sparnacenſis, ab an. 1670.

Johannes Claudius de la Poëppe de Vertrieux, epiſcopus Pictavienſis an. 1709.

Candelium.
Candelium ordinis Ciſtercienſis abbatia, filia Grandis-ſilvæ, conditur a Raimundo comite Toloſano, ut tradunt, docetque diplomaE Gregorii IX. aut a Guirando Becci & Guillelmo de Grava pagi hujus proceribus, qui prædia & nemora ad hujus monaſterii conſtructionem & fundationem dederunt Alexandro abbati Grandis-silvæ, ex militum illorum litteris, in tab. Candelii deſcriptis. Annus autem fundationis aſſignatur 1152. Cum in bellicis Albigenſium tumultibus hoc monaſterium multa paſſum eſſet detrimenta a Raimundo comite Toloſano, hic comes coactus eſt a Romano S. Rom. eccleſ. cardinali, ducentas marchas ſolvere ad ſarta tecta facienda. Abbatum ſeriem deſcripſimus ex antiquitatibus Benedictinis D. Clau-
dii Estiennot, qui chartas monaſterii sedulo inſpexit. Eo etiam perrexit D. Edmundus Martenne cum ſocio ſuo D. Ursino Durand, tabularii explorandi cauſa ; ſed non licuit per ſenem abbatem, hominem utique ſuſpicioſum. Plurima tamen in alienis chartis occurrerunt, ex quibus pene integrum abbatum catalogum hic damus.

I. Abbas nomine Guillelmus, ex monacho Grandis-ſilvæ conſtituitur ab Alexandro abbate, cui inſcribitur charta Guirandi & Guillelmi nobilium virorum, quorum ſupra meminimus, quæ data legitur an. 1150. quo tempore vix inchoatum illud aſceterium. Obiit iii. idus Octobris ex necrologii fragmento, incerto anno.

II. Gauſbertus præerat an. 1153. 56. 57. 59. ex variis donationibus, & 1164. quo Raymundus Trincavellus vicecomes de Bezers & uxor ejus Saura, & filius Rogerius dederunt Deo, & S. Mariæ de Candelio, ac Gauſberto abbati, &c. omnem honorem del Soler &c. Statim ac electus eſt, obedientiam promiſit Rigaldo epiſcopo Albienſi.Ex chartul. Eccl. Alb.

III. Guido I. an. 1168. jam ſedebat ; etenim in ejus manu Petrus de Cavanaco dedit hoc anno medietatem manſi de Monſcobou An. 1172. Petrus de Rabaſtens ceſſit eidem Guidoni id quod habebat in decima parochiæ Candelii. Præcipui benefactores in chartis ejus tempore commemorati, fuerunt Pontius de la Mote, Bernardus de Terrat, Sicardus de Lautrec, Arnaldus de Monte-acuto. An. 1170. ipſi Guillelmus epiſcopus Albienſis, tum acquiſita tum acquirenda in diœceſi Albienſi, confirmat.Tab. Candelii.

Petrus I. de Narbona anno 1176. interfuiſſe dicitur Lumbarienſi concilio habito adverſus Albigenſes. Ex actis quidem liquet abbatem Candelienſem huc conveniſſe : at ſiletur ejus nomen, & pene certum videtur pro hoc Petro admittendum eſſe Guillelmum.

IV. Guillelmus II. ex chartisIbid. ſedebat jam anno 1174. quo Pontius Guillelmi de Graulhet, ipſi ceſſit ſuum jus in molendino de la Bressalla, &c.

V. Stephanus eodem anno accipit ab Iſarno Bernardi, Petro Raimundi, Bernardo de Monte-acuto, Raimundo Bernardi, & eorum ſorore, quidquid habebant in parœcia del Vigan pro 28. solidis Melgor. Hoc ipſo an. 1174. Petrus de Turre ipſi cedit quidquid habebat in honore de Martina. Eodem an. vi. idus Januarii quædam ei donant Petrus Rigaldi, ejuſque fratres. Anno 1175.Ibid. Armandus Moiſſic cedit quidquid habebat in manſo de la Lavallada.

VI. Guido II.Ibid. an. 1177. accepit a Guillelmo Stephano de Graulhet donum terræ del Claſel.

VII. Guillelmus III. ſedebat ab an. 1177. ad 1181. quo donum accepit a Bernardo de Candels. Alii benefactores monaſterii ſunt Flora soror Petri de Rabaſtens, & Petrus Carboneli ejus maritus, Petrus de Cavanac, Guirauda ſoror Guilaberti de Cabanes, ipſe Guilabertus, qui an. 1187. dedit jus paſcuorum in omnibus agris ſuis.

VIII. Aimericus inſcribitur chartis ab an. 1181. uſque ad 1192. Expertus eſt beneficos in monaſterium plurimos milites ſupra deſignatos, inſuperque Guillelmum Rainaldi, Adema-