Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/635

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

n9r ECCLESIA VASATENSIS. 119* sunt PP. Carmelitæ, Capucini, & virgines Ursulanæ. Apud B. Mariam de Loreta Carmelitæ quoque habitant. In Castro-Geloso * habent ædes PP.Minorcs, Capucini, moniales Benedictinæ, & virgines Propagandæ fidei.• sunt prætcrea Minores apud Caput-Silvarum, & Capucini in Monte-securo*. Dc abbatiis hujus diœcesis ex professo loquemur. Sed primum de episcopis, quos ex variis tabulis monumcntjsque collegimus & ex vulgatis jam catalogis Oihenarti m Notitia Vasconiæ, Claudii Roberti, ac præsertim nostrorum Sammarthanorum. Plurimum vero profecimus ex doctis observationibus virorum CC. DD. de TEspinasse & de Lost Vasatensis ecclesiæ canonicorum, qui hortante illustrissimo episcopo( quo etiam auctore tantos labores pro repurganda & ditanda Gallia Christiana fumus aggressi) diligentisiime omnesepilcopatusecclesiæqueluæ tabulas explorarunt, unde tum emendarentur, tum augerentur antea vulgati catalogi. EPISCOPI VASATENSES. I. SEXTILIUS. PRI o R, cujus nomen ad nos pervenerit, episcopus fuit Sextilius, qui anno 506. ad concilium Agathense misit Polemium presby- terum ; adfuit vero synodo primæ Aurelianen- si anno 511. Diu vero ante Sextilium Vasates episcopos habuisse probatur ex Apollinari Sidonio, k VII. epistola 6. ad Basilium * papam, ubi plurimarum civitatum deplorat calamitates : Burdegala, inquit, Petrogorii, Rutheni, Lemovices, Gobalit ani, Elu/ani, Vafates, Convena, Auscenfes, multoque 1 major numerus civitatum, summis facerdotibut ip/arum, morte truncatis, nec deinceps ullis epi- Jcopis in dejunctorum officio suffectis, &c. Ergo ante Sidonium, qui post medium seculum v. floruit, proindcqtie ante Sextilium VasatesluoS habuerunt episeopos, & quidem martyrio insi- gnev. ld vero luculentius demonstratur Grego- rii Turon. testimonio, !.I.de Gloria Martvrum, cap. 13. Anno circiter 437. diuturna obsid ; one vallata est Vasatcnfis urbs ab Hunnis, eorum— ( que rege Gauserico, vel Gcnscrico. Hunc Wandalorum regem in historia notiisimum fuisse volunt. At Valesius tom. I. rerum Fran- cicarum ad annum 437. Gausericum fuisse Chunnonum sive Hunnorum regem censet, quos Romani agente Ætio conduxerant contra Gothos, qui jam tum eam Aquitania— partem ubi Cossio Vasatium sita est, obtinebant. Toto autem tempore obfidionis episcopus hujus urbis plurima patravit miraCula, quibus tandem territus barbarorum rex ab ea disccssr. Sacer—. dos autem, subdJt Gregorius, convocatis civibus ’ vigilias celebrat, & missarum agit fessa, pro liberatione populi sui-, quam quidem non sine miraculo obtinuit. Sanctum huncepiscopum vocatum fuisse Petrum, quidam allerunt ; at non ex certis ecclesiæ monumentis. Huic Petro Faustum successsse iidem volunt floruisseque temporibus Gelafii I. & Anastasii II. necnon Clodovei I. Francorum regisj docte inlupertum soluta oratione, tum metro scri- * BaClius hic erat episcopus Aquarum-Sextiarum, quem quarto recensemus loco. Situm urbis cui praeerat, probe significat Sidonius his verbis : TM farrati fi morum pontlficnrn Leonnt Are’ater.sia, Fauftt Rctonim, Graci Mastilir, urbe m/drwS. Media enim est mter Arelatem, Rciqs, & MastUiam metropolis A^uaium- Scxt. psisse, maxime adversos Arianos, ut docet, PetruS Crinitus. Sed iis qui puram & eliquatam < veritatem quærunt, hæc non constant, quin 1 potius nutare maxime videntur. II. ORESTES. Orestes convenit ad concilium Matisconense 11. anno 585.111 quo teste Gregorio Turon. ac- cusatus est quod ordinasset Faustianum episcopum apud Aquas Tarbellicas, vulgoXr^nquam- obrem a sede episcopali dejectus est Faustiaous, & qui cum ordinaram epii copi multati sunt & condemnati ad vitæ necessaria ei suppeditanda, & centenos aureos annis singulis persolvendos. Post Orestem, episcoporum qui sederunt acta & nomina excidere. Verisimile quoque est diu sedem sineepiscopomansisse. Vaiatem jugo Saracenorum subditum fuisse an. circiter 732. docet Catellus, lib. 3. hisu Occitaniæ, ex veteri chronico, quod ait a se visum. Hinc forte ca- lamitosis iistemporibus cessavit epilcopatus, nam per duo circiter integra fecula, nulli certo oc- ’currunt antistites. III. GUMBALDUS. Gumbaldus Vasconiæ dux & princeps dictus, Willelmi ducis frater, episcopus Vasconiæ fuit ordinatus circa annum 977. Quippe cum tunc sedes episcopales hujus provinciæ vacuæ essent ac pene dcstructæ, ut restaurarentur Gumbaldo principi potentistimo commendatæ sunt. In historiaCondomensi quam noster Ache- j rius edidit Spicilegii tom. XI11. legitur, Guil- lclmum Sancii Vasconum ducem, confortem dignitatis & honoris assumsisse germanum futim comitem Gumbaldum, concejsssseque illi ad supplementum vita Agennenje Jolum & Basutenfe, cum omnibus appendiciis suis. Et quia a pueritia facris litteris suerat imbutus, utriusque Jedis pontificatum & prafecturam Deo favente foititus ess. Cum itaque foret episcopus Vasatensis, monasterium S.Petri de Regula ad Garumnam, cjtss- dem diœcesis, olim dictum Squirs, quod antiquitus fuerat Juris S. Benedicti Floriacensis, restituendum suscepit una cum fratre suo Wil- lelmo Sancii, anno 977. cum in Normannorum procella destructum fuisset. D ploma de hac restitutione in tabulario Regulæ asservatum, sic incipit ; Anno Dominica incarnati nis DCCCC- F s f s iij