Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/644

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

no, ECCLESIA’ inquirendi de sanctimonia Petri Berlandi ar-J chiepiscopi Burdigalensis. XLIV. JOHANNES III. Hic Johannes cognomento Bonal, non Goval, statim, post mortem Raimundi electus est epb- scopus, ut liquet ex sacramento quod præstitit die 28. Maii anni 1486. fuit autem prius sub- decanus ecclesiæ sancti Andreæ Burdigalensis. Erat etiam abbas FontiS-Guillelmi, & in chartis hujus monasterii cum episcopi titulo inscri- bitur annis 1494. in chartis Riveti anno 1498. in archivo Silvæ-majoris anno I5o2.die 2.Julii. Reliquit census annuos ad stipendium canoni— j eorum &clericorum, quos juflit primo die cujus- que mensis preces, & sacnsicium pro se offerre. Sedes vacabat annis <504.. 1505. 1507. 1508. ex tabulis FontisGuillelmi. XLV. A M A N E V U S I. Amanevus de Lebreto, al. deLeporeto *, (d’Albret) cardinalis, filius Alani comitis Dro- censis & Franciscæ a Britannia dominæ de Penthievre, frater Johannis xxxv. Navarræo- rum regis (alii dicunt nepotem,) sedisse reperitur jam anno 1509. in chartis Fontis-Guiliel- mi ; licet tantum præstiterit sacramentum ca— ( pitulo die 13. Januarii, anni 1512 Præfuit autem sub titulo administratoris perpetui, cum alios jam obtineret episcopatus, Appamiensem, & Pampelonensem, cum abbatiis Brantolmien- si, S. Amandi, & Mansi-Azili. Ejus fit mentio in charta Regulæ die 20. Octobris anni 1514. Anno 1516. obtinuit a Francisco I. Francorum rege confirmationem pariagii olim facti anno 128 ;. Migravit ex hoc seculo mense Junio anni 1520. sepultusuue est in æde sacra Fratrum Minorum apud Castellum-Gelosium*, juxta Ala- num patrem loci fundatorem. XLVI. SYMPHORIANUS. Symphorianus Bullioud, prius episc. Glanda- tenns, rexit ab anno 1520 ad annum 1528. quo transtatusest ad ecclesiam Suesiionensem. Inter illum & capitulum mota est lis de fartis tectis ec- .-lesiæ, ac placito senatus Burdigalensis decretum est ut singulisannis episcopus mille libras in hoc pium& necessarium opus impenderet, donec absolveretur. Ejus sumtibus fusæ sunt columnæ æreæ quæ majus altare circumdant & ornant cum angelis qui supereminent, exquisito opere ex ære fabrefacto. XLVII. FUCALDUS. £ Fucaldus de Bonneval Caroli episcopi Sar- latensis frater ; permutationis gratia factus est ex præsule Suessionensi Vasatensis anno 1528. postea Petragoricensem obtinuit cathedram, permutatione quoque facta cum Johanne qui sequitur, anno 1532. XLVII I. Johannes IV. Johannes de Planis * doctor in utroque jure n Lcbrerum olim dictum Leporetum vicus est illius partis V^fconix tncukr, quam vocant landas Burdi( ; alenfes, ubi magna leporum copia, a quo paupere loco illustris tamen & r ? gi> profapia de Lebreto nomen accepiu b V. C. Carolus d’Hozicr me monuit Johannem & nnetuna fratres, fi’ « os hiilse \ntonu domini dcPlas in pago Gadurcenfi, fc Maiix de Mirmouc. /ASATENSIS. rzio . & antecessor in academia Pictaviensi erat ex diœcesi Tutelensi oriundus, ubi gens de Plas nobilitate fuit & est lpectabilis : factus episcopus Petracoricensis, translitus est ad sedem Vasatenscm anno 1532. facta cum Fucaldo de Bonneval permutatione. Anno 1555. die 20. Octobris Contulit ecclesiam de Brana ; ex Silvæ-majoris tabulis. In tabulario domus publi- cæ urbis Montalbanensis Johannes de Planis missus est a rege in Aquitaniam (laGuyennt) ad quartam partem salis colligendam, litteris datis 10. Decembris, anni 1537. Adhuc sede- , bat anno 1543. quo circiter anno cessit in gratiam fratris fui. Johannem legatum fuisse regis Christianisiimi ad Angliæ regem lego in animadversionibus doctorum canonicorum Vasatensium. X LIX. AN Ne tu S. Annetus de Plas Johannis frater, abbas Co- ronæ, præerat anno 1545. obiit in gentilitio castro de Curamonte diœcesis Tutelensis, anno » 554- L. JOHAN. BAPTISTA. J. Baptistam Alamanni ortum Florentiæ lego, ex Ludovico nobilisiimo poeta, qui pro tuenda patriæ libertate mortem oppetierat. Quæ forte causa fuit ut Johannes^Baptista so- lum verteret ac in Galliam prosicisceretur. A Catharina Medicea regina benigne exceptuS ipsi ministravit ab eleemosynis, dein suit regi a secretis consil.is ; demum VasatensiS episcopus designatus est anno 1555. die 31. Octobris. Postea transiatus est ad cathedram Matisconen- sem. Viri eruditi quibus debemus animadver- sionesin Galliam Christianam de episcopis Va- satensibus, asserunt in archivo asservari colla- > tionem factam anno 1561. a vicariis generalibus J. Baptistæ Alamanni. LI. A M A N E VUS II. Amanevus de Fuxo, ex stirpe comitum de Candale Johannis de Fuxo comitis de Candale capitalis Boiorum filius *, ex Elizabetha de Al- brcto, cum esset episcopus Matisconensis, hanc sedem permutavit cum Vasatensi. Utrum vero ipsius possessionem inierit ancipites simt viri docti laudati a nobis sæpius : nam, inquiunt, nulla sijpersunt acta quæ de hoc episcopo fidem faciant. LII. JoHANNES V. Johannes de Balaguier designatus • episico* pus Vasiuensis, antequam bullas pontisicias accepisset, quibus munitus posset in polseisionem admitti, factus est Cadurcensis episcopus, de quo jam diximus ; sicque locum dedit fratri Iuo qui siequitur. L1II. F R A N CIS CU s II. Francsscus de Balaguier nobilis Cadurcensis ex Monsaleiia domo, frater Johannis antistitis Cadurcorum, & Guillelmi abbatis Exiensis, cujus loci archimandrita factus ex monacho 6 In bulla Pii pap « V. qua faftut •& episcopu » Caduccofiib