Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/671

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


I1< J ECCLESIA OLORENSIS. nensi, seu Palensi influit in Aturum fluvium ; urbs commercio, maxime cum Hifpanis dives est* Antiquitatem episcopatusIluronensis probant veteraGalliarum concilia, quibus ejus præsiilesadfuere. Episcopus primum se baronem Benearnii dicit, estque cum capitulo dominus illius partis ci- vitatis, Cjtix olim B— Mariæ Burgus appellabatur. Capitulum constat duodecim canonicis, & archi- diacono ; adjutores ad officia divina octo chorijias habent, qui titulis carent.Exstat præterea Solæ sancti Engracii ecclesia collegiata, duodecim canonicos & unum sacristam habens. At qui præest Capitulo, titulo abbatis gaudet in diœc* quæ patet in longum duodecim leucis, & totidem in Iatumi ubi sunt ducentæ circiter ecdesiæ-porochiales. In urbe sunt conventus Minorum, Capucinorum, & virginum Urbanistarum, seu S. Claræ. Sedes habent Præmonstratenses Sarancii, Carmelitæ apud Salvam-terram, Capucini apud Malum-leonem, moniales Ursiilanæ apud S.Mariam. Unica est in tota diœcesi abbatia sancti Vincentii de Luco, ordinis sancti Benedicti. Indicem episcoporum Oloronensum ( uti modo solent vulgo appellari) exhibet Arnaldus Oi- henartus in lua Vasconiæ Notitia. Horum præsulum historiæ multum lucis attulit V.C. Petrus de Marea de rebus Bearnensibus scribens. Nostri Sammarthani plurima feliciter doctorum illorum virorum lucubrationibus addiderunt. Catalogum Claudii Roberti pene omiseramus, certe valde jejunum. Ad hanc vero novam historiam episcoporum Oloronensium compendiose scribendam non accedimus, nisi post inspecta & collecta plurima vetera monumenta ex quibus profecimus. EPISCOPI OLORENSES. 1. GRATUS. A Nno Christi quinto supra quingentesi- ’s\ mum AiarlctiS Gothorum rex, quamviS hæreticus, indulsit ut episcopi catholici conve- nireritAgathamacsynodum celebrarent, inqua multa decreta sunt ad meliorem ecclesiæ constitutionem, ecclesiasticamque disciplinam resarciendam ; cujus concilii pars magna fuerunt scopi provinciæ Novempopulaniæ ; undecim enim ad illud convenerunt, octo per se, & tres per presbyteros a se missos. Ex his autem qui interfuerunt fuit Gratus episcopus de civitate Olo- nne ■, sicenim legitur in subscriptionibus. Ca- rolus Cointius Grato subjicit Agrestium, quem vult esse illuni episcopum Twonnica civitatis qui legitur in actis concilii V. Aurelianensis anno 549. misisse Vitalem prelbyterum, ut vice sui canonibus in eo conditis fubscriberet > autu- matque pro Toronnica legendum Eloronica, seu Loronscaj neque enim, inquit, Toronnica civitatis tbBa mentio est in descriptionibus Galliarum. Eundem esse Agrestium conjicit qui legitur interfuisse synodo secundæ Parisiensi anno 551. dis- fimulato sedis quam obtinebat nomine. At vero per episcopum Toronnicæ civitatis vix du-* biuri potest mtelligendum esse episcopum Tu* ronensem ; Turones enim etiam appellati sunt Toronis, Toroni. Et quidem optime notat Hadrianus Valesius in notitia Galliarum, ipsum Gregorium Turon.appellari episcopum Torona- <M », apud Fredegarium> & in inferiptione libri iv. Fredegaru dici excerptum de chronico Gregorii episcopi Toronaei. In subsiaium tamen opinionis Cointii dici posset Gregorium Turonicum omnes suos antecessores in cathedra Turonensi accurate re- censuisse, quorum dicit fuisse decimum-octa- vum S. Eufronium. At si Agrestio locum de> mus, plures invenientur. Certe mirum non videretur unum ex Turonicis episcopis qui ante Gregorium vixerunt, excidisse, cum in tot aliis erraverit. De sententia tamen Cointii ju- dicium relinquitnus prudenti lectori Tomus I. 1 II. LICERIUS. Occasionem concilio Parisiensi quarto anni 573. dedit res insolita, scilicet ordinatio Promoti cujusdam presoyteri, quem Ægidius Remorum episcopus in Castro-Dunensi episcopum consecrarat, invito Pappolo Carnotensi episcopo, ad cujus diœcesim locus pertinebat. De hac usurpatione libellum obtulit synodo Pappolus. Episcopi vero in ea congregati, quo$ inter fuit Licerius ecclesia Eloronensts episcopus, deponendum exauctorandumque Promotum censue- runt ; qua de re scripserunt ad Ægidium, ut Promotum ad se revocaret ; simulquc supplica- runt Sigeberto regi, ut Promoti causæ minime patrocinaretur. Utrique epistolæ, sive ad me- tropolitanum Remeniem, sive ad regem scrir ptæ subscripsit Licerius. Adfuit etiam concilio Matisconensi fecundo anno 585. Post hunc episcopum quatuor pene integra fecula nullum nobis suppeditant episcopum Olorensem, quod forte urbs fuisset destructa, totique regioni illata vastitas a barbaris. Placuit tamen Claudio Roberto, cui Facilius obsecuti sunt nostri Sammarthani, Abuntium episcop. qui interfuit concilio Toletano VIII. anno 653. subscripsitque ut episcopus Elboren- sis, præsulibus Eilorensibus accensore ; quasi Elborensis, & Elorensis idem sonarent. Quidni ergo catalogo huic adhuc addiderunt Zozi- mum Elborensem antistitem subseriptum Concilio Toletano X.anni 656. & Tructemundum 5|ui in Toletano XII. anni 681. dicitur etiam edis Elborensis episcopuS, uti in XIII. anni 683. & in XV. anni 683. item Arcontium in synodo Toletana XVI.cumejuIdem episcopatus titulo notatum. Frustra tempus tereremuS in aliis Hispaniæ conciliis evolvendis. III. GU M B AL D U S. Gumbaldus dux & episcopus Vasconiæ, de quo jam non semel diximus, maxime in Vasa- tensibus episcopis, ea ratione fuit episcopus Olo-