Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/676

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

1173 ECCLESIA C men iniit an. IJ09. jussu Clementis papæ quin-, ti. Paulo ante abbatiam sancti Severi Aduren- sis diœcesis rexisse dicitur. Ipsa charta sancti Severi ex qua iste episcopus restituitur, asserit non diu episcopatum Olorensem Petrum tenuisse ; nam statim a summo pontifice multis negotiis impedito vocatus fuit, & 23. Decembris anni 1312. cardinalis creatus est, obiitque Avenioni 19. Julii 1317. In abbatibus sancti Severi occurrit Raimundus factus cardinalia qui obiit etiam anno 1317. qui videtur idem ac episcopus Oloronensis. XXIII. GUILLELMUS-ARNALDUS. Hic memoratur in quodam ecdesiæ Oloronensis instrumento anni 1316. ut legimus apud Oihenartum, cui consentiunt Sammarthani Fratres. Ex schedisadme missis electus est anno 1310. ac paulo post confirmatur & consecratur. XXIV. ARNALDUS III. Arnaldus quem Valensunum cognominant OihenartuS & Sammarthani, juxta eruditos illos scriprores sedit ab anno 1324. ad 1341. Ad concilium provinciæ Auscitanæ apud( Marciacum celebratum an. 1329. die festo S. Nicolai hyemalis venit, cum aliis multiS episcopis & abbatibus. Idem quoque interfuit comicus curiæ majoris Bearnii Convocatis in loco de Busi, valsiS Ursi-saltuS 1337. cum episcopo Lascurrensi, & baronibus, uti liquet ex veteri registro. XXV. BERNARDUS IV. Bernardi electio seu promotio inscribitur Vaticani registris ad annum 1342. Aliunde compertum est, scilicet ex veteri instrumento, ipsum cathedram tenuisse anno 1343. In veteri instrumento BernarduS, vel BertranduS, (legitur Berdui) episcopus Oloronensis anno 1345. auctoritate sedis apostolicæ sancivit ut in ecclesia Lascurrensi plures canonici non essent quam quindeni. XXVI. PETRUS II. Petrus Estironus (cognominatus apud Oihe- nartum Sammarthanolque Esquironus) ordinatus fuit die 3. Junii 1347. deinceps usque ad annum I369.Oloronensibus populis jus divinum dixit. Idem est qui in libro obituum ec- clesiæ Lascurrensis legitur Petrus de Stirono, • ubi ejus obitus notatur die quarto Decembris.’ XXVII. Guillelmus. Guillelmus Assatus creatur episcopus die 3. Junii anni 1371. adhucque sedebat anno 1375. uti legimus apud Oihenartum & Sammartha- nos ; neque enim alibi de eo quidquam invenimus. XXVIII. O RGE RIUS. Orgerius ( forte Rogerius) Villesonques > m memorialibus ab illustrissimo episcopo nunc scdonte daris, ex abbate Leunsii diœcesis Baionensis electus est episcopus Oloronensis an- L O R E N S I S. 1274 no 1578. ad quod probandum adducitur testimonium chartæ Dei-Villæ (Du Vielle) abbatiæ diœcesis Aquensis. * XXIX. SANCIUS I. Sancius ex monacho episcopus factus, præ- sens fuit sacramento Matthæi comitis de Fuxo, vicecomitis Bearnensis, in cœnobio Domini- canorum Ortesii 1393. coram baronibus cu- riæ-Majoris præstito ; successerat hic princepS Gastoni cognomento Phoebo cognato suo, qui obierat sine liberis * anno 1390. XXX. ARNALDUS "V^ILLELMI. Docent nos Oihenartus & Sammarthani episcopum hunc in Oloronensi cathedra sedisse anno 1399. Cetera quæ ad ejus pontisicatum 1 spectant nos latent. Apud Oihenartum Petrus archiepiscopus Aufciensis, administrator perpetuus ecdesiæ Oloronensis, ponitur anno 1407. Sammarthani vero dicunt hunc Petrum administratorem Oloronensem fuisse ordinis Eremitarum sancti Augustini ; cui assgnant etiam annum 1407. In notis Fratrum Sammartbanorum, quas no- væ editioni Galliæ Christianæ addere cogita-, bant, legi Petrum hunc anno 1415. in Festo sanctisiimæ Virginis assumtæ missam solemnem celebrasse coram concilii Constantiensis patribus, & anno 1417. in eodem sedisse. HujiiS Petri meminerunt Josephus Pamphilus, chartæ quædam regii tabularii, & Philippus Eisiius Belga Augustinensis samiliæ, in Augustiniano encomiastico. Quod spectat ad Oihenarti sententiam, pror- sus rejicienda est ; nam anno 1407. arCniepi- scopus Auxitanus Petrus non vocabatur. Præ- terea hoc anno constat Sancium, de quo mox agemus, fuisse Oloronensem episcopum. Eadem ratio probat Petrum a Sammarthanis admissum prorsus rejiciendum aut saltem loco movendum. XXXI. SANCIUS II. Sancius Mullerius ex ordine religioso procul dubio assumtus fuerat ; nam ejus vicarius generalis ecclesiam sancti Martini Johanni de Borda regendam commendans, ad præsenta- tionem Bernardi SordiienCs abbatis, ejusque conventus, vicarium se dicit fratris Sancii olo- rensis episcopi, ex tabulario Sorduensi. Instrumentum hoc factum est calendis Martii an. D. 1406. quo etiam legitur in charta sancti Vin— > centii de Luco. Ab noc vero tempore SanciuS sedit usque ad annum 1414. saltem quo ad— 1 fuit ut orator comitis Fuxensis. Hic episcopuS scripserat in libros Iv. Sententiarum, cujus opus ms. asservatur in bibliotheca Fratrum Præ dicatorum Tososæ cum hac epig raphe : Jjle auctor suit ordinis Prædicatorum, regens hujus conventus, antecessor in academiaTolofa.. na, nuntius domini comitis Fuxensts in concilia Conjlanticnst, & tandem episcopus Oloronensis. Obsit in suo munere pastorali anno Domini 1414. 4 Duxerat Agnetcm Ptilippi Ebroicenfis & Jobannae Navarrx reginae filiam, ex qua suscepcrat Gastoncm fine liberis mortuum. Sed alios filios, ut aiunt, naturales genuerat, Bcrnardum ducem Mcditue-Cscli, J oh annem, Gratianum.