Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/688

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


12, 7 ECCLESIA L / ctis fratribus Sammarthanis. At nos de hoc. Johanne episcopo nihil invenimus. XXIX. PETRUS I. Petrus Fuxius (postea cardinalis)aban. 1405. ad annum usque 1422. quo a Martino V. pontifice maximo revocatur, hanc ecclesiam rexit, inquit Oihenartus quem sequuntur Sammarthani fratres. XXX. ARNALDUS III. Arnaldus Salinus sedebat anno 1427. XXXI. ARNALDUS IV. Annis 1428. & 1432. circumscribitur omne 1 tempus quo hic episcopus cathedram obtinuit. In libro obituum notatur ejus mors dic 30. Decembris. XXXII. PETRUS II. Præsul hic cognomento de Fuxo, & purpura cardinalitia conlpicuus, cum jam Foret episcopus Albanensis, sub titulo administratoris perpetui potitus est episcopatu Lascurrensi anno 1433. quem adhuc obtinebat anno 1453. XXXIII. JO HANNES II. Johannes Levius perillustri ortus ex genere, jura sacra Lascurrensibus dabat anno 1473. ut probant ecclesiæ tabulæ. Sed quo tempore accesserit, aut recesserit, decesseritve, nobis incompertum. XXXIV. RoBERTUS. Robertus d’Espinay nobiliflimis clarisiimisque ortus parentibus Richardo d’Espinay & Bea- trice de Montauban, frater Anareæ cardinalis archiepiscopi Burdegalensis, postea Lugdu- nensis ( ut deceteriS ejus fratribus sileamus, qui pedum infulasque in nostra Gallia Christiana gesserunt) anno 1480. rexit ecclesiam Lascur— ] rensem. Postea factus est Nannetensis præsul. XXXV. BoNIFACIUS. Bonisacius filius Francisci Peruzzi de Florentia civis Avenionensis, & Helenæ Bicheriæ, regebat ecclesiam Lascurrensem mense Decembri anni 1495* Ejus mandato missale hujus ecclesiæ typis fuit impressum Pompelonæ anno 1496. XXXVI. AMANEVUS. Amanevus de Lebreto cardinalis administrator erat Lafcurrensis ecclesiæ anno 1513. die 14. Maii. Conjicimus eum cestisseanno 1515. quo videlicet Leo papa X. ei creavit pensionem mille scutorum parvorum die 12. Julii, cujus bulla sive litteræ asservantur in tabulario castri Palensis. XXXVII. JoHANNEsIII. Johannes de la Salle cathedram obtinebat anno 1519. ut liquido constat ex edicto erectionis consilii Benearnii factæ per Alanum de Lebreto pupillarem custodem Henrici II. Navar- ræorum regis. SCURRENSIS. XXXVIII. PAULUS. Paulus de Bearno, aliaS de Fuxo, ante episco- patum, fuerat abbas sancti Savini, ut jam diximus in abbatibus hujus monasterii diœcesiS Tarbiensis. Anno 1514. erat etiam abbas Bol- bonæ, nam in tabulario Palensi exstant litteræ Johannis regis Navarræ & Catharinæ reginæ, datæ die 11.Decembris anno I5I4.quibus Paulus de Bearn abbas Bolbonæ procurator constituitur ad prositendam nomine ipsorum obe- dientiam Leoni papæ X. pro regno Navarræ, comitatu Fuxensi, & Benearnio. Anno 1516. nondum, ut putamus episcopus, legatus regis Navarræ, scilicet Henrici constituitur, a quo provinciam accepit cum Gastone d*Andoins, renovandi sœderis inter hunc regem, & Franciscum I.Francorum monarcham, ex tabulario Palensi. Episcopale munus geffit annis 1527. ac 1530. Jam e vivis excesserat anno 1533. die 20. Februarii, quo tempore legimus in tabulis sancti Savini Antonium de Rupeforti, hujus loci abbatem ratam habuisse quamdam locationem (arrandamentum) factam per vita fundum Paulum de Bearnio episcopum Lascurrensem, sanctique Savini abbatem. XXXIX. JacobUS. Jacobus de Fuxo abbaS S. Volusiani & Regulæ, præfectus Benearni ac inferioris Navarræ, Henrici regis Navarræ cancellariuS, sufie- ctus videtur fuisse Paulo. Anno 1557. canonici majoris ecclesiæ, ex regularibus facti sunt se- culares, auctoritate Pauli papæ III. Anno 1540. Jacobus de Foix episcopus Lascurrensis, mandato (procurationem appellant J accepto a rege reginaque Navarræ, una cum Francisco Olivario, & Johanne-Jacobo de Mesme, propraetore civili apud Parisios, tractavit de pactis matrimonii inter principissam Navarræ & ducem Cliviæ, apud Anetum die 16. Julii anni ejusdem. Constitutiones synodales correxit & auxit, anno 1551. X L. JOHANNES IV. Johannes de Capdeville semel in tabulis publicis occurrit, videlicet die 17. Januarii anni 1554- XLI. GEORGIUS. Georgius de Arinaniaco de quo jam non semel a nobis dictum, scilicet in episcopis Ru- thenensibus & Vabrensibus, illorum episcopa- tuum posseffioni addidit administrationem perpetuam Lascurrensis, qua jam donatus erat anno 1555. Postea transtatus est ad metropoles Tolosanam & Avenionensem. XLII. LUDovICUS. Ludovicus de Lebreto, vulgo etsi corrupte tsAlbret, ab anno 1556. ad I569.episcopus inlti— tuitur ab Antonio rege Navarræ, & Johanna d’Albret ejus uxore, præsectuS vicariusBeneami anno 1561. Recensetur inter episcopos qui de pullulante tunc hæresi postulati simt apud sum- mum pontificem, ut si.ipra observatum a nobis in johanne San-Romano Aquensium archiepisc.