Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/693

E Wikisource
Haec pagina emendata est
1307
1308
ECCLESIA BAIONENSIS.


BAIONENSIS ECCLESIA.


BAiona urbs celebris ad confluentes Nivi ** La Nive.
* L'Adour.
& Aturi * fluviorum poſita, tribus tantum leucis abeſt ab Oceano, cujus exæſtuantis frequenti acceſſu naves cujuſlibet magnitudinis ad hunc portum appelluntur ex Gallia, Hiſpania, Britannia inſula, denique tota ex Europa. Baiona autem dicta creditur a quingentis circiter annis, ob commodum portum hunc, quaſi Baia-ona, id eſt bonus portus, ſeu Baja-june, hoc eſt, juxta Oihenarti Vaſconis ſententiam, locus ſeu regio portus.

Antiquum celebris hujus urbis nomen fuit Lapurdum, quod adhuc in pago & agro Baionenſi perſeverat ; dicitur enim vulgo païs de Lapord, & de Lapourd, corrupte de Labourd. Lapurdi meminit Notitia imperii Romani his verbis : In provincia Novempopulana tribunus cohortis Novempopulana Lapurdo. Sidonius ludens cum amico Trigetio epiſtola xii. libri viii. & invitans eum ad epulas ait : Hic Aturricus piſcis Garumnicis mugilibus inſultet ; hic ad copias Lapurdenſium locuſtarum, cedat vilium turba cancrorum ; locuſtas appellans carabos, qui ad Aturri oſtia capiebantur, & adhuc in hac abundant ora, dicunturque langoſtæ ab indigenis. In pactione Guntramni & Childeberti regum, inter urbes quæ Charibertus rex poſſederat Lapurdum recenſetur, cum Vico-juli, Conſeranis, & Albige.

Lapurdum eſſe Lutarburgium Tarbellionum coloniam, in veteri lapide a Goltzio & Panvino viſo ſignatam cenſent eruditi. Olim quoque appellabatur civitas Boatium. Boates autem perperam a Joſepho Scaligero, Boii exiſtimantur, le païs de Buchs, qui, ut pote vicinus agri Burdigalenſis, non Novempopulanæ provinciæ, ſed Aquitaniæ ii. tribuitur. Lapurdi, nunc Baionæ, vetuſtatem arguit veterum mœnium forma, aliarum urbium non vulgaris antiquitatis ſtructuræ accommodata, inquit Oihenartus. Sub Angliæ regibus Aquitania potitis floruit hæc urbs ; aſſeritque ad an. 1239. Thomas Walſinganus in hypodigmate Neuſtriæ fuiſſe olim Baſclorum caput & regni ſedem. Secundum dignitate locum ob commodum portum, frequentes naves, vini mercatum, viros bellatores, quos commendat inviolata erga principes ſuos fides, inter Gaſconiæ civitates Baionæ tribuit Matthæus Weſtmonaſterienſis ; ſcilicet poſt Burdigalam primariam ſedem. Nunc Baiona caput eſt præfecturæ, cujus termini ſunt, ab ortu Bearnenſis provincia, & inferior Navarra, ab occaſu mare, a Septentrione Aquenſis præfectura, a Meridie Pyrenæi montes & Vedaſſo amnis, ſubeſtque parlamento Burdigalenſi. Suos quondam habuit dominos vicecomites dictos, quorum ſeriem ab anno circiter 1060. exhibet Oihenartus l. iii. c. 13.

De optimo Baionæ portu ſupra meminimus, ex quo etiam nomen ejus diximus deſumtum. Attamen a trecentis circiter annis Aturri fluvii oſtia, quibus influit in Oceanum, ingentes arenarum moles vi ventorum & maris æſtuantis congeſtæ pene obſtruxerant, ac navibus aditum præcluſerant. Sed Oihenarti ætate, ut ipſe narrat, exorta gravis tempeſtas, omnes illas arenas, quæ fluminis oſtia inſederant, illico diſſipavit, prioremque fluvii alveum, quod humana opera non potuerat, pervium fecit : Hujus cæleſtis beneficii memoriam Baionenſis populus ſolemni ſupplicatione quotannis celebrat, inquit Oihenartus. Hæc de politico ſtatu, nunc de eccleſiaſtico.

Baionenſis epiſcopatus, qui ſubditur Auſcienſi metropoli, initia obſcura ſunt, ut infra dicemus ; ejus vero fines deſcribuntur in hac Arſii charta, quam idcirco typis mandandam duximus :

Ex chartul. Baionenſis eccleſiæ.In Dei nomine, ego Arsius indignus & humilis Laburdenſis epiſcopus, volo tradere notitiæ ſucceſſoribus & poſteris, ea quæ noſtro epiſcopatui, ſcilicet B. Mariæ Laburdenſis ſubjacent loca. Idcirco hæc ſubtili & canonicali auctoritate ſubnotamus, ne forte, quod abſit, ſucceſſores noſtri epiſcopi, vel archidiaconi in dubio ſint laboraturi, quæ in noſtro jure ſubjacent, ſeu quæ priſcis temporibus ipſa Laburdenſis eccleſia publico auxilio, vel conſilio fidelium canonice acquiſivit. Non enim dignum videtur, ut aliqua fraus in ſancta catholica & apoſtolica eccleſia laboret, ſed potius veritas, quæ ab auctore mundi ſemper erigitur. Et ideo quæ poſt mortem teſtificari non poſſumus, authentica auctoritate, & exemplo ſcriptum veriſſimis in membraneis reliquimus, ut omni dubietate poſtpoſita, prælatores S. Laburdenſis eccleſiæ cum pace quod invenerint teſtificatum, noſtro teſtimonio vel ſancitum, abſque adminiculo ullius anxietatis teneant, ipſamque ſanctam matrem eccleſiam ex acquirendis, vel acquiſitis priſtino in honore reſtaurent, & ad poſſe ex ſtipendiis ſubjacentium fideli modo ædificent. Omnis vallis quæ Cirſia dicitur uſque Caroli Cruce[1]. Vallis quæ dicitur Bigur. Vallis quæ Erberua dicitur. Vallis quæ Urſazia dicitur. Baſten item Vallem uſque in medio portu Belat. Vallem quæ dicitur Larin. Terra quæ dicitur Ernania, & S. Sebaſtianum[2] de Puſico uſque ad ſanctam Mariam de Aaroſth, & uſque ad sanctam Trianam. Has tenemus & poſſidemus in dominio S. Mariæ Laburdenſis eccleſiæ, eo tenore, ne unquam ab epiſcopo vel archiepiſcopo fiat ulla contradictio, vel proclamatio ſucceſſori noſtro, ſed potius ſit affirmatio. Hæc autem affirmatio ſeu aſtipulatio facta eſt in præſentia domini archiepiſcopi Auxienſis Odonis, necnon & aliis vi-

  1. Hujus Crucis mentio fit in chronico Viæiliacenſi, ubi agit de ditionibus quas Ludovicus rex Francorum dictus Junior ducta in matrimonium filia Guillelmi Aquitanorum ducis comitiſque Pictavorum, Francorum regno addidit : Omnem Aquitaniam, Gaſconiam, Baſcloniam, & Navarriam, uſque ad montes Pyrenæos & uſque ad Crucem Caroli ; quæ poſita erat in excelſiori Pyrenaorum loco, ubi nunc ſacellum ſancti Salvatoris, ad Yvainetam, inquit Oihenartus Notitiæ Vaſconiæ l. iii. c. 4. De Baiona ejuſque epiſcopatu conſulendi ſunt laudatus ſcriptor & V. C. Petrus de Marca in hiſt. Bearnenfi.
  2. Fanum ſancti Sebaſtiani in Ipuſcuæ provincia.