Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/696

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


I3.j ECCLESIA B necrologio Silvæ-maj. excessit e vita IX. cal. j Fcbr. sed quo anno minime notatur. XI. PETRUS-BERTRANDUS. Petrus-Bertrandus de VEspelette ex illustri baronum de TEsoelette prosapia, quorum linea seculo nostro exnincta, beneficio repis ad Acri- montensem familiam transiit, subseripsit anno 1170.litteris Richardi ducis Aquitaniæ in gratiam urbis Baionensis. XII. ADEMARUS. Sedit hic episcopus in concilio Lateranensi . anno 1179 mense Martio.CumHenrico Alba—’ nensi episcopo apostolicæ sedis legato, Ade- maro Santonensi episcopo, & pluribus aliis testis fuit in compositione facta inter Geraldum abbatem Dalonis & Aldeburgem abbatissam S. • Mariæ Santonensis anno incarnat. 1181. ex chartul. Dalonensi. Anno 1188. legitur arbiter concordiæ inter Clarium abbatem sancti Æmi- lionis, & R. abbatem Faeziæ. Sed in anno indicato suspicor mendum j nam tunc alius cpi- scopus Baionensem obtinebat sedem. 4 XIII. BERNARDUS II. Bernardus de Lescarre, aliter de la Carra, < ex monacho & abbate Sorduensi> ut nonnul- . lis placet, electus est saltem anno 1186. Ad hunc enim episcopum Pcripsit Urbanus III. primo sui pontificatus anno, qui respondet anno Christi 1185. ut cum præsule Tirasonensi & abbate de Populeto, inquirerent utrum juxta querelam episcopi PampelonensiS, abbas Pancti Salvatoris aliquod privilegium subreptitium ab Alexandro papa tertio consecutus foret. Anno . 1191. interfuit nuptiis Richardi regis Anglo- rum cum Berengaria regis Navarræ filia, wil- lelmus— Raimundus de Saltu vicecomes Labur- densis Bernardo autistiti confirmavit annoj . 1193. Bertrandi vicecomitis avi siii (ejus enim siliam matrem habebat) donum & ratum habuit. Porro in instrumento quo illud approbat Bernardus, cognominatur de Carra, & in alio anni IIyi.de la Carra. Cum multis aliis tum Galliæ tum Hsspaniæ episcopis donationem Alfonsi regis Castellæ & Toleti, quam pius princeps cum uxore siia Alie- nora fecerat ecclesiæ majori Aquensi in No- vempopulania, laudavit apud S. Sebastianum vn. cal. Novembris anni 1204. Silentio minime prætermittendum est bernardum nostrum a Richardo Angliæ rege præ— ] sectum fuisse copiis, quas ad siacrum bellum in Palæstinam misit ; de qua expeditione Rogerius dc Hoveden in Richardo I. scribit : Interim rex Anglia profectus fuit in Gasconiam ; deinde perrexit in Anae gaviam ad Chinonem, & ibi constituit Gerardum Auxiensem archiepiscopum, & Bernar- . dum episcopum de Baonia & Robertum de Sabul *, & Rich ardum de Canvil, & "Willelmum de Fors de’Ulerum, ductores & constabularios totius navigii sui, quod in terram navigii Sulia iturus erat. Prat crea idem rex prae epit in alio brevi suo, ut omnes homines sui, qui per mare ess’nt ituri, obe- A I O N E N S I S. IJT4 . dirent dictis & practptis prædictorum justitiario- rum navigii sui. Nominatur apud eundem Hovedenum in’ charta pacis inter Tancredum regem Siciliæ, & Richardum Angliæ, his verbis : Hujus autem pacis tenorem & formam, quam in voto habemus, & inpropostto gerimus, vobis & vestris, illasa fide, jervare perWaltherum Rotomagensem, & Gi- rardum Exoniensem archiepiscopos, & perfohan- nem Eboracensom, & Bernardum Baioniensem ept- scopos, & per fordanum deHumez constabularium nostrum, &’Willelmum de Curri, Richardum de Camvilla, Girardum Talbot, Robertum de Sabluil, Guidonem de Croum, Willelmum Chamberlan- gum de Tancervile, Robertum de Novoburgo, Amauri de Monfort, Gaufridum de Rancune, & permultos alios de familia nostra fecimus juramentis prastitis in animam meam firmari. Meminit ejus quoque in deditione Accon * civitatis, cum ait idem Hovedenus : Alardus Vero- nensts episcopus cardinalis & apostolicæ sedis legatus, & Tyronensts * & Pisanus, & Ariensis * archiepiscopi, & Hubertus Saresberiensis, Johannes Ebrotcensts, & Bernardus Baioniensis, Tripolitanus Philippus, Carnotensts, &Belvacensis episcopi, & cateri ecclefiarum principes, ecclefia ; civitatis Accon dedicaverunt, quas pagani pollue- J rant, &adificaverunt altaria Domino, & in eis celebraverunt missas. Post Bernardum Sammarthani locum dant cuidam Arsio de Navailles, quem aiunt electum fuisse tempore Johannis regis Angliæ, qui Oihenarto & atiis est incognitus. Iidem Arsio subjiciunt Petrum-Bertrandumqui non est alius a Petro — Bertrando de TEspelette quem præmisimus. XIV. RAIMUNDUS IV. Raimundus Willelmi de Donzac, qui & "VTillelmus aliquando appellatur, dicitur factus ) episcopus ab anno saltem 1213. Forte idem est acRaimundus de Luc, quem noster D.Edmun- dus Martenne ex sehedis Oihenarti notavit ad annum 1215. Eum fuisse monachum & PitAn- riarium Silvæ — majoris asserit noster D. Cl. Estiennot. In tabulis hujus monasterii legimus Guillelmum de Donzap priorem B. Mariæ de Castellcto ( cella est Silvæ — majori fubdita) Baionensemque episcopum, censum cui Castel- leti moletrina obnoxia erat, numeratis 60. Burdigalensis moiietæ libris redemisse : Actum apud Silvam-majorem in capella sancti Martini, anno MCCXXIV. cal. Junii, testibus Amanevo Bigorritano, & Grimoaldo Convenensi episcopis. Per hunc Guillelmum intelligendus procul dubio est noster Raimundus-Guillelmus. Interfuit siynodo habitæ Turiazoni anno 1228. Johanne Vesontionensi præside Gregorii 1 IX. legato per Hispaniam, pro dissolutione matrimonii, quod Jacobus rex Arragonum cum Eleonora contraxisse dicebatur in gradu prohibito, nulla accedente summi pontificis facultate. Notatur in charta ecclesiæ Aquensis anni 1255. Dies eius obitus in necrologio Silvæ- majoris est 11. idus Augusti, disiimulato anno. Adhuc vero præerat 1256. 1