Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/7

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
EPISTOLA.

rium habebantur. Haud ignorabam illud cœtus Cleri Gallicani anni 1646. decretum, quo Sammarthani hereditaria in litteris laude nomen insigne consecuti, delecti sunt : ut qui laboribus suis Regum nostrorum stemmata & gesta pridem ornaverant, similem operam in Episcoporum Gallicanorum collectione navarent, inquiunt magna ecclesiæ Gallicanæ lumina Petrus de Marca Tolosatum archiepiscopus, Petrus de Bertier Mont-albanensis episcopus, & Bernardus de Marmiesse Consoranensis. Nec memoria exciderat quanto plausu excepta fuerat Gallia Christiana in Cleri Gallicani comitiis anni 1656. ab iis maxime præsulibus, qui pene simili olim oneri collum supposuerant, Petro de Marca jam laudato, Antonio Godeau Venciensi episcopo, & Francisco Bosquet Monspeliensi.

Attamen cedendum ratus Eminentissimo Cardinali, accersitis e nostra Congregatione sociis, imperatum tantæ molis opus ea diligentia per decennium prosecutus sum, ut jam sub tuis faustis auspiciis in lucem prodeat.

Sed quid tandiu in iis detineo Te occupatissimum Principem ? Patiaris tamen ; Interrex Optime, ut addam librum hunc ad Tuam Regiam Celsitudinem maxime pertinere ; est enim ecclesiarum episcopalium, & aliarum in Gallia magis insignium

a iij