Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/700

E Wikisource
Haec pagina emendata est
1321
1322
ECCLESIA BAIONENSIS.

ANNI CHRISTI.
ALegatus ac orator regius apud principes Germaniæ anno 1551. & 1552.1552. in conventu Paſſaviæ orationem habuit elegantem iii. nonas Junii. Ceterum vir erat rerum agendarum peritiſſimus, cujus conſilio & dexteritate, quod diu in Allemania verſatus eſſet, ac linguam Germanicam calleret, rex Henricus II. uſus eſt ad conventionem faciendam cum Mauricio Saxoniæ duce, qui tam ſuo, quam Georgii Friderici pupilli, nomine agebat, & Johannis Alberti marchionis Brandeburgi, ac Willelmi Hessorum principis, pro Germaniæ libertate, ut notat Jacobus Aug. Thuan. hiſt. l. 8. Vide Franciſcum Balduinum jurisconſ. in panegyrico deB matrimonio Caroli IX. regis cum Eliſabetha Auſtriaca. Edidit porro Johannes librum cui titulus, de ſtatibus & familiis in orbe Chriſtiano illuſtribus. Sedebat & an. 1561.1561.

Ex hoc epiſcopo duos conflavit Oihenartus ; unum appellans Johannem Fraxineum, (du Freſne) alterum Johannem Monſterium. Mortuus Pariſiis poſt annum 1568. jacet in æde ſacra Fratrum Minorum.

De Sosionde.
XXXIX. Johannes VI.

Nihil de hoc epiſcopo cui cognomen de Soſſiondo erat, nobis notum, quam quod ſederit ab anno 1569. vel etiam 1567. juxta Oihenartum ; immo etiam anno 1566. ut legitur inC recenti catalogo ad nos miſſo. Diem vero ſuum obiiſſe legitur anno 1579.1579.

Maurry.
XL. Jacobus I.

Ab Henrico III. Francorum rege deſignatus eſt epiſcopus anno 1579.1579. pro cujus bullarum impetratione ſcripſit rex ad Ludovicum Caſtaneum Rupi-poſæum ſuum apud ſummum pontificem legatum, die 5. Julii ejuſdem anni. Adhuc præerat anno 1590.

Deschaus.
XLI. Bertrandus II.

Bertrandus Deſchaus Benearnenſis, exD genite vicecomitum de Baigorry, in citeriori Navarra, ſacri conſiſtorii aſſeſſor, conſecratur epiſcopus Baionenſis anno 1598.1598. Delectus eſt a Ludovico XIII. cujus primus fuit eleemoſynarius anno 1611. ut diſcordiam inter eundem Chriſtianiſſimum regem & Philippum III. Hiſpaniarum pro finibus Galliæ & Hiſpaniæ cum aliis componeret : interfuitque comitiis Pariſienſibus anno 1614. cui Johannes Fileſacus theologus Pariſienſis dicat librum de Idololatria politica 1615.1615. Traducitur tandem ad archiepiſcopatum Turonenſem ubi de ipſo plura.E Mortuus eſt an. 1645.

De Rueil.
XLII. Claudius.
Claudius de Ruëil Guillelmi Ruſæi epiſcopi Andegavenſis conſobrinus, fuit Carnotenſis canonicus, inde cleri ſyndicus, Henrici IV. & Ludovici XIII. eleemoſynarius, poſtea archidiaconus major Turonenſis, ad hanc demum ſedem vocatus conſecratur a Franciſco cardinali Rupi-fucaldio 1622.1622.
1625
Adfuit comitiis cleri Gallicani anno 1625. & conventui Pariſiensi vulgo dicto Notabilium anno 1626. Eo-

ANNI CHRISTI.
dem anno traducitur ad pontificatum Andegavenſem.
XLIII. Henricus.
De Bethune.

Henricus de Bethune, Philippi comitis de Selles & de Charrots, ex Catharina le Bouteillier de Senlis, e proſapia comitum de Moucy, abbas Jardi, nominatur Baionenſis præſul a Ludovico XIII. anno 1626.1626. 1. Octobris, ſed nondum inauguratus tranſiit ad cathedram Malleacenſem in Pictonibus, indeque ad Burdegalenſem metropolim, ut narraturi sumus infra in archiepiſcopis Burdegalenſibus.

De Montagne.
XLIV. Raimundus V.

Raimundus de Montagne ortus erat ex illuſtri apud Burdegalenſes genere, cui ſuis lucubrationibus non modicum ſplendorem attulit Michaël de Montagne ; Raimundus vero dominus de S. Genes, regi Chriſtianiſſimo conſiliis ſanctioribus, antea præturæ Santonenſis præſes, epiſcopus creatur anno 1630.1630. Interfuit cœtui cleri Parisienſi an. 1635. defunctus autem menſe Martio anni 1637.1637.

Fouquet.
XLV. Franciscus.

Franciſcus Fuquetus epiſcopus deſignatus eſt eodem anno 1637.1637. Conſecratur vero Lutetiæ in templo ſocietatis Jeſu vici S. Antonii, anno 1639.1639. die 15. Martii a Claudio de Ruëil Andegavorum præſule, operam navantibus epiſcopis Ademaro de Monteil de Grignan tunc temporis epiſcopo Tricaſtinenſi, poſtea vero Arelatenſi archiepiſcopo, & Johanne de Sponde Megarenſi antiſtite, coadjutore Appamienſi, præſentibus ſedis apoſtolicæ nuntio, archiepiſcopis Turonenſi & Bituricenſi, necnon epiſcopis quamplurimis. Urbem eccleſiamque ſuam ſolemni ritu ingreditur menſe Novembri ejuſdem anni.

Favente hoc pontifice moniales ſub regula ſancti Francisci, & ſanctæ Claræ inſtituto militantes, revocatæ ſunt in urbem, ex qua pulſæ diu exſularant in loco Sorohette nuncupato, minus tuto, quod prædonibus pateret. Eadem in urbe virgines sub B. Mariæ cognatam Elizabetham viſitantis patrocinio inſtitutæ, ex Pariſienſi ejuſdem ordinis parthenone profectæ recipiuntur. In oppido vero ſancti Johannis de Luzo cœnobium conditum eſt pro monialibus Urſulanis, quæ erudiendis puellis Chriſtianis incumbunt.

Ad tollendam, quæ tamdiu graſſabatur, morum corruptelam, maxime cobabitationem virorum cum mulieribus, poſt datam de contrahendo matrimonio fidem, plurimum laboravit.

Ut facilius onera epiſcopatus valeret fuſtinere, rex ipſum deſignavit abbatem S. Severi in Normannia. Commutatione facta Baionenſis eccleſiæ cum Agathenſi ad eamdem traducitur anno 1643. 1643. menſe Julio.

Dolce.
XLVI. Johannes VII.
Johannes Dolce Baionenſis, Bertrandi Deſchaus Turonum archiepiſcopi ex sorore nepos,