Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/713

E Wikisource
Haec pagina emendata est
7
ECCLESIÆ ALBIENSIS.
Aut moris eſt, ſibi præpararent, & vellent cum in eccleſia S. Ceciliæ intromittere, G. præpoſitus & canonici S. Salvii oppoſuerunt ſe fortiter, reſiſtere volentes & contradicentes, ne in eccleſia S. ** S. Ceciliæ Salvii ſepeliretur. Dixerunt enim ad eccleſiam S. Salvii de antiqua conſuetudine ſepulturas epiſcoparum Albienſium pertinere ; quam conſuetudinem præpoſitus & capitulum S. Ceciliæ negabant. Allegabant etiam quod dictus Guillelmus fuerat canonicus regularis S. Salvii, & ideo non poterat eligere ſepulturam alibi quam in eccleſia S. Salvii. Et contra præpoſitus & canonici S. Ceciliæ dicebant pro ſe, quod ipſe quando fuit factus epiſcopus in eccleſia S. Ceciliæ, fuit factus de filio piter & exemtus a poteſtate & obedientia præpoſiti S. Salvii ; &. ideo de jure communi poterat ubi vellet, & maxime in cathedrali eccleſia eligereB ſepulturam, cum inde fuiſſet epiſcopus. Præter hæc dicebant, quod illa conſuetudo, ſi qua eſſet, quam præpoſitus & canonici S. Salvii allegabant, per quam auferretur epiſcopis Albienſibus libertas eligendi ſepulturam ubi vellent, non debebat valere de jure, cum ſit contra jus ſcriptum, nec fuerat unquam obtenta contradicto judicio, nec per privilegium ſedis Apoſtolicæ roborata. Et cum vuper iis aliquandiu ad invicem litigaſſent coram magistro R. Albienſi officiali, ſicut coram judice ordinario, tandem compromiſerunt utraque pars in officialem & magiſtrum Simon archipreſbiterum de Corduo, promittentes ſub pœna M. ſolidorum Raimond. quod quidquid ipſi ſtatuerint vel judicarent, illud utraque pars ratum & firmum haberent, & illud obſervarent, & contra ** numquamC unquam venirent. Ipſi vero habito prudentum conſilio diligenter conſideratis ſupradictis rationibus, poſitis pro eccleſia S. Ceciliæ, & iis quæ erant poſita pro eccleſia S. Salvii, judicaverunt dictum dominum Guillelmum epiſcopum in eccleſia S. Ceciliæ de jure debere ſepeliri, ea præcipue ratione quod cuilibet de toto epiſcopatu licitum eſt eligere ſepulturam in eccleſia cathedrali : & hoc cum omnibus liceat, multo fortius debet licere epiſcopo, & de jure communi poteſt quilibet & ubicumque voluerit, dum tamen non ſit illectus, vel non faciat ex temeritate, propriam eccleſiam contemnendo, & relicta ſuæ eccleſiæ canonica portione, eligere ſepulturam. Et cum hæc liceat filiis de jure, multo fortius licet epiſcopo, qui pater eſt ; qui tamen ſi non elegiſſet ſepulturam, in ſua cathedrali eccleſia, ſicut quillbet parrochianus inD ſua parrochia, debeat de jure ſepeliri. Lata autem iſta ſententia ſæpe fatus dominus Guillelmus epiſcopus pontificalibus indumentis ornatus, quia ſemper ſibi pontificalem dignitatem retinuerat, honoriſice & pacifice delatus fuit in eccleſiam S.Ceciliæ, & celebratis miſſis, & officio funeris rite peracto, præſentibus præpoſito & canonicis S. Ceciliæ, & præposito S. Salvii, & clero & populo Albienſi, ſepultus eſt in capitulo clauſtri S. Ceciliæ ſedis Albienſis. Actum eſt hoc anno Domini MCCXXX. IX. Cal. Junii in clauſtro S. Ceciliæ Albienſis, præſidente in ſede Apoſtolica domino Gregorio IX. pontificatus ejus anno IIII.

XIV.

Guillelmus Petri ſtatuta condit pro reformatione S. Salvii.
Ex archivo S. Cæciliæ Albienſis SIt hæc audientibus manifeſtum quod ego Guillelmus per Dei gratiam Albienſis epiſcopus, communicato consilio fratris noſtri R. abbatis Candelii, & aliorum virorum religioſorum, ſapientium & diſcretorum, habitatoribus domus S. Salvii hæc perpetuo obſervanda ſtatuimus. Inprimis ut conventus ipſius domus ſimul comedat in refectorio, de eodem pane & de eodem vino bibat, qui de uno vaſe omnibus propinetur ; & quæ ſupererunt in hoſpitali pauperibus ibidem ſemper manentibus diſtribuenda deferantur. In quo hoſpitali ponatur aliquis diligens ac timens Deum, qui pauperum curam habeat, & ciborum reliquias & cetera eidem hoſpitali competentia, ſicut
ab antiquo conſtitutum eſt, colligat, & pauperibus fideliter adminiſtret ; ſimul dormiat in dormitorio, ſimul ſit in eccleſia ad horas diei & noctis, & maxime ad vigilias, ad Primam & ad Tertiam, ad Miſſam majorem, Proceſſiones, Veſperas & Completorium. Qui hoc tranſgreſſus fuerit ſequenti die eccleſiæ ſtipendia omnino amittat, & dentur leproſis, niſi forte aliquem evidens infirmitas coegerit, ſive de via laſſus quis venerit, vel ſibi minuerit ** De minutione ſanguinis per phlebotomiam hic agitur. ; ſed qui minutus fuerit, per tres dies chorum intrare non cogatur. Poſt Completorium ſtatim fores eccleſiæ diligentius obſerentur, ut nullus foras egredi poſſit, niſi pro ordinatione infirmorum, tranſgreſſor per continuam hebdomadam ecclesiæ beneficio penitus careat, quod detur leproſis. Cum in villam exire voluerint, bini incedanr ; contemtor, unius diei ſtipendio puniatur ; detur leproſis. Donatus qui uxorem duxerit, ea quæ eccleſiæ contulit prorſus amittat, nihil ex eadem eccleſia de cetero recepturus. Cuſtos eccleſiæ, qui ſigna pulſare conſuevit, ſit in poteſtate ſacriſtæ ; ipſe vero tanquam juſto judici Deo redditurus rationem, in omnibus ſe habeat. Operarius conſtituatur in eccleſia, qui omnia quæ ejuſdem operis ſolent eſſe, accipiat fideliter & diſpenſet ; ſi quis autem canonicus vel donatus ſancti Salvii hæc concilioſa inſtituta noſtra infirmare tentaverit, pœna duplici puniatur, ſcilicet ut centum ſolidos Melgorienſes in communi utilitate ponat, vel eccleſiæ beneficia per annum amittat, & in die diſtricti judicii damnarus a Domino, cum iniquis portionem recipiat. Omnia & ſingula ſurperius inſtituta tenere & cuſtodire faciat, & competenti ſeveritate coerceat ille, cui poteſtas a domino epiſcopo ſuper hoc fuerit attributa. Inſuper, ut res iſta perduret ſtabilior & in ſtatu perpetuo, eorum nomina, qui iis adfuerunt, præſenti pagina volumus annotari, & eam a sigillo noſtro recipere firmamentum.

Inſtrumentum illud videtur habere aliquam connexionem cum ſequenti. Optimus ille epiſcopus Guillelmus Petri dolens eccleſiam S. Salvii omnino defeciſſe, & tam brevi temporis intervallo, (decimo quinto certe anno poſt bullam Calixti, ut ſatis liquet) primo quædam ſtatuta condidit ; deinde ſuum jus eccleſiæ deſolata præpoſitum eligendi reddidit, ut ſequitur. Videtur ab epiſcopo hæc & alia charta emanaſſe primo epiſcopatus ejus anno, id eſt anno 1185. quo conſequenter Galhardus fuit electus præpoſitus S. Salvii.

XV.

Guillelmus Petri epiſcopus Albienſis reddit eccleſiæ S. Salvii poteſtatem eligendi præpoſitum, & eligitur Galhardus.
Ex archivo S. Salvii. SIcut recte gradientes normæque inhærentes fovere & protegere juſtum eſt & laudabile, ſic quidem exhorbitantes & a vero deviantes revocare, & reducere pium eſt & remunerabile. Et licet non minimæ laudis ſit ordinata ne fluitent, laborioſioris tamen & excellentioris virtutis eſt fluitantia in ordine confirmare : inde eſt quod ego Guillelmus Petri, Dei gratia Albienſis epiſcopus, eccleſiam beati Salvii, quæ incidentibus Ediſcordiis vel invidiis a priori ſtatu dudum deciderat, & ſine præpoſito ac conſueto rectore annos ferme quinquaginta manſerat, tali ejecta enormitate cupio reformare, & antiquiori & rectiori curſui, Deo annuente, reddere ; unde quidem hoc illi reſtituo, dono, atque, ut in poſterum valeat, præcipio ut ejus canonici, tam in præſenti quam in futuro, præpoſitum de more ſemper habeant, & ſub ejus regimine servire Deo studeant ; qui & ceteras eccleſiæ personas & honores canonice diſponat, & communi..... & inſiſtat profectui & utilitati, in quo & omnia ad eccleſiam ſpectantia, tanquam in capite corporis membra uniantur, & a diviſione & diſperſione deffendantur. Sola eſt immunitas, qua cuncta in ſtatu ſuo permanent, & ſine qua nulla durabit religio. Præpoſiti quoque electionem ipſis canonicis tam preſentibus quam futuris,