Haec pagina emendata est
9
ECCLESIÆ ALBIENSIS.
Aquia frater noſter carnalis, per vos & per conſiliarios veſtros, fuit juxta nos captus, verberatus, & viliter pertractatus, & in magnum vituperium noſtrum & epiſcopalis dignitatis, feceritis portas villæ Caſtrenſis claudi ne nos ſive noſtri exire poſſemus, & per unam noctem quaſi captos tenuiſtis incluſos ; noluerimus cavere, nec etiam litigare coram vobis, offerentes nos & cives noſtros paratos cavere, ſed ſtando juri & cognitioni domini regis Franciæ, quod vos minime acceptaſtis : immo venientes contra nos, & civitatem noſtram, cum magna multitudine armatorum, ceperitis, ſeu capi feceritis, indebite & injuſte homines noſtros, & civitatis noſtræ, de beſtiale, & alia bona multa hominum noſtrorum, de decimas clericorum noſtrorum, & redditus noſtros banniveritis, & etiam bladum decimarum eccleſiarum de Pozols & de PozlanihB noſtræ dioceſis, de ipſa Eccleſia de Pollanih de nocte extrahi feceritis ; comminantes inſuper nobis de aliis multis infinitis gravaminibus inferendis, & ſpecialiter quod tolleretis & deſtrueretis omnia bona per civitatem noſtram conſtituta. Demum, cum nos magnum damnum nobis & hominibus noſtris timeremus inferri, compulſi & coacti nos & cives noſtri caverimus coram vobis de ſtando juri & cognitioni ſuper præmiſſis, curiæ Carcaſſ. ſalvo tamen jure noſtro in omnibus, & domni archiepiſcopi Bituricenſis, & proteſtato quod non intendebamus in vos tanquam in judicem conſentire, ſalvis nobis omnibus definitionibus & exceptionibus noſtris, & ſalva appellatione noſtra, quam nos & procurator univerſitatis Albienſis, propter multa gravamina quæ nobis & univerſitatiC prædictæ intenderatis ; a vobis ad dominum regem feceramus. Et vos poſt cautionem a nobis & civibus noſtris interpoſitam ; pignora noſtra, & hominum noſtrorum reddere, vel etiam recredere nolueritis, & decimas, ſive redditus noſtros, & clericorum noſtrorum, nec credere nec disbannire volueritis, quod eſt contra juſtitiam, & ſtatutum domini regis Franciæ ; & inſuper volueritis nos amplius aggravari, citaveritis nos perſonaliter apud Carcaſſonam, de quoſdam cives noſtros, de nobis etiam injunxeritis, quod nobiſcum coram vobis ibidem adduceremus quoſdam homines, qui non ſunt de juriſdictione noſtra, ſeu diſtrictu ; volentes nos de homines noſtros graviter afficere laboribus & expenſis, ut coacti compellamur cedere juri noſtro, quod eſt contra jus & ſtatutumD domini regis : cum potius in civitate Albienſi, ubi dominus rex curiam habet ordinariam, audiri debuerimus ; & quia compuliſti nos aſſecurare clericos, & alios homines noſtros, & in civitatem noſtram recipere ; qui contra nos de civitatem noſtram arma tulerant, & inſidias plures nobis poſuerant, & grave bellum nobis de hominibus civitatis nostræ in territorio & feudo noſtro influxerant, in quo quidam de civibus noſtris interfecti fuerunt, & plures graviter vulnerati ; quod quidem in grave periculum noſtri corporis & noſtrorum, videlicet qui tales inter nos maneant & morentur, ab iis gravaminibus, quæ nobis de civibus & valitoribus noſtris intuliſtis, & ab aliis quæ nobis a vobis timemus inferri, pro nobis & civibus, & omnibus valitoribus noſtris, ad dominum regemE Franciæ in ſcriptis appellamus ; & apoſtolos petimus & inſtanter petimus ; quos ſi nobis denegaveritis, iterato ad eundem dominum regem appellamus, ponentes nos & cives, valitores & alios homines noſtros, & omnia bona noſtra, & omnium prædictorum, in protectione Dei, & domini regis Franciæ.
|
XIX. Compoſitio ſuper hæreſibus & faidimentis civitatis Albienſis, inter regem Franciæ & epiſcopum Albienſem.1264. |
Tomus I.
B