Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/8

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
EPISTOLA.

historia, quæ majorum tuorum Franciæ Regum munificentia fundatæ sint, aut ditatæ.

Ista evolvere subsecivis horis si libeat, Princeps Sapientissime, agnosces nostrarum ecclesiarum origines, episcoporum non interruptam seriem, antiquam ecclesiæ Gallicanæ disciplinam, potissimum in frequentandis Conciliis. Hæc vero lectio utinam sit pro laxamento negotiorum curarumque, ne labore improbo valetudo tua, nobis & bonis omnibus propria vita longe carior, periclitetur.

Quam vero feliciter actum cum recenti hoc fœtu, quod favente Tua Regia Celsitudine, eo jam tempore lucem aspiciat, quo suprema potestate, nec minori beneficentia, æquitate, providentia Monarchiam Gallicanam pro Rege puero moderaris.

O felicem Ludovicum Regem XV, cui a Deo Optimo Maximo datum est, ut tuis regatur consiliis in tam tenera ætate, tuis erudiatur exemplis. Te Magistro discat colere Deum, protegere ecclesiam, amare subditos, & ita populis præesse,ut prosit. Discat amore cives continere, hostes metu. Quando cœperit adolescere, Te duce docebitur castra metari, ordinare acies, hostiles, si qua sint bella, urbes obsidione domare, & exercitus frangere.

Interim vero, Princeps Optime tenellum Regis pueri animum imbue amore musarum & bonarum